|
1. Postquam
Aristoteles posuit opinionem aliorum de anima in primo libro, in
secundo accedit ad determinandum de anima secundum propriam opinionem et
veritatem. Et circa hoc duo facit. Primo dicit de quo est intentio
sua, continuans se ad praecedentia. Secundo prosequitur suam
intentionem, ibi, dicimus itaque quoddam et cetera. Dicit ergo
primo, quod in primo libro dicta sunt ea quae tradita sunt a prioribus
de anima. Sed oportet iterum quasi redeundo a principio determinare
veritatem. Quod quidem propter suam difficultatem magis oportet
tentare, quam securitatem de veritate invenienda praesumere. Et cum
supra in prooemio quaesitum fuerit, utrum prius de anima ipsa
determinandum sit, aut de partibus eius, quasi hanc quaestionem
determinans, dicit, quod in principio dicendum est, quid est anima,
in quo notificatur ipsa animae essentia. Postea autem determinabitur
de partibus sive potentiis ipsius. Et quasi huiusmodi rationem
assignans, subiungit, et quae utique erit communissima ratio ipsius.
Cum enim ostenditur quid est anima, traditur id quod est commune.
Cum autem determinatur de unaquaque partium aut potentiarum ipsius,
traditur id quod est speciale circa animam. Hic est autem ordo
doctrinae, ut a communibus ad minus communia procedatur, sicut
ostendit philosophus in principio physicorum.
2. Deinde cum
dicit dicimus itaque prosequitur suam intentionem quam proposuerat. Et
dividitur in partes duas. In prima ostendit quid est anima. In
secunda determinat de partibus sive potentiis eius, ibi, potentiarum
autem animae et cetera. Prima dividitur in duas. In prima ponit
definitionem animae, quae est quasi demonstrationis conclusio. In
secunda ponit definitionem animae quae est quasi demonstrationis
principium, ibi, quoniam autem ex incertis quidem et cetera.
Sciendum est enim quod, sicut dicitur in primo posteriorum, omnis
definitio aut est conclusio demonstrationis, sicut haec, tonitruum est
continuus sonus in nubibus, aut est demonstrationis principium, sicut
haec, tonitruum est extinctio ignis in nube, aut est demonstratio
positione, idest ordine differens: sicut haec, tonitruum est
continuus sonus in nubibus, propter extinctionem ignis in nube. In
hac enim ponitur et demonstrationis conclusio, et principium, etsi non
secundum ordinem syllogismi. Prima autem pars dividitur in duas. In
prima ponit definitionem primam animae. In secunda manifestat eam,
ibi universaliter igitur dictum et cetera. Prima dividitur in duas.
In prima praemittit quasdam divisiones, ex quibus habetur via ad
investigandum definitionem animae. In secunda investigat animae
definitionem, ibi, quare omne corpus et cetera.
3. Sciendum
autem est, quod sicut docet philosophus in septimo metaphysicae, haec
est differentia inter definitionem substantiae et accidentis, quod in
definitione substantiae nihil ponitur quod sit extra substantiam
definiti: definitur enim unaquaeque substantia per sua principia
materialia vel formalia. In definitione autem accidentis ponitur
aliquid quod est extra essentiam definiti, scilicet subiectum; oportet
enim subiectum poni in definitione accidentis. Sicut cum dicitur
simitas est curvitas nasi. Et hoc ideo est, quia definitio significat
quod quid est res; substantia autem est quid completum in suo esse et
in sua specie; accidens autem non habet esse completum, sed dependens
a substantia. Similiter etiam nulla forma est quid completum in
specie, sed complementum speciei competit substantiae compositae.
Unde substantia composita sic definitur, quod in eius definitione non
ponitur aliquid quod sit extra essentiam eius. In omni autem
definitione formae ponitur aliquid, quod est extra essentiam formae,
scilicet proprium subiectum eius sive materia. Unde, cum anima sit
forma, oportet quod in definitione eius ponatur materia sive subiectum
eius.
