|
1. Supra
posuit philosophus rationes in communi contra eos qui posuerunt animam
secundum se moveri: hic vero ponit rationes in speciali contra quosdam
qui aliquid specialis difficultatis videntur dixisse circa opinionem
eorum de motu animae. Et circa hoc tria facit. Primo enim ponit
rationes ad opinionem Democriti. Secundo vero ad opinionem
Platonis, ibi, eodem autem modo et cetera. Tertio vero ad quamdam
aliam opinionem, ibi, alia autem quaedam opinio, et cetera. Circa
primum duo facit. Primo enim ponit opinionem Democriti de motu
animae, et exponit eam. Secundo vero obiicit in contrarium, ibi,
nos autem interrogabimus.
2. Circa
primum sciendum est quod in praecedentibus ponitur in una ratione,
scilicet in quarta Aristotelis contra illos, qui ponunt animam moveri
secundum se et ex hoc movet corpus. Quod si anima movet corpus,
necesse est, quod illis motibus moveat, quibus ipsa movetur. Et hoc
concedebant quidam, qui dicunt animam movere corpus in quo est, sicut
ipsa movetur, idest illis motibus movere, quibus ipsa movetur. Et
hic fuit Democritus. Et inducebat ad hoc similitudinem: quia erat
quidam magister comoediarum nomine Philippus. Hic recitavit in libris
suis, quod quidam nomine Daedalus fecit statuam ligneam deae
Veneris, et haec statua erat mobilis ex eo, quod erat intus argentum
fusile, idest vivum, et movebatur motu ipsius argenti vivi. Simile
ergo huic dicit Democritus in opinione sua de motu animae. Dicit enim
quod anima est composita ex indivisibilibus sphaeris, ut superius
patet. Et quia huiusmodi indivisibiles sphaerae, idest atomi, sunt
figurae rotundae, continue moventur, et ex eo quod numquam quiescunt,
contrahunt et movent totum corpus secundum quod ipsae moventur.
3. Deinde cum
dicit nos autem obiicit Aristoteles contra hanc opinionem Democriti,
duabus rationibus. Prima ratio talis est. Constat, quod anima non
solum est causa motus in animali, sed quietis. Sed secundum opinionem
Democriti, anima non est causa quietis, licet sit causa motus in
animali: quia difficile aut impossibile est dicere, quod illa corpora
sphaerica indivisibilia quiescant, cum nunquam immota permaneant, ut
dictum est.
4. Secundam
rationem ponit cum dicit omnino autem quae talis est. Constat quod
motus, quem argentum vivum causat in statua, non est motus
voluntarius, sed violentus. Sed motus animae non est violentus, sed
voluntarius, quia movet per voluntatem et intellectum, et ideo nulla,
ut videtur est positio Democriti.
5. Deinde cum
dicit eodem autem ponit opinionem Platonis. Et circa hoc duo facit.
Primo enim ponit opinionem Platonis. Secundo reprobat eam, ibi,
primum quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit similitudinem opinionis Platonicae ad opinionem Democriti.
Secundo explicat opinionem Platonis de anima, ibi, constitutam autem
ex elementis et cetera. Dicit ergo primo, quod sicut Democritus
posuit corpus moveri ab anima inquantum anima coniuncta ipsi movetur,
ita et Timaeus qui introducitur a Platone loquens, assignat rationem
qualiter anima movet corpus. Dicit enim, quod anima movet corpus
inquantum ipsa movetur, propter hoc quod anima coniuncta est corpori
per modum cuiusdam colligationis.
6. Deinde cum
dicit constitutam autem explicat opinionem Platonis. Et primo
exprimit constitutionem substantiae ipsius. Secundo exponit quomodo ex
ea procedit motus, ibi, aspectum rectum in circulum reflexit. Circa
primum sciendum est, quod Plato haec verba, quae hic ponuntur, in
Timaeo prosequitur loquens de anima mundi, quam imitantur, secundum
ipsum, inferiores animae. Et ideo per hoc quod hic tangitur de natura
animae mundi, tangitur quodammodo natura omnis animae. Sciendum est
igitur, quod sicut supra dictum est, Plato posuit substantiam omnium
rerum esse numerum, ratione superius dicta. Elementa autem numeri
ponebat unum quasi formale, et duo quasi materiale. Ex uno enim et
duobus omnes numeri constituuntur. Et quia impar numerus quodammodo
retinet aliquid de indivisione unitatis, posuit duo elementa numeri,
par et impar; et impari attribuit identitatem et finitatem, pari autem
attribuit alteritatem et infinitatem.
