|
1. Postquam
philosophus distinxit potentiam et actum, et ostendit quomodo aliquid
de potentia in actum exeat circa intellectum, quod dixerat de
intellectu adaptat ad sensum. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit quomodo circa sensum aliquid educitur de potentia in actum.
Secundo ostendit differentiam inter sensum et intellectum, ibi,
differunt autem, quia huius quidem accidentia et cetera. Tertio
colligit epilogando quae dixerat de sensu, ibi, nunc autem in tantum.
Considerandum est ergo circa primum, quod sicut in scientia est duplex
potentia et duplex actus, ita est et circa sensum. Nam quod nondum
habet sensum et natum est habere, est in potentia ad sensum. Et quod
iam habet sensum et nondum sentit, est potentia sentiens, sicut circa
scientiam dicebatur. Sicut autem de potentia prima aliquid mutatur in
primum actum, dum acquirit scientiam per doctrinam; ita de prima
potentia ad sensum, aliquid mutatur in actum, ut scilicet habeat
sensum per generationem. Sensus autem naturaliter inest animali: unde
sicut per generationem acquirit propriam naturam, et speciem, ita
acquirit sensum. Secus autem est de scientia, quae non inest homini
per naturam sed acquiritur per intentionem et disciplinam.
2. Hoc est
ergo quod dicit, quod prima mutatio sensitivi fit a generante.
Manifestat autem primam mutationem, quae est de pura potentia in actum
primum ducens. Haec autem mutatio fit a generante; nam per virtutem,
quae est in semine, educitur anima sensitiva de potentia in actum cum
omnibus suis potentiis. Cum autem animal iam generatum est, tunc hoc
modo habet sensum, sicut aliquis habet scientiam quando iam didicit.
Sed quando iam sentit secundum actum, tunc se habet sicut ille qui iam
actu considerat.
3. Deinde
cum dicit differunt tamen quia posuerat similitudinem inter sentire in
actu et considerare, vult ostendere differentiam inter ea: cuius
quidem differentiae causam assignare incipit ex differentia obiectorum,
scilicet sensibilium, et intelligibilium, quae sentiuntur et
considerantur in actu. Sensibilia enim quae sunt activa operationis
sensitivae, scilicet visibile et audibile, et alia huiusmodi, sunt
extra animam. Cuius causa est, quia sensus secundum actum, sunt
singularium quae sunt extra animam, sed scientia est universalium quae
quodammodo sunt in anima. Ex quo patet, quod ille qui iam habet
scientiam, non oportet quod quaerat extra sua obiecta, sed habet ea in
se; unde potest considerare ea cum vult, nisi forte per accidens
impediatur. Sed sentire non potest aliquis cum vult; quia sensibilia
non habet in se, sed oportet quod adsint ei extra.
4. Et sicut
est de operatione sensuum, ita est in scientiis sensibilium; quia
etiam sensibilia sunt de numero singularium, et eorum quae sunt extra
animam. Unde homo non potest considerare secundum scientiam, omnia
sensibilia quae vult, sed illa tantum, quae sensu percipit. Sed
secundum certitudinem determinare de his, iterum erit tempus, scilicet
in tertio, ubi agetur de intellectu, et de comparatione intellectus ad
sensum.
5. Circa ea
vero quae hic dicuntur, considerandum est, quare sensus sit
singularium, scientia vero universalium; et quomodo universalia sint
in anima. Sciendum est igitur circa primum, quod sensus est virtus in
organo corporali; intellectus vero est virtus immaterialis, quae non
est actus alicuius organi corporalis. Unumquodque autem recipitur in
aliquo per modum sui. Cognitio autem omnis fit per hoc, quod cognitum
est aliquo modo in cognoscente, scilicet secundum similitudinem. Nam
cognoscens in actu, est ipsum cognitum in actu. Oportet igitur quod
sensus corporaliter et materialiter recipiat similitudinem rei quae
sentitur. Intellectus autem recipit similitudinem eius quod
intelligitur, incorporaliter et immaterialiter. Individuatio autem
naturae communis in rebus corporalibus et materialibus, est ex materia
corporali, sub determinatis dimensionibus contenta: universale autem
est per abstractionem ab huiusmodi materia, et materialibus
conditionibus individuantibus. Manifestum est igitur, quod similitudo
rei recepta in sensu repraesentat rem secundum quod est singularis;
recepta autem in intellectu, repraesentat rem secundum rationem
universalis naturae: et inde est, quod sensus cognoscit singularia,
intellectus vero universalia, et horum sunt scientiae.
