|
1. Postquam
philosophus ostendit sensum esse in potentia et actu, et nunc intendit
ostendere quomodo educatur de potentia in actum. Et dividitur in
partes duas. In prima distinguit potentiam et actum, et ostendit
quomodo diversimode aliquid educatur de potentia in actum, utens
exemplo in intellectu. In secunda parte ostendit propositum circa
sensum, ibi, sensitivi autem. Circa primum tria facit. Primo dicit
de quo est intentio. Secundo distinguit potentiam et actum circa
intellectum, ibi, est quidem enim sic sciens et cetera. Tertio
ostendit quomodo educitur aliquid de utraque potentia in actum, ibi,
ambo quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod dicendum est de
potentia et actu, id est ostendendum quot modis dicitur aliquid in
potentia, et quot modis in actu: quod necessarium fuit, quia in
superioribus, simpliciter, id est absque distinctione usus est
potentia et actu.
2. Deinde
cum dicit est enim distinguit potentiam et actum circa intellectum. Et
dicit, quod uno modo dicitur aliquid in potentia, puta homo sciens,
quia habet naturalem potentiam ad sciendum, sicut homo dicitur esse de
numero scientium et habentium scientiam, inquantum habet naturam ad
sciendum, et ad habendum habitum scientiae. Secundo modo dicimus
aliquem esse scientem, quod aliqua sciat; sicut dicimus habentem
habitum alicuius scientiae, puta grammaticae, esse iam scientem.
3.
Manifestum est autem quod uterque horum dicitur sciens, ex eo quod
aliquid potest: sed non eodem modo uterque est potens ad sciendum.
Sed primus quidem dicitur potens, quia est genus huiusmodi et
materia, scilicet quia habet naturalem potentiam ad sciendum, per quam
collocatur in tali genere; et quia est in potentia, puta ad
scientiam, sicut materia ad formam. Secundus autem, scilicet qui
habet habitum scientiae, dicitur potens, quia cum vult, potest
considerare, nisi aliquid extrinsecum per accidens impediat; puta vel
occupatio exterior, vel aliqua indispositio ex parte corporis.
4. Tertius
autem, qui iam considerat, est in actu; et iste est qui proprie et
perfecte scit ea quae sunt alicuius artis; puta hanc literam a, quae
pertinet ad grammaticam, de qua supra fecit mentionem. Horum igitur
trium, ultimus est in actu tantum: primus in potentia tantum;
secundus autem in actu respectu primi, et in potentia respectu
secundi. Unde manifestum est, quod esse in potentia, dicitur
dupliciter, scilicet de primo et secundo; et esse in actu dicitur
dupliciter, scilicet de secundo et tertio.
5. Deinde
cum dicit ambo igitur ostendit quomodo de utraque potentia aliquid
reducitur in actum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo
de utraque potentia aliquid in actum reducitur. Secundo ostendit utrum
talis reductio sit secundum aliquam passionem, ibi, non est autem
simpliciter neque pati et cetera. Dicit ergo primo, quod cum ambo
primi sint scientes secundum potentiam, et id quod est in potentia,
reducatur in actum; alio modo reducitur in actum aliquid de potentia
prima, et aliter de secunda. Nam quod est in potentia primo modo,
reducitur in actum, quasi alteratus per doctrinam, et motus ab aliquo
alio existente in actu, sicut a magistro; et multoties talis mutatio
est ex contrario habitu. Quod ideo dicit, quia cum aliquis reducitur
de potentia prima in actum, ex ignorante fit sciens.
6. Ignorans
autem dicitur dupliciter: uno modo secundum simplicem negationem,
quando nec veritatem cognoscit nec contrario errore detinetur: et qui
sic ignorans est, fit actu sciens; non quod mutatus de contrario
habitu, sed solum sicut acquirens scientiam. Alio modo dicitur
aliquis ignorans, secundum pravam dispositionem; utpote quia detinetur
errore contrario veritati; et hic in actum scientiae reducitur quasi de
contrario habitu mutatus.
