|
1. Supra
posuit philosophus opiniones aliorum philosophorum de anima: hic
consequenter disputat contra eas. Sunt autem tria, quae dicti
philosophi attribuebant animae: scilicet quod sit principium motus,
quod sit principium cognitionis, et quod sit incorporalissimum. Inter
quae duo ex eis, quae sunt quasi principalia, quae primo et per se
animae attribuebant; scilicet quod sit principium motus, et quod sit
principium cognitionis. Tertium autem, quod attribuebant animae,
scilicet quod sit subtilissimum quantum ad aliquid bene dicitur,
quantum ad aliquid male. Si enim subtilissimum accipiatur simpliciter
dictum de anima, sic bene dicitur, quia sine dubio anima
incorporalissima et subtilissima est. Si autem non accipiatur
simpliciter, sed cum corpore, ut dicatur anima subtilissimum corpus,
sic male dicitur. Et ideo philosophus non utitur nisi duobus tantum,
scilicet motu et cognitione.
2. Dividitur
autem pars ista in tres partes. Primo enim inquirit de anima contra
opiniones philosophorum secundum quas dixerunt ipsam animam esse
principium motus. Secundo contra opiniones eorum qui dixerunt ipsam
esse principium cognitionis, ibi, tribus autem modis traditis, et
cetera. Tertio vero movet quamdam quaestionem, utrum scilicet
movere, sentire et cognoscere attribuantur animae sicut uni principio,
vel sicut diversis, ibi, quoniam autem cognoscere animae est. Prima
pars dividitur in duas. In prima disputat contra ea quae dicuntur de
anima secundum quod est principium motus, ex eo quod ponunt ipsam
principium motus. Secundo contra quamdam opinionem, quia supra hoc
quod dixerant animam esse principium motus, quidam attribuunt ipsi
animae aliquid aliud, scilicet quod sit numerus movens seipsum, ibi,
multo autem his quae dicta sunt irrationabilius. Prima pars dividitur
in duas. Primo enim disputat contra opiniones illorum, qui
attribuebant motum animae, secundum quod ipsi attribuunt animae motum.
Secundo inquirit, utrum per aliquam aliam viam, motus animae attribui
possit, ibi, rationabilius autem dubitabit et cetera. Pars prima
dividitur in duas. Primo enim disputat in communi contra illos, qui
dicunt animam principium motus. Secundo vero descendit ad quasdam
quaestiones in speciali, ibi, quidam autem et movere, et cetera.
Prima pars dividitur in duas. Primo enim manifestat suam
intentionem. Secundo ponit rationes ad propositum ostendendum, ibi,
quatuor autem motus cum sint et cetera.
3. Dicit ergo
primo, quod sicut ex superioribus habetur, philosophi ex duobus
venerunt in cognitionem animae, scilicet motu et sensu. Et inter haec
primo considerandum est de motu. Omnes autem philosophi, qui venerunt
in cognitionem animae ex motu, hoc principium habebant commune,
scilicet quod omne quod movet, movetur: unde quia naturale est animae
quod moveret, credebant quod ei sit connaturale quod moveretur; et hoc
habere animam ex substantia sua: unde et ponebant in eius definitione
motum, dicentes animam esse quid movens seipsum.
4. Est ergo
hic contra duo disputandum: scilicet contra rationem positionis, et
contra ipsam positionem. Utrumque enim est falsum. Nam et ratio
positionis istorum falsa erat, et eorum positio. Hoc enim quod
supponebant tamquam per se verum, scilicet quod omne quod movet
movetur, falsum est, sicut satis probatur in octavo physicorum: ubi
ostenditur, quod est quoddam movens immobile. Et quantum ad hoc
pertinet, breviter potest ostendi, quod si aliquid movet, non oportet
quod moveatur. Constat enim quod secundum quod movet, est in actu,
secundum quod movetur, est in potentia; et sic idem et secundum idem
esset in actu et potentia: quod est inconveniens.
5. Sed hoc
praetermisso, disputemus ad positionem eorum, utrum scilicet anima
moveatur. Dicebant autem isti, duo: scilicet quod anima movetur, et
quod motus esset de substantia animae. Aristoteles autem utrumque
negat, dicens, quod fortassis. Hoc dicit, quia nondum probaverat
hoc quod dicit, non solum falsum est, quod motus sit de substantia
animae, secundum quod dicunt definientes ipsam, dicentes animam esse
quod est seipsum movens, aut possibile movere; sed totaliter
impossibile est ipsi animae convenire, quod moveatur.
