|
1. Postquam
philosophus distinxit propria sensibilia a communibus sensibilibus, et
a sensibilibus secundum accidens, hic determinat de propriis
sensibilibus secundum unumquemque sensum. Et primo de proprio
sensibili visus. Secundo de proprio sensibili auditus, ibi, nunc
autem primum de sono et cetera. Tertio de proprio sensibili olfactus,
ibi, de odore autem et cetera. Quarto de proprio sensibili gustus,
ibi, gustabile autem est et cetera. Quinto de proprio sensibili
tactus, ibi, de tangibili autem, et tactu et cetera. Circa primum
duo facit. Primo determinat de visibili. Secundo dicit, quomodo
visibile videatur, ibi, nunc autem in tantum et cetera. Circa primum
duo facit. Primo determinat quid est visibile, distinguens visibile
in duo. Secundo determinat de utroque visibili, ibi, visibile enim
est color et cetera. Dicit ergo primo, quod cum dictum sit, quod
propria sensibilia sunt quae unusquisque sensus proprie percipit, illud
sensibile cuius proprie perceptivus est visus, hoc est visibile. Sub
visibili autem comprehenduntur duo. Nam visibile et est color, et est
quoddam aliud, quod oratione quidem designari potest, sed non habet
proprium nomen sibi impositum: quod quidem visibile competit his quae
videntur de nocte, sicut sunt noctilucae, et putredines quercuum, et
huiusmodi, de quibus erit manifestum in processu huius tractatus,
postquam ingressi fuerimus in cognitionem visibilis, ex cognitione
coloris, quod est manifestius visibile.
2. Deinde
cum dicit visibile enim determinat de utroque visibili. Et primo de
colore. Secundo de eo quod dixit esse innominatum, ibi, non autem
omnia visibilia et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
quomodo color se habet ad hoc quod sit visibilis. Secundo determinat
de his quae requiruntur ad hoc, quod color videatur, ibi, est igitur
aliquid diaphanum et cetera. Dicit ergo primo, quod cum color sit
quoddam visibile, esse visibile convenit ei secundum se; nam color in
eo quod est color, est visibilis per se.
3. Per se
autem dupliciter dicitur. Uno enim modo dicitur propositio per se,
cuius praedicatum cadit in definitione subiecti, sicut ista, homo est
animal: animal enim cadit in definitione hominis. Et quia id quod est
in definitione alicuius, est aliquo modo causa eius, in his quae sunt
per se, dicuntur praedicata esse causa subiecti. Alio modo dicitur
propositio per se, cuius e contrario subiectum ponitur in definitione
praedicati; sicut si dicatur, nasus est simus, vel numerus est par;
simum enim nihil aliud est, quam nasus curvus, et par nihil aliud est
quam numerus, medietatem habens, et in istis subiectum est causa
praedicati.
4.
Intelligendum est ergo, quod color est visibilis per se, hoc secundo
modo, et non primo. Nam visibilitas est quaedam passio, sicut simum
est passio nasi. Et hoc est quod dicit, quod color secundum se est
visibile non ratione, idest non ita quod visibile ponatur in eius
definitione, sed quia in seipso habet causam ut sit visibile, sicut
subiectum in seipso habet causam propriae passionis.
5. Quod
probat per hoc, quod omnis color est motivus diaphani secundum actum.
Diaphanum autem est idem quod transparens, ut aer vel aqua; et hoc
habet color de sui natura, quod possit movere diaphanum in actu. Ex
hoc autem quod movet diaphanum in actu, est visibile: unde sequitur
quod color secundum suam naturam est visibilis. Et quia diaphanum non
fit in actu nisi per lumen, sequitur quod color non sit visibilis sine
lumine. Et ideo antequam ostendatur qualiter color videatur, dicendum
est de lumine.
6. Deinde
cum dicit est igitur determinat de his sine quibus color videri non
potest; scilicet diaphano et lumine. Et dividitur in partes tres.