7. Cuius
signum tangitur in tertio physicorum; quia si supra unitatem impares
numeri per ordinem adduntur, semper producitur eadem figura numeralis.
Puta, si supra unum addantur tria, qui est primus impar consurgunt
ipsum quatuor, qui est numerus quadratus: quibus rursus si addatur
secundus impar, scilicet quinarius, consurgit novenarius, qui item
est numerus quadratus, et sic semper in infinitum. Sed in numeris
paribus semper surgit alia et alia figura. Si enim unitati addatur
binarius, qui est primus par, consurgit ternarius, qui est numerus
triangularis; quibus si rursus addatur quaternarius, qui est secundus
par, consurgit septenarius, qui est septangulae figurae, et sic in
infinitum. Sic ergo Plato ponebat idem et diversum esse elementa
omnium rerum, quorum unum attribuebat numero impari, aliud vero numero
pari.
8. Quia vero
substantiam animae ponebat mediam inter substantias superiores, quae
semper eodem modo se habent, et substantias corporeas in quibus
alteritas et motus invenitur: posuit animam constare ex his elementis,
scilicet ex eodem et diverso, et ex numeris paribus et imparibus.
Medium enim debet esse affine utrique extremorum. Et ideo dicit,
quod posuit eam constitutam ex elementis.
9. Item
sciendum est, quod in numeris sunt diversae proportiones, et
infinitae; quarum aliquae sunt harmonicae, idest consonantiarum
causa. Nam dupla proportio est causa consonantiae, quae dicitur
diapason; sesquialtera proportio causat consonantiam, quae dicitur
Diatessaron; sesquioctava proportio causat tonum; et aliae
consonantiae, quibusdam aliis proportionibus causantur. Puta, ea
quae est composita ex diapason et diapente, causatur ex tripla: ea
quae sub diapason causatur ex quadrupla, quam quidem Pythagoras
deprehendit, ut Boetius refert in musica, ex percussione quatuor
malleorum, qui consonantes sonos reddebant secundum praedictas
proportiones. Puta si unus martellus ponderaret duodecim uncias,
alius novem, alius octo, alius sex, ille qui esset duodecim haberet
duplam proportionem ad eum qui sex, et redderetur cum eo consonantia
diapason. Ille autem qui est duodecim ad eum qui octo sub sesquialtera
proportione, et consonat secundum diapente; et similiter qui novem ad
eum qui sex. Item qui duodecim ad eum qui novem est in sesquitertia
proportione, et consonat cum eo Diatessaron; et similiter qui octo ad
eum qui sex. Qui autem novem ad eum qui octo, cum sit in sesquioctava
proportione, consonat secundum totum.
10. Licet
autem Plato posuerit res omnes ex numeris constitui, non tamen ex
numeris habentibus proportiones harmonicas: sed animam posuit esse
constitutam secundum numeros habentes huiusmodi proportiones. Et ideo
dicit, quod posuit eam dispartitam, idest quasi dispensatam, secundum
harmonicos numeros, idest secundum numeros proportionatos adinvicem
secundum musicam proportionem. Posuit enim ex his numeris animam
constitutam, scilicet ex uno, duobus, tribus, quatuor, octo,
novem, vigintiseptem, in quibus huiusmodi proportiones inveniuntur.
11. Duplici
autem ex causa animam posuit constitutam ex numeris harmonicis. Una
est, quia unumquodque delectatur in eo quod est sibi simile et
connaturale. Videmus autem quod anima delectatur in omnibus
harmonizatis, et offenditur ex his quae sunt praeter debitam
harmoniam, tam in sonis quam in coloribus, quam etiam in quibuscumque
sensibilibus: unde videtur harmonia de natura animae esse. Et hoc est
quod dicit anima habet sensum, idest cognitionem connaturalem
harmoniae.
12. Alia
ratio est, quia Pythagorici et Platonici posuerunt ex motibus
caelorum provenire sonos optime harmonizatos; et quia motus caelestes
ponebant esse ab anima mundi, posuerunt animam esse ex numeris
harmonicis, ut posset causare motus harmonizatos. Et hoc est quod
dicit: et ut omne, idest universum feratur secundum consonantes
motus.
