|
1. Postquam
philosophus ostendit superius quid est color, et quid diaphanum, et
quid lumen, hic ostendit, quomodo diaphanum se habeat ad colores.
Manifestum est autem ex praemissis, quod diaphanum est susceptivum
coloris; est enim color motivus diaphani, ut supra dictum est. Quod
autem est susceptivum coloris, oportet esse sine colore, sicut quod
est susceptivum soni, oportet esse sine sono: nihil enim recipit quod
iam habet: et sic patet quod diaphanum, oportet esse sine colore.
2. Cum
autem corpora sint visibilia per suos colores, sequitur quod diaphanum
secundum seipsum sit invisibile. Quia vero eadem est potentia
cognoscitiva oppositorum, sequitur, quod visus qui cognoscit lucem,
cognoscat et tenebram. Licet igitur diaphanum secundum se careat
colore et lumine, quorum est susceptivum, et sic secundum se visibile
non sit, eo modo quo sunt visibilia, lucida et colorata, tamen potest
dici visibile, sicut videtur tenebrosum quod vix videtur. Diaphanum
igitur est huiusmodi, idest tenebrosum, cum non est actu diaphanum,
sed in potentia tantum. Eadem enim natura est subiecta quandoque
quidem tenebrarum, quandoque autem luminis. Et sic diaphanum carens
lumine, quod ei accidit, dum est in potentia diaphanum, oportet,
quod sit tenebrosum.
3. Deinde
cum dicit non omnia quia iam determinatum est de colore, quod videtur
in lumine, determinat de alio visibili, quod supra dixit esse
innominatum. Et dicit quod non omnia sunt visibilia in lumine, sed
solum proprius color uniuscuiusque corporis in lumine visibilis est:
quaedam enim non videntur in lumine, sed in tenebris, sicut animalia
quae in tenebris videntur ignita, et lucentia, haec sunt multa, sed
non habent unum nomen commune, sicut putredines quercuum, et aliquod
cornu alicuius animalis et capita quorumdam piscium, et squamae, et
oculi quorumdam animalium. Sed licet ista videantur in tenebris,
nullius tamen horum proprius color in tenebris videtur. Videntur ergo
ista in tenebris et in lumine; sed in tenebris, ut lucentia; in
lumine autem, ut colorata.
4. Sed
propter quam causam sic videantur in tenebris lucentia, alia ratio
est. Non enim hic inducitur hoc, nisi quasi per accidens, ad
ostendendum comparationem visibilis ad lumen. Videtur autem
visibilitatis eorum in tenebris haec esse ratio: quia huiusmodi ex sua
compositione habent aliquid lucis, inquantum lucidum ignis et diaphanum
aeris et aquae non est totaliter in eis comprehensum per opacum terrae.
Sed quia modicum habent de luce, eorum lux ad praesentiam maioris
luminis occultatur. Unde in lumine non videntur, ut lucentia, sed ut
colorata tantum. Lux autem eorum propter sui debilitatem non potest
diaphanum perfecte reducere in actum, secundum quod natum est moveri a
colore; unde sub eorum luce, nec eorum color, nec aliorum videtur;
sed solum lux ipsorum. Lux enim, cum sit efficacior ad movendum
diaphanum, quam color, et magis visibilis, cum minori immutatione
diaphani videri potest.
5. Deinde
cum dicit nunc autem ostendit quomodo color perveniat ad visum. Et
circa hoc duo facit. Primo ostendit quod est necessarium ad hoc, quod
visus moveatur a colore. Secundo ostendit aliquid simile, quod est
necessarium in aliis sensibilibus, ibi, eadem autem ratio. Circa
primum duo facit. Primo determinat veritatem. Secundo excludit
errorem, ibi, non enim bene hoc. Dicit ergo primo, quod per
supradicta, intantum manifestum fit, quod illud quod videtur in
lumine, est color, et quod sine lumine videri non potest, quia, ut
supra dictum est, hoc est de ratione coloris quod sit motivum
diaphani; quod quidem fit per lumen, quod est actus diaphani; et ideo
sine lumine color videri non potest.
