|
1. Postquam
ostendit philosophus, quomodo se habet sensus ad sensibilia, incipit
determinare de sensibili et sensu. Et dividit in partes duas. In
prima parte determinat de sensibilibus. In secunda de sensu, ibi,
quod autem universaliter de omni sensu et cetera. Prima dividitur in
duas partes. In prima distinguit sensibilia propria ab aliis modis
sensibilium. In secunda determinat de sensibilibus propriis secundum
unumquemque sensum, ibi, cuius quidem est visus et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ponit divisionem sensibilium. Secundo
exponit membra divisionis, ibi, dico autem proprium quidem et cetera.
Dicit ergo primo, quod antequam determinetur de sensu quidnam sit,
oportet primo dicere de sensibilibus secundum unumquemque sensum, quia
obiecta sunt praevia potentiis. Sensibilia vero tribus modis
dicuntur. Uno quidem modo per accidens, et duobus modis per se:
quorum uno dicuntur sensibilia illa, quae propria sint singulis
sensibus; alio modo dicuntur sensibilia illa, quae communiter
sentiuntur ab omnibus quae sentiunt.
2. Deinde
cum dicit dico autem exponit membra divisionis. Et primo exponit quae
sunt sensibilia propria. Et dicit, quod sensibile proprium est quod
ita sentitur uno sensu, quod non potest alio sensu sentiri, et circa
quod non potest errare sensus: sicut visus proprie est cognoscitivus
coloris, et auditus soni, et gustus humoris, id est saporis: sed
tactus habet plures differentias appropriatas sibi: cognoscit enim
calidum et humidum, frigidum et siccum, grave et leve, et huiusmodi
multa. Unusquisque autem horum sensuum iudicat de propriis
sensibilibus, et non decipitur in eis; sicut visus non decipitur quod
sit talis color, neque auditus decipitur de sono.
3. Sed
circa sensibilia per accidens vel communia, decipiuntur sensus; sicut
decipitur visus, si velit iudicare homo per ipsum, quid est
coloratum, aut ubi sit. Et similiter decipitur quis, si velit
iudicare per auditum quid est quod sonat. Haec igitur sunt propria
sensibilia uniuscuiusque sensus.
4. Secundo
ibi communia autem exponit secundum membrum divisionis; dicens, quod
communia sensibilia sunt ista quinque: motus, quies, numerus, figura
et magnitudo. Haec enim nullius sensus unius sunt propria, sed sunt
communia omnibus. Quod non est sic intelligendum, quasi omnia ista
sint omnibus communia; sed quaedam horum, scilicet numerus, motus et
quies, sunt communia omnibus sensibus. Tactus vero et visus
percipiunt omnia quinque. Sic igitur manifestum est, quae sint
sensibilia per se.
5. Tertio
ibi secundum accidens exponit tertium membrum divisionis; et dicit,
quod secundum accidens sensibile dicitur, ut si dicimus quod Diarus
vel Socrates est sensibile per accidens, quia accidit ei esse album.
Hoc enim sentitur per accidens, quod accidit ei quod sentitur per se:
accidit autem albo, quod est sensibile per se, quod sit Diarus, unde
Diarus est sensibile per accidens. Unde nihil patitur sensus ab hoc,
in quantum huiusmodi. Quamvis autem sensibilia communia et sensibilia
propria sint per se sensibilia, tamen propria sensibilia sunt proprie
per se sensibilia; quia substantia uniuscuiusque sensus et eius
definitio est in hoc, quod est aptum natum pati a tali sensibili.
Ratio autem uniuscuiusque potentiae consistit in habitudine ad proprium
obiectum.
6.
Dubitatur autem hic de distinctione sensibilium communium a
sensibilibus per accidens. Sicut enim sensibilia per accidens non
apprehenduntur nisi in quantum sensibilia propria apprehenduntur, sic
nec sensibilia communia apprehenduntur, nisi apprehendantur sensibilia
propria: nunquam enim visus apprehendit magnitudinem aut figuram, nisi
inquantum apprehendit coloratum. Videtur ergo quod sensibilia communia
sunt etiam sensibilia per accidens.
7. Dicunt
igitur quidam, quod huiusmodi communia sensibilia non sunt sensibilia
per accidens, propter duas rationes. Primo quidem, quia huiusmodi
sensibilia communia sunt propria sensui communi, sicut sensibilia
propria sunt propria singulis sensibus. Secundo, quia sensibilia
propria non possunt esse sine sensibilibus communibus; possunt autem
esse sine sensibilibus per accidens.
8. Utraque
autem responsio incompetens est. Prima quidem, quia falsum est, quod
ista sensibilia communia sint propria obiecta sensus communis. Sensus
enim communis est quaedam potentia, ad quam terminantur immutationes
omnium sensuum, ut infra patebit. Unde impossibile est quod sensus
communis habeat aliquod proprium obiectum, quod non sit obiectum sensus
proprii. Sed circa immutationes ipsas sensuum propriorum a suis
obiectis, quas sensus proprii habere non possunt: sicut quod percipit
ipsas immutationes sensuum, et discernit inter sensibilia diversorum
sensuum. Sensu enim communi percipimus nos vivere et discernimus inter
sensibilia diversorum sensuum, scilicet album et dulce.
9.
Praeterea. Dato quod sensibilia communia essent propria obiecta
sensus communis, non excluderetur quin essent per accidens sensibilia,
respectu sensuum propriorum. Sic enim agitur de sensibilibus,
secundum quod habent habitudinem ad sensus proprios: nam potentia
sensus communis nondum est declarata. Quod autem est obiectum proprium
alicuius interioris potentiae, contingit esse per accidens sensibile,
ut postea dicetur. Nec est mirum; quia hoc quod est per se sensibile
uni sensuum exteriorum, est per accidens sensibile respectu alterius:
sicut dulce est per accidens visibile.