6. Circa
secundum vero considerandum est, quod universale potest accipi
dupliciter. Uno modo potest dici universale ipsa natura communis,
prout subiacet intentioni universalitatis. Alio modo secundum se.
Sicut et album potest accipi dupliciter: vel id, cui accidit esse
album, vel ipsummet, secundum quod subest albedini. Ista autem
natura, cui advenit intentio universalitatis, puta natura hominis,
habet duplex esse: unum quidem materiale, secundum quod est in materia
naturali; aliud autem immateriale, secundum quod est in intellectu.
Secundum igitur quod habet esse in materia naturali, non potest ei
advenire intentio universalitatis, quia per materiam individuatur.
Advenit igitur ei universalitatis intentio, secundum quod abstrahitur
a materia individuali. Non est autem possibile, quod abstrahatur a
materia individuali realiter, sicut Platonici posuerunt. Non enim
est homo naturalis, id est realis, nisi in his carnibus, et in his
ossibus, sicut probat philosophus in septimo metaphysicae.
Relinquitur igitur, quod natura humana non habet esse praeter
principia individuantia, nisi tantum in intellectu.
7. Nec
tamen intellectus est falsus, dum apprehendit naturam communem praeter
principia individuantia, sine quibus esse non potest in rerum natura.
Non enim apprehendit hoc intellectus, scilicet quod natura communis
sit sine principiis individuantibus; sed apprehendit naturam communem
non apprehendendo principia individuantia; et hoc non est falsum.
Primum autem esset falsum: sicut si ab homine albo separarem albedinem
hoc modo, quod intelligerem eum non esse album: esset enim tunc
apprehensio falsa. Si autem sic separarem albedinem ab homine, quod
apprehenderem hominem nihil apprehendendo de albedine eius, non esset
apprehensio falsa. Non enim exigitur ad veritatem apprehensionis, ut
quia apprehendit rem aliquam, apprehendat omnia quae insunt ei. Sic
igitur intellectus absque falsitate abstrahit genus a speciebus,
inquantum intelligit naturam generis non intelligendo differentias. Et
similiter abstrahit speciem ab individuis, inquantum intelligit naturam
speciei, non intelligendo individualia principia.
8. Sic
igitur patet, quod naturae communi non potest attribui intentio
universalitatis nisi secundum esse quod habet in intellectu: sic enim
solum est unum de multis, prout intelligitur praeter principia, quibus
unum in multa dividitur: unde relinquitur, quod universalia, secundum
quod sunt universalia, non sunt nisi in anima. Ipsae autem naturae,
quibus accidit intentio universalitatis, sunt in rebus. Et propter
hoc, nomina communia significantia naturas ipsas, praedicantur de
individuis; non autem nomina significantia intentiones. Socrates enim
est homo, sed non est species, quamvis homo sit species.
9. Deinde
cum dicit nunc autem recolligit quod dictum est de sensu. Et dicit,
quod nunc tantum sit definitum, quod non simpliciter dicitur, quod est
in potentia, seu simpliciter. Uno enim modo dicimus puerum posse
militare, secundum potentiam remotam. Alio modo posse dicimus
militare, quoniam iam est in aetate perfecta, et hoc secundum
potentiam propinquam. Et similiter se habet in sensitivo. Dupliciter
enim est aliquis in potentia ad sentiendum aliquid, ut iam dictum est.
Et licet non sint nomina posita, in quibus harum differentia
potentiarum ostendatur, tamen determinatum est quod istae potentiae
sunt alterae abinvicem, et quomodo sint alterae.
10. Et
licet alterari et pati non proprie dicatur aliquid, secundum quod exit
de potentia secunda in actum, prout habens sensum fit actu sentiens:
tamen necesse est uti hoc ipso, quod est pati et alterari, ac si
essent nomina propria et convenientia: quia sensitivum in potentia est
tale quale est in actu sensibile. Et propter hoc sequitur, quod
secundum quod patitur a principio, non est similis sensus sentienti;
sed secundum quod iam est passum, est assimilatum sensibili, et est
tale quale est illud. Quod quia distinguere nescierunt antiqui
philosophi, posuerunt sensum esse compositum ex sensibilibus.
|
|