Primo ostendit quid sit diaphanum. Secundo determinat de lumine,
quod est actus eius, ibi, lumen autem est huius actus et cetera.
Tertio ostendit quomodo diaphanum est susceptivum coloris, ibi, est
autem coloris et cetera. Dicit ergo primo, quod cum color sit motivus
secundum suam naturam diaphani, necesse est, quod diaphanum sit
aliquid. Est autem diaphanum, quod non habet proprium colorem, ut
secundum ipsum videri possit, sed est susceptivum extranei coloris,
secundum quem aliquo modo est visibile. Huiusmodi autem diaphanum
est, sicut aer et aqua et multa corpora solida, ut lapides quidam, et
vitrum. Licet autem alia accidentia, quae conveniunt elementis et
elementatis conveniant eis secundum naturam elementorum, sicut calidum
et frigidum, et grave, et leve, et alia huiusmodi, tamen diaphanum
non convenit praedictis ex natura aeris, aut aquae, secundum quod
huiusmodi, sed consequitur quamdam naturam communem non solum aeri et
aquae quae sunt corpora corruptibilia, sed convenit etiam caelesti
corpori, quod est perpetuum et incorruptibile. Manifestum est enim
aliqua caelestia corpora esse diaphana. Non enim possemus videre
stellas fixas, quae sunt in octava sphaera, nisi inferiores sphaerae
planetarum essent transparentes, vel diaphanae. Sic ergo manifestum
est quod diaphanum non est proprietas consequens naturam aeris aut
aquae, sed aliquam communiorem naturam, ex cuius proprietate oportet
causam diaphanitatis assignare, ut postea apparebit.
7. Deinde
cum dicit lumen autem ostendit quid sit lumen. Et primo manifestat
veritatem. Secundo excludit errorem, ibi, quod quidem igitur et
cetera. Dicit ergo primo, quod lumen est actus diaphani, secundum
quod est diaphanum. Manifestatum est enim, quod neque aer, neque
aqua, neque aliquid huiusmodi est actu transparens, nisi fuerit
illuminatum. Ipsum autem diaphanum secundum se est in potentia
respectu luminis et respectu tenebrae, quae est privatio luminis,
sicut materia prima est ut potentia respectu formae et privationis.
Lumen autem comparatur ad diaphanum, sicut color ad corpus
terminatum; quia utrumque est actus et forma sui susceptivi. Et
propter hoc dicit, quod lumen est quasi quidam color diaphani,
secundum quod diaphanum est actu factum diaphanum ab aliquo corpore
lucente, sive illud sit ignis, aut aliquid aliud huiusmodi, sive
aliquod corpus caeleste. Esse enim lucens actu et illuminativum,
commune est igni et corpori caelesti, sicut esse diaphanum est commune
aeri et aquae, et corpori caelesti.
8. Deinde
cum dicit quid quidem excludit falsam opinionem de lumine. Et circa
hoc duo facit. Primo ostendit quod lumen non est corpus. Secundo
improbat quamdam solutionem ad rationem quamdam, per quam potest
probari lumen non esse corpus, ibi, et non recte Empedocles. Circa
primum tria facit. Primo ponit intentum; et dicit quod cum dictum sit
quid est diaphanum, et quid lumen, manifestum est quod lumen, neque
est ignis, ut quidam dicebant, ponentes tres species ignis,
carbonem, flammam, et lumen: neque est aliquod corpus omnino, neque
aliquid defluens ab aliquo corpore, sicut posuit Democritus, lumen
esse quasdam decisiones defluentes a corporis lucidis: scilicet atomos
quosdam. Si essent aliqua defluentia a corpore, sequeretur quod
essent corpora vel aliquod corpus, et sic nihil aliud esset lumen quam
praesentia ignis, aut alicuius huiusmodi corporis in diaphano: nihil
ergo differt dicere quod lumen est corpus, aut quod est defluxus
corporis.