7. Qui vero
est in potentia secundo modo, ut scilicet iam habens habitum, transit
ex eo quod habet sensum aut scientiam et non agit secundum ea, in
agere; quia scilicet fit agens secundum scientiam. Sed alio modo iste
fit actu, et alio modo primus.
8. Deinde
cum dicit non est autem manifestat utrum secundum quod aliquid educitur
de potentia in actum scientiae primo modo, vel secundo, possit dici
pati. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quot modis dicitur
pati. Secundo manifestat propositum, ibi, speculans autem fit habens
scientiam. Dicit ergo primo, quod sicut potentia et actus non
dicuntur simpliciter, sed multipliciter; ita et pati non uno modo,
sed multipliciter. Dicitur enim pati uno modo, secundum quamdam
corruptionem, quae fit a contrario. Passio enim proprie dicta,
videtur importare quoddam decrementum patientis, inquantum vincitur ab
agente: decrementum autem patienti accidit secundum quod aliquid a
patiente abiicitur. Quae quidem abiectio, corruptio quaedam est: vel
simpliciter, sicut quando abiicitur forma substantialis; vel secundum
quid, sicut quando abiicitur forma accidentalis. Huiusmodi autem
formae abiectio fit a contrario agente: abiicitur enim forma a materia
vel subiecto, per introductionem contrariae formae; et hoc est a
contrario agente. Primo igitur modo proprie dicitur passio, secundum
quod quaedam corruptio fit a contrario.
9. Alio
modo passio communiter dicitur et minus proprie, secundum scilicet quod
importat quamdam receptionem. Et quia quod est receptivum alterius,
comparatur ad ipsum sicut potentia ad actum: actus autem est perfectio
potentiae; et ideo hoc modo dicitur passio, non secundum quod fit
quaedam corruptio patientis, sed magis secundum quod fit quaedam salus
et perfectio eius quod est in potentia, ab eo quod est in actu. Quod
enim est in potentia, non perficitur nisi per id quod est in actu.
Quod autem in actu est, non est contrarium ei quod est in potentia,
inquantum huiusmodi, sed magis simile: nam potentia nihil aliud est
quam quidam ordo ad actum. Nisi autem esset aliqua similitudo inter
potentiam et actum, non esset necessarium quod proprius actus fieret in
propria potentia. Potentia igitur sic dicta, non est a contrario,
sicut potentia primo modo dicta; sed est a simili, eo modo quo
potentia se habet secundum similitudinem ad actum.
10. Deinde
cum dicit speculans enim manifestat, utrum quod educitur de potentia in
actum scientiae patiatur. Et primo manifestat hoc circa id quod
educitur de secunda potentia in actum purum. Secundo autem manifestat
hoc circa id quod educitur de potentia prima in habitum, ibi, ex
potentia autem et cetera. Dicit ergo primo, quod habens scientiam,
id est habitualiter sciens, fit actu speculans. Sed hoc aut non est
vere et proprie alterari et pati; quia, ut dictum est, non est
proprie passio et alteratio, cum de potentia procedit in actum, sed
cum aliquid de contrario mutatur in contrarium. Cum autem habitualiter
sciens, fit speculans actu, non mutatur de contrario in contrarium,
sed proficit in eo quod iam habet. Et hoc est quod dicit quod est
additio in ipsum, et in actum. Additur enim ei perfectio secundum
quod proficit in actum. Aut si dicatur alterari et pati, erit aliud
genus alterationis et passionis non proprie dictae. Et hoc manifestat
per exemplum; dicens, quod non bene se habet, dicere sapientem
habitualiter, cum sapiat actu, alterari, sicut neque dicimus
aedificatorem alterari, cum aedificat.
11.
Concludit autem ulterius, quod cum ille qui transit de habitu in
actum, non accipiat de novo scientiam, sed proficiat, et perficiatur
in eo quod habet: doceri autem, scientiam est acquirere: manifestum
est, quod cum educitur aliquis de potentia in actum, secundum hoc quod
incipit facere eum intelligere actu et sapere, non est iustum quod
talis exitus de potentia in actum habeat denominationem doctrinae; sed
aliquam aliam potest habere, quae quidem forte non est posita, sed
potest poni.