4. Et ideo in
prima parte ponit duas divisiones; quarum prima necessaria est ad
investigandum id quod in definitione animae ponitur ad exprimendam
essentiam eius. Alia quae est necessaria ad investigandum id quod
ponitur in definitione animae ad exprimendum subiectum ipsius, ibi,
substantiae autem maxime et cetera. Circa primum innuit tres
divisiones: quarum prima est secundum quod ens dividitur in decem
praedicamenta. Et hanc innuit per hoc quod dicit, quod substantia
dicitur esse unum genus entium.
5. Secunda
divisio est secundum quod substantia dividitur in materiam et formam et
compositum. Materia quidem est, quae secundum se non est hoc
aliquid, sed in potentia tantum ut sit hoc aliquid. Forma autem est,
secundum quam iam est hoc aliquid in actu. Substantia vero composita
est, quae est hoc aliquid. Dicitur enim esse hoc aliquid, id est
aliquid demonstratum quod est completum in esse et specie; et hoc
convenit soli substantiae compositae in rebus materialibus. Nam
substantiae separatae, quamvis non sint compositae ex materia et
forma, sunt tamen hoc aliquid, cum sint subsistens in actu et
completae in natura sua. Anima autem rationalis, quantum ad aliquid
potest dici hoc aliquid, secundum hoc quod potest esse per se
subsistens. Sed quia non habet speciem completam, sed magis est pars
speciei, non omnino convenit ei quod sit hoc aliquid. Est ergo
differentia inter materiam et formam, quod materia est ens in
potentia, forma autem est endelechia, id est actus, quo scilicet
materia fit actu, unde ipsum compositum est ens actu.
6. Tertia
divisio est quod actus dicitur dupliciter. Uno modo sicut scientia est
actus. Alio modo sicut considerare est actus. Et differentia horum
actuum ex potentiis perpendi potest. Dicitur enim aliquis in potentia
grammaticus, antequam acquirat habitum grammaticae, discendo vel
inveniendo: quae quidem potentia in actum reducitur, quando iam
aliquis habet habitum scientiae. Sed tunc est iterum in potentia ad
usum habitus, cum non considerat in actu; et haec potentia in actum
reducitur cum actu considerat. Sic igitur et scientia est actus, et
consideratio est actus.
7. Deinde cum
dicit substantiae autem ponit divisiones, ex quibus investigatur id
quod ponitur in definitione animae, pertinens ad eius subiectum. Et
innuit tres divisiones. Quarum prima est, quod substantiarum quaedam
sunt corpora, quaedam non sunt corpora. Inter quas substantias maxime
sunt manifestae corporales substantiae. Nam substantiae incorporeae,
quaecumque sint, immanifestae sunt, eo quod sunt a sensibus remotae et
sola ratione investigabiles. Hoc est ergo quod dicit, quod corpora
maxime videntur esse substantiae.
8. Secunda
divisio est, quod corporum, quaedam sunt corpora physica, id est
naturalia; quaedam non naturalia, sed artificialia. Homo enim et
lignum et lapis sunt naturalia corpora, domus et securis sunt
artificialia. Magis autem videntur substantiae corpora naturalia quam
artificialia, quia corpora naturalia sunt principia artificialium.
Ars enim operatur ex materia quam natura ministrat; forma autem quae
per artem inducitur, est forma accidentalis, sicut figura vel aliquid
huiusmodi. Unde corpora artificialia non sunt in genere substantiae
per suam formam, sed solum per suam materiam, quae est naturalis.
Habent ergo a corporibus naturalibus quod sint substantiae. Unde
corpora naturalia sunt magis substantiae quam corpora artificialia:
sunt enim substantiae non solum ex parte materiae, sed etiam ex parte
formae.