9. Secundo
ibi neque enim probat quod proposuerat, tali ratione. Impossibile est
duo corpora esse simul: si ergo lumen est corpus, impossibile est quod
lumen sit simul cum corpore diaphano: hoc autem est falsum: ergo lumen
non est corpus.
10. Tertio
ibi videtur autem probat quod lumen sit simul cum diaphano.
Contrariorum enim est idem subiectum: lumen autem et tenebra sunt
contraria secundum modum quo privatio et habitus est quaedam
contrarietas, ut dicitur in decimo metaphysicae. Manifestum est
autem, quod tenebra est quaedam privatio huius habitus, scilicet
luminis in diaphano; et sic subiectum tenebrae est diaphanum; ergo et
praesentia dicti habitus, scilicet lucis, est lumen: ergo lumen est
simul cum diaphano.
11. Deinde
cum dicit et non recte reprobat quamdam responsionem ad rationem
quamdam, quae potest fieri contra ponentes lumen esse corpus. Potest
enim contra eos sic argui. Si lumen esset corpus, oportet quod
illuminatio sit motus localis luminis deveniens in diaphanum. Nullus
autem motus localis cuiuscumque corporis, potest esse subitus sive in
instanti; ergo illuminatio non est subito sed successive.
12. Cuius
contrarium videmus; quia in eodem instanti, in quo corpus lucidum
praesentatur, illuminatur diaphanum totum simul, et non pars eius post
partem. Non autem recte Empedocles neque quicumque alius dixit, quod
scilicet lumen feratur motu locali, tamquam corpus, et extendatur
successive in spatio, quod est medium inter terram et continens,
scilicet caelum, et quod ista successio nos lateat, sed videatur nobis
quod totum illuminetur simul et subito.
13. Hoc
enim dictum est contra veritatem, quae potest ratione percipi; quia ad
illuminationem diaphani nihil requiritur nisi directa oppositio, absque
obstaculo medio, corporis illuminantis ad illuminabile.
14. Iterum
autem est contra id quod apparet. Posset enim dici quod successio
motus localis parvo spatio lateat nos: sed quod lateat nos successio in
motu luminis, ab oriente, usque ad occidentem horizontis nostri, hoc
habet magnam quaestionem, tamquam difficile aut omnino impossibile.
15. Quia
vero hic agitur de natura luminis et diaphani et necessitate luminis ad
videndum, de his tribus considerandum est. Circa naturam igitur
luminis diversi diversimode opinati sunt. Quidam enim opinati sunt
lumen esse corpus, ut in litera dicitur. Ad quod dicendum moti sunt
ex quibusdam locutionibus, quibus utimur, loquentes de lumine.
Consuevimus enim dicere, quod radius transit per aerem, quod
reverberatur, quod radii se intersecant, quae omnia videntur esse
corporis.
16. Quae
quidem opinio stare non potest, propter rationes, quas Aristoteles in
litera adducit, et plures alias facile esset adducere. Non enim
facile esset assignare, quomodo huiusmodi corpus per totum
hemisphaerium subito multiplicaretur aut generaretur vel corrumperetur;
quomodo etiam sola oppositio corporis opaci esset causa corruptionis
huius corporis in parte diaphani aliqua. Quod autem dicitur de motu
luminis, aut reverberatione ipsius, metaphorice dictum est; sicut
etiam possumus dicere, quod calor procedit dum aliqua de novo
calefiunt; vel reverberantur, cum habet obstaculum.
17. Quidam
vero alii dixerunt quod lux est quaedam natura spiritualis, argumentum
sumentes quod in rebus intellectualibus, nomine luminis utimur:
dicimus enim in substantiis intellectualibus esse quoddam lumen
intelligibile. Sed hoc etiam est impossibile.
18.