13. Deinde
cum dicit aspectum rectum docet quomodo ex anima procedat motus
caelestis. Ubi considerandum est, quod omnes numeri secundum
naturalem ordinem accepti, linealiter dispositi sunt secundum
rectitudinem, prout unus addit super alterum. Sed ex naturali serie
numerorum potest aliquis accipere plures series: puta si accipiat homo
quasi in una rectitudine totam seriem duplorum, et in alia totam seriem
triplorum, et in alia totam seriem quadruplorum, et sic de aliis.
Quia igitur homo sua cognitione potest circa numeros operari: hoc et
Deus facit constituendo substantias rerum ex numeris. Unde in
constituendo substantiam animae ex numeris supradictis, qui omnes
naturali ordine sunt in una rectitudine, quasi duas lineas divisit:
unam duplorum, et alteram triplorum; hae enim proportiones omnes
harmonicas continent. Nam dupla proportio dividitur in sesquialteram
et sesquitertiam. Et tripla in duplam et sesquialteram. Igitur in
praedictis numeris accipitur series duplorum usque ad numerum cubicum:
ut puta unum, duo, quatuor, octo; et alia series triplorum eodem
modo, ut puta unum, tria, novem, vigintiseptem: quae quidem duae
series in unitate coniunguntur ac si essent duae lineae rectae angulum
continentes.
14. Rursus,
si unitati coniungantur quae sunt in linea triplorum, resultabunt
numeri qui sunt in linea duplorum: puta si unitati addatur trinarius,
fient quatuor; et e converso, si unitati addatur binarius fient tria.
Et sic constituentur quasi duae lineae sese invicem intersecantes,
secundum modum literae Graecae quae vocatur XI.
15. Si autem
procedatur ulterius, redibitur ad eosdem numeros. Nam a quatuor
proceditur ad octo, et a tribus redibitur ad vigintiseptem, et sic
utrobique concluditur: quasi quidam circulus.
16. Sciendum
autem est, quod Plato ea quae inveniebantur in natura magis
composita, dicebat provenire ex proprietate naturae magis simplicis,
sicut consonantias sonorum ex proportionibus numerorum. Substantiam
autem animae ponebat mediam inter numeros, qui sunt maxime abstracti,
et inter substantiam sensibilem; et ideo proprietates animae deducebat
ex proprietatibus praedictis numerorum. Nam in anima est considerare
primo aspectum rectum, secundum quod aspicit directe ad suum obiectum;
et postea reditur in circulum inquantum intellectus reflectit se supra
seipsum. Invenitur etiam in anima intellectiva quasi circulus parium
et imparium, inquantum cognoscit ea quae sunt eiusdem, et quae sunt
diversae naturae; et hoc ulterius protenditur usque ad substantiam
sensibilem caeli, quam anima movet.
17. Nam in
caelo consideratur duplex motus circularis: unus simplex et uniformis,
secundum quem caelum movetur seu revolvitur motu diurno ab oriente in
occidentem, qui quidem fit secundum circulum aequinoctialem. Alius
autem motus est planetarum, qui est ab occidente in orientem secundum
circulum zodiacum, qui intersecat aequinoctialem in duobus
solstitialibus punctis, scilicet in principio cancri, et Capricorni.
18. Et quia
motus primus est uniformis, ideo non dividitur in plures motus, et
assimilatur circulo imparium, et propter hoc etiam circulus primus
maior est. Nam impares numeri superius positi maiores sunt.
19. Secundus
autem motus facit multam diversitatem; et ideo videtur pertinere ad
circulum parium; et dividitur in septem circulos secundum sex
interstitia duplorum et triplorum numerorum, ut dicitur in Timaeo.
Ubi enim sunt sex divisiones, necesse est esse septem divisa. Unde
et isti circuli minores sunt, et continentur a supremo circulo qui est
imparium. Sic ergo legenda est litera: ut omne, idest universum,
feratur secundum consonantes motus, idest ut ex harmonia animae
deriventur motus caelestes harmonizati aspectum rectum. Deus reflexit
in circulum eo modo quo est expositum, et secundum proprietatem
numeri, et secundum proprietatem animae, et dividens ex uno, propter
unam naturalem seriem numeri, et unam vim intellectivam animae, in
duos circulos, scilicet parium et imparium quantum ad numeros,
intelligentiam mobilium et immobilium quantum ad animam, motum secundum
aequinoctialem et zodiacum quantum ad caelum.
20. Addit
autem dupliciter coordinatos, quia duo circuli se intersecantes tangunt
se in duobus punctis. Iterum unum, scilicet inferiorem, divisit in
septem circulos quasi planetarum, tamquam caeli motus essent animae
motus, idest ac si caelum moveretur per motum animae.
|
|