10.
Secunda etiam ratio non est competens. Non enim refert ad id quod est
sensibile per accidens, utrum id quod est subiectum sensibilis
qualitatis, sit per se subiectum eius, vel non per se. Nullus enim
diceret ignem, qui est proprium subiectum caloris, esse per se
sensibile tactu.
11. Et
ideo aliter dicendum, quod sentire consistit in quodam pati et
alterari, ut supra dictum est. Quicquid igitur facit differentiam in
ipsa passione vel alteratione sensus, habet per se habitudinem ad
sensum, et dicitur sensibile per se. Quod autem nullam facit
differentiam circa immutationem sensus, dicitur sensibile per
accidens. Unde et in litera dicit philosophus, quod a sensibili per
accidens nihil patitur sensus, secundum quod huiusmodi.
12.
Differentiam autem circa immutationem sensus potest aliquid facere
dupliciter. Uno modo quantum ad ipsam speciem agentem; et sic faciunt
differentiam circa immutationem sensus sensibilia per se, secundum quod
hoc est color, illud autem est sonus, hoc autem est album, illud vero
nigrum. Ipsae enim species activorum in sensu, actu sunt sensibilia
propria, ad quae habet naturalem aptitudinem potentia sensitiva; et
propter hoc secundum aliquam differentiam horum sensibilium
diversificantur sensus. Quaedam vero alia faciunt differentiam in
transmutatione sensuum, non quantum ad speciem agentis, sed quantum ad
modum actionis. Qualitates enim sensibiles movent sensum corporaliter
et situaliter. Unde aliter movent secundum quod sunt in maiori vel
minori corpore, et secundum quod sunt in diverso situ, scilicet vel
propinquo, vel remoto, vel eodem, vel diverso. Et hoc modo faciunt
circa immutationem sensuum differentiam sensibilia communia.
Manifestum est enim quod secundum omnia haec quinque diversificatur
magnitudo vel situs. Et quia non habent habitudinem ad sensum, ut
species activorum, ideo secundum ea non diversificantur potentiae
sensitivae, sed remanent communia pluribus sensibus.
13. Viso
igitur quomodo dicantur per se sensibilia, et communia et propria,
restat videndum, qua ratione dicatur aliquid sensibile per accidens.
Sciendum est igitur, quod ad hoc quod aliquid sit sensibile per
accidens, primo requiritur quod accidat ei quod per se est sensibile,
sicut accidit albo esse hominem, et accidit ei esse dulce. Secundo
requiritur, quod sit apprehensum a sentiente: si enim accideret
sensibili, quod lateret sentientem, non diceretur per accidens
sentiri. Oportet igitur quod per se cognoscatur ab aliqua alia
potentia cognoscitiva sentientis. Et hoc quidem vel est alius sensus,
vel est intellectus, vel vis cogitativa, aut vis aestimativa. Dico
autem quod est alius sensus; sicut si dicamus, quod dulce est visibile
per accidens inquantum dulce accidit albo, quod apprehenditur visu, et
ipsum dulce per se cognoscitur ab alio sensu, scilicet a gustu.
14. Sed,
ut proprie loquamur, hoc non est universaliter sensibile per accidens,
sed per accidens visibile, sensibile autem per se. Quod ergo sensu
proprio non cognoscitur, si sit aliquid universale, apprehenditur
intellectu; non tamen omne quod intellectu apprehendi potest in re
sensibili, potest dici sensibile per accidens, sed statim quod ad
occursum rei sensatae apprehenditur intellectu. Sicut statim cum video
aliquem loquentem, vel movere seipsum, apprehendo per intellectum
vitam eius, unde possum dicere quod video eum vivere. Si vero
apprehendatur in singulari, utputa cum video coloratum, percipio hunc
hominem vel hoc animal, huiusmodi quidem apprehensio in homine fit per
vim cogitativam, quae dicitur etiam ratio particularis, eo quod est
collativa intentionum individualium, sicut ratio universalis est
collativa rationum universalium.
15.
Nihilominus tamen haec vis est in parte sensitiva; quia vis sensitiva
in sui supremo participat aliquid de vi intellectiva in homine, in quo
sensus intellectui coniungitur. In animali vero irrationali fit
apprehensio intentionis individualis per aestimativam naturalem,
secundum quod ovis per auditum vel visum cognoscit filium, vel aliquid
huiusmodi.
16.
Differenter tamen circa hoc se habet cogitativa, et aestimativa. Nam
cogitativa apprehendit individuum, ut existens sub natura communi;
quod contingit ei, inquantum unitur intellectivae in eodem subiecto;
unde cognoscit hunc hominem prout est hic homo, et hoc lignum prout est
hoc lignum. Aestimativa autem non apprehendit aliquod individuum,
secundum quod est sub natura communi, sed solum secundum quod est
terminus aut principium alicuius actionis vel passionis; sicut ovis
cognoscit hunc agnum, non inquantum est hic agnus, sed inquantum est
ab ea lactabilis; et hanc herbam, inquantum est eius cibus. Unde
alia individua ad quae se non extendit eius actio vel passio, nullo
modo apprehendit sua aestimativa naturali. Naturalis enim aestimativa
datur animalibus, ut per eam ordinentur in actiones proprias, vel
passiones, prosequendas, vel fugiendas.
|
|