9. Tertia
divisio est, quod corporum naturalium, quaedam habent vitam, et
quaedam non habent. Illud autem dicitur habere vitam, quod per
seipsum habet alimentum, augmentum et decrementum. Sciendum autem
est, quod haec explanatio magis est per modum exempli, quam per modum
definitionis. Non enim ex hoc solo quod aliquid habet augmentum et
decrementum, vivit, sed etiam ex hoc quod sentit et intelligit, et
alia opera vitae exercere potest. Unde in substantiis separatis est
vita ex hoc quod habent intellectum et voluntatem, ut patet in undecimo
metaphysicae, licet non sit in eis augmentum et alimentum. Sed quia
in istis generabilibus et corruptibilibus anima, quae est in plantis,
ad quam pertinent alimentum et augmentum, ut in fine primi dictum est,
principium est vitae, ideo hic quasi exemplariter exposuit habens
vitam, id quod habet alimentum et augmentum. Propria autem ratio
vitae est ex hoc, quod aliquid est natum movere seipsum, large
accipiendo motum, prout etiam intellectualis operatio motus quidam
dicitur. Ea enim sine vita esse dicimus, quae ab exteriori tantum
principio moveri possunt.
10. Deinde
cum dicit quare omne investigat animae definitionem, suppositis
praemissis divisionibus. Et circa hoc tria facit. Primo investigat
partes definitionis. Secundo ponit definitionem, ibi, si autem
aliquod commune et cetera. Tertio ex definitione data, excludit
quamdam dubitationem, ibi, unde non oportet quaerere et cetera.
Circa primum duo facit. Primo investigat particulas definitionis,
quae pertinent ad essentiam animae. Secundo ea quae pertinent ad
essentiam subiecti. Tale autem quodcumque organicum. Circa primum
duo facit. Primo investigat hanc particulam, quod anima est actus.
Secundo hanc, quod est actus primus, ibi, hic autem dicitur
dupliciter. Concludit ergo primo ex praedictis, quod cum corpora
physica maxime videantur esse substantiae, et omne corpus habens
vitam, sit corpus physicum, necesse est dicere quod omne corpus habens
vitam sit substantia. Et cum sit ens actu, necesse est quod sit
substantia composita. Quia vero, cum dico, corpus habens vitam, duo
dico, scilicet quod est corpus et quod est huiusmodi corpus, scilicet
habens vitam, non potest dici quod illa pars corporis habentis vitam,
quae dicitur corpus, sit anima. Per animam enim intelligimus id, quo
habens vitam vivit: unde oportet quod intelligatur sicut aliquid in
subiecto existens; ut accipiatur hic large subiectum, non solum prout
subiectum dicitur aliquid ens actu, per quem modum accidens dicitur
esse in subiecto; sed etiam secundum quod materia prima, quae est ens
in potentia, dicitur subiectum. Corpus autem, quod recipit vitam,
magis est sicut subiectum et materia quam sicut aliquid in subiecto
existens.
11. Sic
igitur, cum sit triplex substantia, scilicet compositum, materia, et
forma, et anima non est ipsum compositum, quod est corpus habens
vitam: neque est materia, quae est corpus subiectum vitae:
relinquitur, per locum a divisione, quod anima sit substantia, sicut
forma vel species talis corporis, scilicet corporis physici habentis in
potentia vitam.
12. Dixit
autem habentis vitam potentia et non simpliciter habentis vitam. Nam
corpus habens vitam intelligitur substantia composita vivens.
Compositum autem non ponitur in definitione formae. Materia autem
corporis vivi est id quod comparatur ad vitam sicut potentia ad actum:
et hoc est anima, actus, secundum quem corpus vivit. Sicut si
dicerem quod figura est actus, non quidem corporis figurati in actu,
hoc enim est compositum ex figura et corpore, sed corporis quod est
subiectum figurae, quod comparatur ad figuram sicut potentia ad actum.