6. Et hoc
prius dictum est, scilicet in octavo physicorum, videlicet quod non
sit necesse omne movens moveri. In movente etiam seipsum duo sunt:
unum movens, et aliud motum: et impossibile est, quod illud quod est
movens, moveatur per se. In animalibus autem licet non moveatur per
se pars movens, movetur tamen per accidens. Omne enim quod movetur,
movetur dupliciter: quia vel secundum se, vel secundum alterum, seu
per accidens. Secundum se, quando res ipsa movetur, ut navis: per
accidens, vel secundum alterum, quando non movetur ipsum, sed illud
in quo est: sicut nauta in navi movetur, non quia ipse moveatur, sed
quia navis movetur. Unde haec est vera, scilicet navis movetur
secundum se, nauta vero secundum accidens. Et quod non movetur nauta
per se, patet: quia quando aliquis movetur per se, movetur secundum
partes suas; sicut in ambulatione prius est pedum ambulatio, et hoc,
cum est nauta in navi, non inest ei. Sic ergo patet, quod moveri
dicitur dupliciter: secundum se et secundum accidens. Sed isti
attribuebant animae moveri secundum se. Et ideo praetermisso ad
praesens utrum anima moveatur per accidens, intendamus de anima si
movetur secundum se et participat motu, sicut isti dicebant.
7. Et quod
non movetur per se, probat Aristoteles sex rationibus. Circa quas
rationes considerandum est, quod licet rationes Aristotelis parum
videantur valere, nihilominus sunt efficaces, quia sunt ad
positionem: aliter enim argumentandum est ad eum qui simpliciter
intendit veritatem, quia ex veris oportet procedere: sed qui arguit ad
positionem, procedit ex datis: et ideo frequenter Aristoteles, et
quando argumentatur ad positiones, videtur quod inducat rationes parum
efficaces, quia procedit ex datis ad interimendum positionem.
8. Sic ergo
primam rationem ponit ibi quatuor autem quae talis est. Si anima
movetur, aut movetur per se, aut per accidens. Si per accidens,
tunc motus non erit substantia animae: quod est contra eos; sed
movetur sicut album et tricubitum, quae moventur secundum accidens, et
ideo non exigitur ad hoc locus ipsis. Si vero movetur per se, ergo
movetur aliqua specie motus. Species autem motus sunt quatuor:
scilicet secundum locum, augmenti et decrementi, et alterationis.
Generatio enim et corruptio non sunt proprie motus, sed mutationes;
quia motus sunt successivi, sed generatio et corruptio sunt mutationes
instantaneae. Ergo anima movebitur aliqua specie istorum motuum: vel
secundum locum, vel secundum augmentum, vel secundum decrementum, vel
secundum alterationem. Si ergo movetur aliquo istorum, et omnes hi
motus sunt in loco: ergo anima erit in loco.
9. In hac
autem ratione videntur esse duo dubia. Unum de hoc, quod quidem de
locali et de motu augmenti et decrementi manifestum est: sed de
alteratione videtur difficile. Quod quidem sic intelligitur ab
aliquibus: quia enim omne quod alteratur est corpus, et corpus est in
loco, ideo alteratio dicitur fieri in loco. Sed hoc non salvat
literam Aristotelis; quia Aristoteles dicit quod huiusmodi motus sunt
in loco et non sunt secundum locum. Et ideo dicendum quod sine dubio
alteratio est in loco. Aliud enim est motus in loco, et aliud motum
esse secundum locum. Alteratio non est secundum locum, sed in loco.
Nam in alteratione oportet quod sit appropinquatio alterantis ad
alteratum, et sine hoc nihil alteratur. Unde cum appropinquatio fiat
per motum localem, oportet quod sit ibi motus localis ut causa.
10. Secundum
dubium est, quia secundum istos non erit inconveniens si anima esset in
loco, cum ponerent eam moveri per se; et ideo non videtur valere sua
ratio. Ad hoc autem potest responderi dupliciter. Uno modo, quod
istud inconveniens deducitur per sequentes rationes. Alio modo, quia
propter hoc est inconveniens, quia si anima esset in loco, oporteret
quod assignaretur sibi locus proprius in corpore separatus, et sic non
esset forma totius corporis.
11. Secundam
rationem ponit cum dicit amplius autem quae talis est. Si anima
movetur per se secundum locum, movetur naturaliter: omne autem quod
movetur naturaliter, movetur violenter: sed si movetur naturaliter
quiescit naturaliter, et si quiescit naturaliter quiescit violenter;
ergo anima movetur violenter, et quiescit violenter. Sed hoc est
impossibile, scilicet quod moveatur violenter et quiescat violenter,
quia motus animae et quies sunt voluntarii.