Impossibile est enim quod aliqua natura spiritualis et intelligibilis
cadat in apprehensione sensus: qui cum sit virtus corporea, non potest
esse cognoscitivus nisi rerum corporalium. Si quis autem dicat quod
aliud est lumen spirituale ab eo quod sensus percipit, non erit cum eo
contendendum, dummodo hic habeat quod lumen quod visus percipit, non
est natura spiritualis. Nihil enim prohibet unum nomen imponi rebus
quantumcumque diversis.
19. Quod
autem lumine, et his quae ad visum pertinent, utamur in rebus
intellectualibus, contingit ex nobilitate sensus visus, qui est
spiritualior et subtilior inter omnes sensus. Quod patet ex duobus.
Primo quidem ex suo obiecto. Nam aliqua cadunt sub visu, secundum
proprietates in quibus communicant inferiora corpora cum caelestibus:
tactus autem est perceptivus proprietatum quae sunt propriae elementis,
scilicet calidi, et frigidi, et similium; gustus autem et olfactus,
proprietatum quae competunt corporibus mistis secundum diversam rationem
commistionis calidi et frigidi, humidi et sicci. Sonus autem causatur
ex motu locali, qui etiam communis est corporibus caelestibus et
inferioribus, licet species motus quae causat sonum, non competat
corporibus caelestibus secundum sententiam Aristotelis. Unde ex ipsa
natura obiecti, apparet quod visus est altior inter sensus, et auditus
propinquior ei, et alii sensus magis remoti.
20.
Secundo apparet quod sensus visus est spiritualior, ex modo
immutationis. Nam in quolibet alio sensu non est immutatio
spiritualis, sine naturali. Dico autem immutationem naturalem prout
qualitas recipitur in patiente secundum esse naturae, sicut cum aliquid
infrigidatur vel calefit aut movetur secundum locum. Immutatio vero
spiritualis est secundum quod species recipitur in organo sensus aut in
medio per modum intentionis, et non per modum naturalis formae. Non
enim sic recipitur species sensibilis in sensu secundum illud esse quod
habet in re sensibili. Patet autem quod in tactu, et gustu, qui est
tactus quidam, fit alteratio naturalis; calefit enim et infrigidatur
aliquid per contactum calidi et frigidi, et non fit immutatio
spiritualis tantum. Similiter autem immutatio odoris fit cum quadam
fumali evaporatione: immutatio autem soni, cum motu locali. Sed in
immutatione visus est sola immutatio spiritualis: unde patet, quod
visus inter omnes sensus est spiritualior, et post hunc auditus. Et
propter hoc hi duo sensus sunt maxime spirituales, et soli
disciplinabiles; et his quae ad eos pertinent, utimur in
intellectualibus, et praecipue his quae pertinent ad visum.
21. Quidam
vero dixerunt quod lumen non est nisi evidentia coloris. Sed hoc
aperte apparet esse falsum in his quae lucent de nocte, et tamen eorum
color occultatur.
22. Alii
vero dixerunt quod lux est forma substantialis solis, et lumen defluens
a luce habet esse intentionale, sicut species colorum in aere.
Utrumque autem horum est falsum. Primum quidem, quia nulla forma
substantialis est per se sensibilis, sed solo intellectu
comprehensibilis. Et si dicatur quod id quod videtur in sole, non est
lux, sed splendor, non erit contendendum de nomine; dummodo hoc quod
dicimus lucem, scilicet quod ex visu apprehenditur, non sit forma
substantialis. Secundum etiam falsum est; quia quae habent solum esse
intentionale, non faciunt transmutationem naturalem: radii autem
corporum caelestium transmutant totam naturam inferiorem. Unde
dicimus, quod sicut corpora elementaria habent qualitates activas, per
quas agunt, ita lux est qualitas activa corporis caelestis, per quam
agit, et est in tertia specie qualitatis sicut et calor.