13. Et ne
aliquis crederet quod anima sic esset actus sicut aliqua forma
accidentalis actus est, ad hoc removendum, subdit quod anima est sic
actus, sicut substantia est actus, id est sicut forma. Et quia omnis
forma est in determinata materia, sequitur quod sit forma talis
corporis, quale dictum est.
14. Sciendum
autem est quod haec est differentia formae substantialis ad formam
accidentalem, quod forma accidentalis non facit ens actu simpliciter,
sed ens actu tale vel tantum, utputa magnum vel album vel aliquid aliud
huiusmodi. Forma autem substantialis facit esse actu simpliciter.
Unde forma accidentalis advenit subiecto iam praeexistenti actu.
Forma autem substantialis non advenit subiecto iam praeexistenti in
actu, sed existenti in potentia tantum, scilicet materiae primae. Ex
quo patet, quod impossibile est unius rei esse plures formas
substantiales; quia prima faceret ens actu simpliciter, et omnes aliae
advenirent subiecto iam existenti in actu, unde accidentaliter
advenirent subiecto iam existenti in actu, non enim facerent ens actu
simpliciter sed secundum quid.
15. Per quod
tollitur positio Avicebron in libro fontis vitae, qui posuit quod
secundum ordinem generum et specierum est ordo plurium formarum
substantialium in una et eadem re; ut puta quod in hoc individuo
hominis est una forma, per quam est substantia: et alia, per quam est
corpus: et tertia, per quam est animatum corpus, et sic de aliis.
Oportet enim secundum praemissa dicere, quod una et eadem forma
substantialis sit, per quam hoc individuum est hoc aliquid, sive
substantia, et per quam est corpus et animatum corpus, et sic de
aliis. Forma enim perfectior dat materiae hoc quod dat forma minus
perfecta, et adhuc amplius. Unde anima non solum facit esse
substantiam et corpus, quod etiam facit forma lapidis, sed etiam facit
esse animatum corpus. Non ergo sic est intelligendum quod anima sit
actus corporis, et quod corpus sit eius materia et subiectum, quasi
corpus sit constitutum per unam formam, quae faciat ipsum esse corpus,
et superveniat ei anima faciens ipsum esse corpus vivum; sed quia ab
anima est, et quod sit, et quod sit corpus vivum. Sed hoc quod est
esse corpus, quod est imperfectius, est quid materiale respectu
vitae.
16. Et inde
est quod recedente anima, non remanet idem corpus specie; nam oculus
et caro in mortuo non dicuntur nisi aequivoce, ut patet per philosophum
in septimo metaphysicorum. Recedente enim anima, succedit alia forma
substantialis quae dat aliud esse specificum, cum corruptio unius non
sit sine generatione alterius.
17. Deinde
cum dicit hic autem venatur secundam particulam definitionis: et dicit
quod actus dicitur dupliciter: alius, sicut scientia, et alius sicut
considerare, ut supra expositum est. Et manifestum est, quod anima
est actus sicut scientia, quia in hoc quod anima inest animali et
somnus et vigilia. Et vigilia quidem assimilatur considerationi; quia
sicut consideratio est usus scientiae, ita vigilia est usus sensuum;
sed somnus assimilatur habitui scientiae, quando aliquis secundum ipsum
non operatur, in somno enim quiescunt virtutes animales.
18. Horum
autem duorum actuum, scientia est prior generatione, in eodem.
Comparatur enim consideratio ad scientiam, sicut actus ad potentiam.
Actus autem, ut habetur in nono metaphysicae, natura est prior
potentia. Est enim finis et complementum potentiae. Sed ordine
generationis et temporis, universaliter loquendo actus est prior
potentia. Nam id quod est in potentia, reducitur in actum per aliquid
ens actu. Sed in uno et eodem potentia est prior actu. Nam aliquid
est primo in potentia, et postea actus fit. Et propter hoc dicit quod
scientia est prior generatione, in eodem, quam consideratio.
