|
1. Postquam
determinavit philosophus de parte vegetativa, hic incipit determinare
de parte sensitiva. Et dividitur in partes duas: in prima determinat
de eo quod apparet in hac parte, scilicet de sensibus exterioribus.
In secunda determinat de eo quod latet in parte sensitiva, ibi, quod
autem non sit sensus alter et cetera. Prima dividitur in partes duas.
In prima ostendit quomodo se habet sensus ad sensibile. In secunda
determinat de sensibili et sensu, ibi, dicendum est autem secundum
unum. Circa primum duo facit. Primo resumit quaedam, quae sunt
prius dicta. Secundo investigat propositum, ibi, habet autem
dubitationem, et cetera. Dicit ergo primo, quod determinatis his
quae pertinent ad animam vegetativam, dicendum est de his quae
pertinent ad sensum in communi. De his enim quae pertinent ad
unumquemque sensum specialiter, postmodum dicet. Duo autem resumit
dicta de sensu: quorum unum est, quod sentire consistit in moveri et
pati. Est enim sensus in actu, quaedam alteratio: quod autem
alteratur, patitur et movetur. Aliud autem quod resumit est, quod
quidam dicunt simile a simili pati, et propter hoc sentire est pati.
2. Quidam
antiqui philosophi posuerunt, quod simile simili cognoscitur et
sentitur; sicut Empedocles posuit quod terra, terra cognoscitur,
ignis igne, et sic de aliis. Sed hoc quomodo esse possit, vel non,
quod simile simili patiatur, dictum est in universalibus rationibus de
agere et pati, idest in libro de generatione, ubi determinavit de
actione et passione in communi. Dictum est enim ibi, quod id quod
patitur, a principio dum patitur est contrarium agenti, sed in fine,
quando iam est passum, est simile. Agens enim agendo assimilat sibi
patiens.
3. Deinde
cum dicit habet autem determinat veritatem circa propositum. Et circa
hoc facit tria. Primo ostendit, quod sensus sit in potentia.
Secundo quod quandoque est in actu, ibi, quoniam autem sentire et
cetera. Tertio ostendit quomodo sensus reducatur de potentia in
actum, ibi, dicendum autem et cetera. Circa primum considerandum
est, quod Empedocles et quicumque posuerunt simile simili cognosci,
posuerunt sensum esse actu ipsa sensibilia. Ut enim cognosceret omnia
sensibilia, posuerunt animam sensitivam esse compositam quodammodo ex
omnibus sensibilibus, inquantum constabat, secundum eos, ex elementis
sensibilium.
4. Duo ergo
ad hanc positionem consequebantur. Quorum unum est, quod sensus est
ipsa sensibilia in actu, utpote compositus ex eis: et cum ipsa
sensibilia in actu sentiri possint, sequeretur quod ipsi sensus sentiri
possent. Secundum est, quod cum sensus sentire possit praesentibus
sensibilibus, si sensibilia actu sunt in sensu, utpote ex eis
composito, sequitur quod sensus possit sentire sine exterioribus
sensibilibus. Utrumque autem horum est falsum. Et ideo haec duo
inconvenientia, quae sequuntur ad antiquorum positionem, sub
quaestione proposuit, tamquam quae per antiquos solvi non possint.
Hoc est ergo quod dicit, quod dubitationem habet, propter quid non
sunt sensus ipsorum sensuum, id est quare ipsi sensus non sentiantur:
hoc enim videtur sequi, si sensus sint similes sensibilibus.
5. Etiam
habet dubitationem, quare non faciunt sensum, id est quare sensus non
sentiunt actu, sine his, quae sunt extra, id est sine exterioribus
sensibilibus, cum tamen interius existant in ipsis sensibus secundum
opinionem antiquorum ignis, et terra, et alia elementa, quae sunt
sensibilia, aut secundum se, id est secundum suam substantiam,
secundum eos, qui non discernunt inter sensum et intellectum:
intellectus enim est proprie cognoscitivus substantiae, aut secundum
accidentia propria, scilicet calidum et frigidum, et alia huiusmodi,
quae sunt per se sensibilia. Quia igitur hae dubitationes per se solvi
non possunt, si sensus habet sensibilia in actu, ut antiqui
posuerunt, concludit tamquam manifestum, quod anima sensitiva non est
actu sensibilis, sed potentia tantum. Et propter hoc, sensus non
sentiunt sine exterioribus sensibilibus, sicut combustibile, quod est
potentia tantum ignitum, non comburitur a seipso, sine exteriori
combustivo. Si enim esset actu ignitum, combureret seipsum, et non
indigeret exteriori igne ad hoc quod combureretur.
6. Deinde
cum dicit quoniam autem ostendit quod etiam sensus est quandoque actu.
Et circa hoc tria facit. Primo ostendit sensum quandoque esse in
actu, per hoc, quod dupliciter dicimus aliquem sentire: quandoque
enim dicimus aliquem videre et audire, qui audit et videt in potentia:
puta cum aliquis est dormiens: quandoque autem dicimus aliquem videre
et audire, eo quod est in ipsa operatione audiendi et videndi. Ex quo
patet, quod sensus et sentire dicuntur dupliciter, scilicet in actu et
in potentia.
7. Secundo
ibi primum igitur manifestat quomodo intelligendum sit quod dictum est.
Videbatur enim repugnare, quod sentire dicitur in actu, ei quod
dictum est, quod sentire est quoddam pati et moveri. Esse enim in
actu videtur magis pertinere ad agere. Et ideo ad hoc exponendum
dicit, quod ita dicimus sentire in actu, ac si dicamus, quod pati et
moveri sint quoddam agere, id est quoddam esse in actu. Nam motus est
quidam actus, sed imperfectus, ut dictum est in tertio physicorum.
Est enim actus existentis in potentia, scilicet mobilis. Sicut
igitur motus est actus, ita moveri et sentire est quoddam agere, vel
esse secundum actum. Per hoc autem quod dicit primum, significat quod
quaedam alia postmodum subdet ad ostendendum, quomodo sensus fiat in
actu.
8. Tertio
ibi omnia autem ostendit secundum praedicta, quomodo antiquorum positio
non possit esse vera, scilicet quod simile simili sentitur. Dicit
ergo, quod omnia quae sunt in potentia, patiuntur et moventur ab
activo, et existente in actu; quod scilicet dum facit esse in actu
ea, quae patiuntur, assimilat ea sibi: unde quodammodo patitur
aliquis aliquid a simili, et quodammodo a dissimili, ut dictum est;
quia a principio dum est in transmutari et pati, est dissimile; in
fine autem, dum est in transmutatum esse et passum, est simile. Sic
igitur et sensus postquam factus est in actu a sensibili, est similis
ei: sed ante non est similis. Quod antiqui non distinguentes
erraverunt.
|
|