12. Deinde
cum dicit ex potentia manifestat, utrum cum aliquis exit de prima
potentia in actum scientiae, alteretur et patiatur: et dicit quod cum
aliquis prius sciens in potentia tantum fit addiscens et accipiens
scientiam ab eo qui est actu sciens, et a magistro; vel non debet dici
pati simpliciter et alterari; aut dicendum est esse duos modos
alterationis: quorum unus alterationis est secundum mutationem, in
privationis dispositiones, id est in dispositiones contrarias, quibus
privantur, propter dispositiones prius existentes, quia unum
contrariorum est privatio alterius. Alter vero alterationis modus est
secundum mutationem in habitum et naturam, id est secundum quod
recipiuntur aliqui habitus et formae, quae sunt perfectiones naturae,
absque eo quod aliquid abiiciatur. Ille igitur, qui addiscit
scientiam, non alteratur neque patitur primo modo, sed secundo.
13.
Videtur autem hoc esse contrarium eius quod supra dixit, quod
multoties qui addiscit scientiam, mutatus est a contrario habitu; et
ita videtur quod sit alteratio secundum mutationem in privativas
dispositiones. Sed dicendum, quod cum aliquis ab errore reducitur ad
scientiam veritatis, est ibi quaedam similitudo alterationis, quae est
de contrario ad contrarium; non tamen vere est ibi talis alteratio.
Nam alterationi, quae est de contrario in contrarium, utrumque per se
et essentialiter competit: scilicet quod sit a contrario, et quod sit
in contrarium. Sicut enim dealbatio non est nisi ad album, ita non
est nisi a nigro vel medio, quod respectu albi, est quodammodo
nigrum. Sed in acquisitione scientiae accidit quod ille qui acquirit
scientiam veritatis, prius fuerit in errore: absque hoc enim potest
adduci ad scientiam veritatis; unde non est vere alteratio de contrario
in contrarium.
14. Item
dubitatur de hoc quod dicit, quod ille qui accipit scientiam fit actu
sciens a sciente in actu, et magistro. Hoc enim non semper fit;
scientiam enim aliquis acquirit, non solum addiscendo a magistro, sed
etiam per se inveniendo. Et ad hoc dicendum est, quod semper cum
aliquis est in potentia sciens, si fiat actu habens scientiam, oportet
quod hoc sit ab eo quod est actu. Considerandum tamen est, quod
aliquid aliquando reducitur de potentia in actum ab extrinseco principio
tantum: sicut aer illuminatur ab eo quod est actu lucidum: quandoque
autem et a principio intrinseco, et a principio extrinseco: sicut homo
sanatur, et a natura, et a medico; utrobique autem sanatur a sanitate
in actu. Manifestum est enim quod in mente medici est ratio
sanitatis, secundum quam sanat. Oportet etiam in eo qui sanatur
secundum naturam, esse aliquam partem sanam, scilicet cor, cuius
virtute aliae partes sanantur. Et cum medicus sanat, hoc modo sanat,
sicut natura sanaret, scilicet calefaciendo, aut infrigidando, aut
aliter transmutando. Unde medicus nihil aliud facit quam quod
auxiliatur naturae ad expellendum morbum; quo auxilio natura non
egeret, si esset fortis.
15. Eodem
autem modo se habet in scientiae acquisitione. Homo enim acquirit
scientiam, et a principio intrinseco, dum invenit, et a principio
extrinseco, dum addiscit. Utrobique autem reducitur de potentia in
actum, ab eo quod est actu. Homo enim per lumen intellectus agentis,
statim cognoscit actu prima principia naturaliter cognita; et dum ex
eis conclusiones elicit, per hoc quod actu scit, venit in actualem
cognitionem eorum quae potentia sciebat. Et eodem modo exterius docens
ei auxiliatur ad sciendum; scilicet ex principiis addiscenti notis
deducens eum per demonstrationem in conclusiones prius ignotas. Quod
quidem auxilium exterius homini necessarium non esset, si adeo esset
perspicacis intellectus quod per seipsum posset ex principiis notis
conclusiones elicere: quae quidem perspicacitas hominibus adest
secundum plus et minus.
|
|