|
1. Postquam
philosophus reprobavit opinionem Platonis, hic consequenter reprobat
quamdam aliam opinionem conformem opinioni Platonis quantum ad
aliquid. Fuerunt enim quidam, qui dixerunt quod anima erat harmonia:
et isti concordaverunt cum Platone in hoc, quod Plato dixit quod
anima erat composita ex numeris harmonicis, hi vero quod erat
harmonia. Sed differebant in hoc, quod Plato dixit quod anima erat
harmonia numerorum, hi vero dixerunt, quod harmonia tam compositorum
quam mixtorum, vel contrariorum, erat anima. Circa hoc autem tria
facit. Primo enim ponit opinionem istorum et rationem opinionis.
Secundo disputat contra dictam opinionem, ibi, et quidem harmonia,
et cetera. Tertio ostendit quomodo haec opinio est multum probabilis,
ibi, si vero alterum anima est, et cetera.
2. Circa
primum duo facit. Primo enim ponit dictam opinionem de anima;
dicens, quod quaedam opinio tradita est ab antiquis de anima, quae
videbatur habere rectas rationes, et non solum in speciali de anima,
sed etiam quantum ad id quod commune est ad omnia principia. Et dicit
quantum ad id quod commune est, quia antiqui philosophi nihil
tractaverunt de causa formali, sed tantum de materiali. Et inter
omnes, illi qui magis visi sunt appropinquare ad causam formalem
fuerunt Democritus et Empedocles: qui, scilicet Empedocles, dixit
quod omnia constabant ex sex principiis: quorum quatuor posuit
materialia, scilicet quatuor elementa: et duo formalia partim activa,
et partim materialia, scilicet amicitiam et litem. Et dicebant quod
haec principia materialia habebant inter se quamdam proportionem, quae
resultabat ex eis, ita quod conveniebant in aliquo uno, quia sine hoc
non possent esse simul. Et hanc dicebant formam rerum et harmoniam
quamdam esse. Unde sicut de aliis formis, sic dicebant de anima,
quod erat harmonia quaedam.
3. Secundo
cum dicit etenim harmoniam ponit rationem huiusmodi opinionis; dicens,
quod harmonia est complexio et proportio et temperamentum contrariorum
in compositis et mixtis. Et haec proportio, quae est inter ista
contraria, dicitur harmonia, et forma illius compositi. Unde, cum
anima sit quaedam forma, dicebant ipsam esse harmoniam. Dicitur autem
haec opinio fuisse cuiusdam Dynarchi et Simiatis et Empedoclis.
4.
Consequenter cum dicit et quidem disputat contra opinionem praedictam.
Et circa hoc duo facit. Primo enim disputat generaliter ad positionem
dictorum philosophorum. Secundo vero in speciali ad ponentem,
scilicet contra Empedoclem, ibi, investigabit autem hoc et cetera.
Ad positionem autem obiicit quatuor rationibus: quarum prima talis
est. Constat quod harmonia proprie dicta est consonantia in sonis:
sed isti transumpserunt istud nomen ad omnem debitam proportionem, tam
in rebus compositis ex diversis partibus quam in commixtis ex
contrariis. Secundum hoc ergo harmonia duo potest dicere: quia vel
ipsam compositionem aut commixtionem, vel proportionem illius
compositionis seu commixtionis. Sed constat quod neutrum istorum est
anima; ergo anima non est harmonia. Quod autem anima non sit
compositio sive proportio compositionis, patet. Isti enim accipiunt
animam, ut substantiam quamdam; sed illa duo sunt accidentia; non
ergo idem sunt.
5. Secundam
rationem ponit cum dicit amplius autem quae talis est. Constat quod
omnes philosophi dicunt quod anima movet: sed harmonia non movet, immo
relinquitur ex movente, et sequitur: sicut ex motu chordarum, qui est
per musicam, relinquitur harmonia quaedam in sono. Et ex applicatione
et contemperatione partium a componente relinquitur proportio quaedam in
composito. Ergo si anima est harmonia, et haec relinquitur ex
harmonizatore, oportebit ponere aliam animam, quae harmonizet.
6. Tertiam
rationem ponit cum dicit congruit autem quae talis est. Philosophus
dicit in quarto physicorum. Quicumque assignat definitionem seu
naturam rei, oportet quod illa assignatio, si sufficiens est,
conveniat operationibus et passionibus illius rei: tunc enim definitur
optime quid est res, quoniam non solum cognoscimus substantiam et
naturam ipsius rei, sed etiam passiones et accidentia eius. Si ergo
anima est harmonia quaedam, oportet quod per cognitionem harmoniae
deveniamus in cognitionem et operationum, et accidentium animae. Sed
hoc est valde difficile, ut puta si velimus operationes animae in
harmoniam referre. Cuius enim harmoniae erit sentire, et cuius amare
aut odire, et intelligere? Sed per cognitionem harmoniae magis
congruit venire in cognitionem accidentium corporum; ut si velimus
cognoscere sanitatem, dicemus quod est complexio adaequata et
contemperata humorum et qualitatum in corpore: et sic de aliis
corporeis virtutibus. Et sic harmonia magis esse attribuenda corpori
quam animae.