23. Sed in
hoc differt a calore, quia lux est qualitas primi corporis alterantis,
quod non habet contrarium; unde nec lux contrarium habet: calori autem
est aliquid contrarium. Et quia luci nihil est contrarium, in suo
susceptibili non potest habere contrariam dispositionem: et propter hoc
suum passivum, scilicet diaphanum, semper est in ultima dispositione
ad formam; et propter hoc statim illuminatur; non autem calefactibile
statim calefit. Ipsa igitur participatio vel effectus lucis in
diaphano, vocatur lumen. Et si fit secundum rectam lineam ad corpus
lucidum, vocatur radius. Si autem causetur ex reverberatione radii ad
corpus lucidum, vocatur splendor. Lumen autem commune est ad omnem
effectum lucis in diaphano.
24. His
igitur visis circa naturam luminis, de facili apparet ratio, quare
quaedam corpora sunt lucida actu: quaedam diaphana, quaedam opaca.
Nam cum lux sit qualitas primi alterantis, quod est maxime perfectum
et formale in corporibus, illa corpora quae sunt maxime formalia et
mobilia sunt lucida actu; quae autem propinqua his, sunt receptiva
luminis sicut diaphana; quae autem sunt maxime materialia, neque
habent lumen in sui natura, neque sunt luminis receptiva, sunt opaca.
Quod patet in ipsis elementis. Nam ignis habet lucem in sui natura,
licet eius lux non appareat nobis nisi in natura aliena propter
densitatem. Aer autem et aqua, quae sunt minus formalia, sunt
diaphana: terra autem quae est maxime materialis, est opaca.
25. Circa
tertium vero sciendum est, quod quidam dixerunt quod lumen necessarium
est ad videndum ex parte ipsius coloris. Dicunt enim quod color non
habet virtutem ut moveat diaphanum, nisi per lumen. Et huius signum
dicunt, quia ille qui est in obscuro, videt ea quae sunt in lumine,
sed non e converso. Rationem etiam ad hoc adducunt; quia oportet
quod, cum visus sit unus, quod visibile non sit nisi per rationem
unam; quod non esset, si color esset per se visibilis, non per
virtutem luminis, et item lumen esset per se visibile.
26. Sed
hoc est manifeste contra id quod Aristoteles hic dicit, et quod habet
in se causam essendi visibile. Unde secundum sententiam Aristotelis
dicendum est, quod lumen necessarium est ad videndum, non ex parte
coloris eo quod faciat colores esse actu, quos quidam, tantum dicunt
esse in potentia, cum sunt in tenebris; sed ex parte diaphani,
inquantum facit ipsum esse in actu, ut in litera dicitur.
27. Et ad
huius evidentiam, considerandum est, quod omnis forma, inquantum
huiusmodi, est principium agendi sibi simile: unde cum color sit
quaedam forma, ex se habet, quod causet sui similitudinem in medio.
Sed tamen sciendum est quod differentia est inter virtutem perfectam et
imperfectam. Nam forma quae est perfectae virtutis in agendo, non
solum potest inducere suam similitudinem in suo susceptibili; sed
potest etiam disponere patiens, ut sit proprium eius susceptivum; quod
quidem non potest facere, cum fuerit imperfectae virtutis. Dicendum
est igitur quod virtus coloris in agendo est imperfecta respectu
virtutis luminis. Nam color nihil aliud est quam lux quaedam
quodammodo obscurata ex admixtione corporis opaci. Unde non habet
virtutem, ut faciat medium in illa dispositione, qua fit susceptivum
coloris; quod tamen potest facere lux pura.
28. Ex quo
etiam patet quod, cum lux sit quodammodo substantia coloris, ad eamdem
naturam reducitur omne visibile, nec oportet quod color per lumen
extrinsecum fiat actu visibile. Quod autem colores illuminati ab eo
qui est in obscuro, videantur, contingit ex eo, quod etiam medium
illuminatur, in quantum sufficit ad immutationem ipsius.
|
|