19. Unde
concludit quod cum anima sit actus sicut scientia, quod sit actus
primus corporis physici potentia vitam habentis. Sciendum autem quod
philosophus dicit animam esse actum primum, non solum ut distinguat
animam ab actu qui est operatio, sed etiam ut distinguat eam a formis
elementorum, quae semper habent suam actionem, nisi impediantur.
20. Deinde
cum dicit tale autem venatur particulam, quae est ex parte subiecti:
et quia dixerat, quod anima est actus corporis physici habentis vitam
in potentia, etiam dicit, quod tale est omne corpus organicum. Et
dicitur corpus organicum, quod habet diversitatem organorum.
Diversitas autem organorum necessaria est in corpore suscipiente vitam
propter diversas operationes animae. Anima enim, cum sit forma
perfectissima inter formas rerum corporalium, est principium diversarum
operationum; et ideo requirit diversitatem organorum in suo
perfectibili. Formae vero rerum inanimatarum, propter sui
imperfectionem sunt principia paucarum operationum: unde non exigunt
diversitatem organorum in suis perfectionibus.
21. Inter
animas autem anima plantarum imperfectior invenitur: unde in plantis
minor est diversitas organorum quam in animalibus. Et ideo ad
ostendendum, quod omne corpus suscipiens vitam est organicum, accipit
argumentum ex plantis in quibus est minor diversitas organorum. Et hoc
est quod dicit, quod etiam plantarum partes sunt diversa organa. Sed
partes plantarum sunt penitus simplices, idest consimiles; non enim
est in eis tanta diversitas, sicut in partibus animalium. Pes enim
animalis ex diversis partibus compositus est, scilicet carne, nervo,
osse, et huiusmodi. Sed partes organicae plantarum non habent talem
diversitatem partium, ex quibus componantur.
22. Et quod
partes plantarum sint organicae, manifestat per hoc, quod diversae
partes sunt ad diversas operationes. Sicut folium est ad cooperimentum
corticis vel fructiferi, id est illius partis in qua fructus nascitur.
Cortex autem vel fructiferum, ad cooperimentum fructus. Radices
autem in plantis sunt proportionabiles ori animalium, quia utraque
attrahunt alimentum, scilicet radix in plantis, et os in animalibus.
23. Deinde
cum dicit si autem colligit ex omnibus praedictis definitionem animae;
et dicit, quod si aliqua definitio communis debeat assignari, quae
conveniat omni animae, erit haec, anima est actus primus corporis
physici organici. Non autem oportet addere, potentia vitam habentis.
Loco enim huius ponitur organicum, ut ex dictis patet.
24. Deinde
cum dicit unde non ex definitione data, solvit quamdam dubitationem.
Fuit enim a multis dubitatum, quomodo ex anima et corpore fieret
unum. Et quidam ponebant aliqua media esse, quibus anima corpori
uniretur, et quodammodo colligaretur. Sed haec dubitatio iam locum
non habet, cum ostensum sit, quod anima sit forma corporis. Et hoc
est quod dicit quod non oportet quaerere si ex anima et corpore fit
unum, sicut nec dubitatur circa ceram et figuram, neque omnino circa
aliquam materiam et formam, cuius est materia. Ostensum est enim in
octavo metaphysicae quod forma per se unitur materiae, sicut actus
eius; et idem est materiam uniri formae, quod materiam esse in actu.
Et hoc est etiam quod hic dicit, quod cum unum et ens multipliciter
dicatur, scilicet de ente in potentia, et de ente in actu, id quod
proprie est ens et unum est actus. Nam sicut ens in potentia non est
ens simpliciter, sed secundum quid, ita non est unum simpliciter sed
secundum quid: sic enim dicitur aliquid unum sicut et ens. Et ideo
sicut corpus habet esse per animam, sicut per formam, ita et unitur
animae immediate, inquantum anima est forma corporis. Sed inquantum
est motor, nihil prohibet aliquid esse medium, prout una pars movetur
ab anima, mediante alia.
|
|