12. In hac
autem ratione videtur dubium esse: scilicet quod id quod movetur
naturaliter, non tamen violenter. Ad hoc dicendum est, quod illa
propositio secundum veritatem falsa est, sed secundum positionem vera;
quia isti nullum corpus ponebant naturaliter motum, nisi quatuor
elementa, in quibus videmus motus et quietes naturaliter et violenter
fieri; et secundum hoc procedit ratio.
13. Tertiam
rationem ponit cum dicit amplius si quidem quae talis est. Illi dicunt
quod anima movetur, et ex hoc movet corpus: et hunc motum dicunt
habere ab aliquo elementorum: aut ergo sequitur motum ignis, aut
terrae, aut aliorum elementorum. Si ergo participat motum ignis,
movebitur solum sursum: si terrae, deorsum. Sed hoc est falsum,
quia anima movet ad omnem partem. Et haec ratio procedit ex
suppositione.
14. Quartam
rationem ponit cum dicit quoniam autem quae talis est. Vos dicitis
animam ex hoc moveri, quod movet corpus; ergo rationabile est dicere,
quod illis motibus movet corpus, quibus ipsa movetur: et e converso,
verum erit dicere, quod illis motibus movetur, quibus movet corpus.
Sed corpus movetur secundum loci mutationem: ergo anima movetur
secundum locum. Sed si moveri animam secundum locum est mutare
corpus, contingit ipsam animam exeuntem iterum intrare corpus. Et
quia animam ingredi corpus est vivificare corpus: sequitur ad hoc,
mortua de numero animalium, secundum naturam resurgere, quod est
impossibile.
15. Contra
hanc rationem aliqui obiiciunt, dicentes, quod hoc scilicet quod anima
moveat eisdem motibus quibus movetur, non est verum, quia anima non
movetur nisi secundum appetitum et voluntatem, movet autem corpus aliis
motibus. Ad quod dicendum, quod appetere, et velle, et huiusmodi,
non sunt motus animae, sed operationes. Motus autem et operatio
differunt, quia motus est actus imperfecti, operatio vero est actus
perfecti. Nihilominus tamen vera est illa propositio secundum
positionem; quia illi dicebant animam non aliter mobilem, nisi
secundum quod movet corpus.
16. Sed
numquid sequitur illud inconveniens, quod resurgant corpora animalium,
si anima movetur secundum locum? Dicendum, quod quidam dixerunt quod
anima est commixta toti corpori, et unita secundum quamdam
proportionem, et quod non separatur nisi solvatur illa proportio: unde
quantum ad istos non sequitur. Sed quantum ad illos qui dicunt animam
esse in corpore ut in loco seu in vase, et intrare et egredi
aliquando, sequitur illud inconveniens Aristotelis.
17. Quintam
rationem ponit cum dicit movet autem quae talis est. Constat, quod
illud quod secundum se inest alicui rei, non est necesse quod insit ei
secundum aliud, nisi forte per accidens. Si ergo inest animae quod
moveatur secundum se et secundum naturam suam, necessarium est quod
anima sit mobilis secundum se; ergo non indiget quod moveatur per aliud
et ab alio. Sed nos videmus, quod movetur a sensibilibus in
sentiendo, et ab appetibilibus in appetendo; non ergo anima per se
movetur.
18. Ad hoc
obviant Platonici, dicentes, quod anima non movetur a sensibilibus,
sed occurrunt motui animae, inquantum anima discurrit per ea. Sed hoc
est falsum; quia sicut Aristoteles probat, intellectus possibilis
reducitur per ipsa, scilicet per species rerum sensibilium, in actum;
et ideo oportet quod moveatur ab eis hoc modo.
19. Sextam
rationem ponit cum dicit at vero quae talis est. Si anima movet
seipsam, constat quod ipsa movebitur secundum suam substantiam: sed
omne quod movetur, distat vel exit ab eo a quo et secundum quod
movetur; sicut si aliquid movetur a quantitate, exit et distat ab ipsa
quantitate qua movetur. Si ergo anima movetur a substantia sua et a
seipsa, sicut illi dicunt; et distabit et exibit a substantia sua; et
sic motus erit sibi causa corruptionis: quod est contrarium illis, qui
dicebant animam propter motum ipsum assimilari divinis et immortalem
esse, ut superius patet. Et haec ratio procedit quantum ad eos, qui
non distinguebant inter operationem et motum. Operatio enim non facit
distare, sed perficit operantem: sed in motu oportet quod sit exitus.
|
|