7. Quartam
rationem ponit cum dicit amplius autem quae talis est. Harmonia
invenitur aliquando in compositis et habentibus compositionem et motum;
quia quando haec sic invicem simul ponuntur et ordinantur, ut nullum
congeneum praetermittatur idest ut nullus defectus eiusdem generis ibi
sit, tunc illae partes dicuntur bene harmonizatae, et compositio
ipsarum vocatur harmonia, sicut ligna et lapides, et alia corpora
naturalia. Sic etiam et chordae, quando bene ordinatae sunt, vel
fistulae, ut ex inde consonantia sonorum resultet, dicuntur bene
harmonizatae; et huius consonantia dicitur harmonia, et hoc modo
proprie dicitur harmonia. Aliquando invenitur in corporibus mixtis ex
contrariis. Quando enim aliqua contraria sunt complexa et commixta in
aliquo, ita ut nulla repugnantia seu excessus alicuius contrarii sit
ibi, utputa calidi aut frigidi, aut humidi aut sicci, tunc illa
dicuntur bene harmonizata, et horum ratio idest proportio dicitur
harmonia. Si ergo anima est harmonia, secundum aliquem istorum
modorum diceretur. Sed constat quod neutro istorum modorum rationabile
est animam dici harmoniam; ergo male dicunt animam harmoniam esse.
8. Et quod
neutro istorum modorum anima dicatur harmonia, patet. Non enim anima
potest dici harmonia, secundum quod invenitur in rebus compositis et
habentibus compositionem; quod patet. Nam ordo partium compositarum
in corpore est valde manifestus: facile enim est scire ordinem ossium
ad ossa, et nervorum ad nervos, et brachii ad manum, et carnis ad
ossa. Sed ratio ordinis partium animae est nobis immanifesta. Non
enim per hoc possumus scire ordinem qui est inter intellectum et sensum
et appetitum et huiusmodi.
9. Nec etiam
potest dici harmonia secundum proportionem corporum commixtorum ex
contrariis. Et hoc duplici ratione. Una ratio est, quia diversa
proportio invenitur in diversis partibus corporis: nam commixtio
elementorum non habet eamdem rationem, idest proportionem, secundum
quam est caro, et secundum quam est os: ergo in diversis partibus
erunt diversae animae secundum diversam proportionem et multiplicationem
partium animalis. Alia ratio est, quia omnia corpora sunt commixta ex
elementis et contrariis: si ergo proportio commixtionis in quolibet
corpore est harmonia, et harmonia est anima; ergo in quolibet corpore
erit anima: quod est inconveniens. Et sic patet, quod inconvenienter
dicunt animam esse harmoniam.
10.
Consequenter cum dicit investigabit autem disputat contra Empedoclem:
et ponit contra eum tres rationes quas non deducit. Quarum prima talis
est: ipsi ponunt quodlibet corpus consistere ratione, idest
proportione quadam, quam dicunt harmoniam, et hanc dicunt animam:
quaero ergo, utrum anima sit ipsa ratio, idest proportio
commixtionis, aut aliquid aliud a proportione? Si tu dicis quod est
ipsa proportio, tunc, cum in uno corpore sint diversae proportiones
secundum diversas partes, sequuntur duo inconvenientia: scilicet quod
multae animae sunt in uno corpore secundum diversas partes, et quod in
quolibet mixto sit anima. Si dicas quod est aliud quam proportio,
tunc, cum proportio sit harmonia, anima non erit harmonia.
11. Secundam
rationem ponit cum dicit amplius autem quae talis est. Empedocles
ponebat quod amicitia esset causa congregationis in rebus, et lis causa
disgregationis: sed in congregatione fit aliqua proportio: quaero
ergo, utrum amicitia sit causa cuiuslibet congregationis, aut tantum
congregationis harmonizatae? Si tu dicas, quod amicitia est causa
cuiuslibet congregationis, tunc oportebit ponere aliquid aliud ab
amicitia, quod causet huiusmodi proportionem et harmoniam in
congregationibus harmonizatis: vel erit dicere, quod huiusmodi
harmonizatio est a casu. Si tu dicas, quod est causa solum
congregationis harmonizatae, tunc amicitia non erit causa omnis
congregationis: quod est contra eum.
12. Tertiam
rationem ponit cum dicit et hoc utrum quae talis est. Empedocles dicit
quod amicitia est quae facit congregationem in rebus. Quaero ergo
utrum amicitia sit idem cum ipsa congregatione harmonizata, aut non?
Si dicatur quod est idem, tunc, cum nihil sit causa suiipsius,
amicitia non erit causa illius congregationis, sicut Empedocles
dicebat. Si vero dicatur quod non est idem, contra. Congregatio
harmonizata nihil aliud est, quam convenientia quaedam: amicitia vero
videtur esse quaedam convenientia: ergo est idem: et sic idem quod
prius.
13.
Consequenter cum dicit si vero ostendit quomodo haec opinio est multum
probabilis; dicens, quod ideo videtur haec opinio probabilis, quia
posito uno ponitur aliud, et remoto uno removetur alterum; nam
recedente ab aliquo corpore harmonia, recedit anima, et permanente
harmonia permanet anima. Sed hoc non sequitur; quia proportio
huiusmodi non est forma, sicut ipsi credebant, sed est dispositio
materiae ad formam. Et si accipiatur proprie harmonia compositionis
pro dispositione, bene sequitur, quod manente dispositione materiae ad
formam manet forma, et destructa dispositione, removetur forma. Non
tamen quod harmonia sit forma, sed dispositio materiae ad formam.
14. Secundo
cum dicit quod quidem concludit et epilogat, quod anima non movetur
circulariter, sicut Plato dixit. Nec est harmonia, sicut
Empedocles asseruit. Movetur autem secundum accidens, sicut diximus
supra, et movet seipsam. Et quod moveatur secundum accidens, patet;
quia movetur inquantum movetur corpus in quo est, corpus autem movetur
ab anima. Alio modo non est moveri ipsam secundum locum nisi per
accidens.
|
|