6. Cuius
signum est: quia si aliquis ponat corpus coloratum super organum
visus, non videbitur: quia non est ibi diaphanum in actu, quod
moveatur a colore. Nam etsi pupilla sit quoddam diaphanum, non tamen
erit diaphanum in actu, si superponatur sibi corpus coloratum.
Oportet autem quod color moveat diaphanum in actu, puta aerem vel
aliquid huiusmodi; et ab hoc movetur sensitivum, idest organum visus,
sicut a corpore sibi continuato. Corpora enim non se immutant, nisi
se tangant.
7. Deinde
cum dicit non enim excludit errorem; dicens, quod non bene dixit
Democritus, qui opinatus fuit, quod si medium, quod est inter rem
visam et oculum esset vacuum, quod posset aliquid quantumcumque parvum
videri per quantamcumque distantiam, puta si formica esset in caelo.
Sed hoc est impossibile. Oportet enim, ad hoc quod aliquid
videatur, quod organum visus patiatur a visibili. Ostensum est
autem, quod non patitur ab ipso visibili immediate, quia visibile
superpositum oculo non videtur. Relinquitur ergo, quod oporteat
organum visus pati a visibili per aliquod medium: necesse est ergo esse
aliquod medium inter visibile et visum. Si autem est vacuum, nihil
est medium, quod posset immutare et immutari. Relinquitur ergo, quod
si esset vacuum, omnino nihil videretur.
8. Incidit
autem in hanc opinionem Democritus, quia putabat, quod causa quare
distantia impedit visionem alicuius rei, sit per medium quod resistit
immutationi visibilis: hoc autem est falsum. Non enim diaphanum habet
contrarietatem ad lumen vel colorem, sed est in ultima dispositione ad
eorum receptionem: cuius signum est quod subito immutatur a lumine vel
colore. Causa autem, quare distantia impediat visum, est, quia omne
corpus videtur sub quodam angulo cuiusdam trianguli, vel magis
pyramidis, cuius basis est in re visa, et angulus est in oculo
videntis.
9. Neque
differt quantum ad hoc, utrum visus fiat extramittendo, ita quod
lineae concludentes triangulum vel pyramidem, sint lineae vel visuales
progredientes a visu ad rem visam, vel e converso sit, dummodo visus
sit sub praedicta figura trianguli vel pyramidis. Quod ideo necesse
est, quia cum res visa sit maior quantitate, quam pupilla, oportet
quod proportionaliter diminuendo, proveniat immutatio visibilis, usque
ad visum. Manifestum est autem, quod quanto latera trianguli vel
pyramidis sunt longiora, dummodo sit eadem basis, tanto angulus est
minor: et ideo quanto a remotiori videtur, minus videtur; et tanta
potest esse distantia quod omnino non videatur.
10. Deinde
cum dicit ignis autem ostendit quomodo videatur ignis et lucida
corpora: et dicit quod videntur non solum in lumine, sicut colorata,
sed etiam in tenebris, sicut illa de quibus supra dixit. Et hoc ex
necessitate contingit; quia ignis habet tantum de lumine, quod potest
diaphanum omnino facere in actu, ita ut et ipsum et alia videantur.
Nec est tantum debile lumen eius, quod ad praesentiam maioris luminis
obumbretur, sicut accidit in his quae sunt dicta supra.
11. Deinde
cum dicit eadem autem ostendit quod similiter se habet in aliis sensibus
sicut in visu: et dicit quod eadem ratio est de sono et odore, sicut
et de colore. Nullum enim eorum sentitur, si tangit organum sensus;
sed ab odore et sono moventur media, a medio autem utrumque organorum,
auditus scilicet et olfactus. Sed cum aliquis ponit corpus odorans aut
sonans, super organum sensus, non sentitur. Et similiter est in
tactu et gustu, licet non videatur, propter causam quae inferius
dicetur.
12. Deinde
cum dicit medium autem ostendit quid sit medium in his sensibus; et
dicit, quod illud quod movetur a sono, est aer; medium autem, quod
movetur ab odore, est aliquid commune aeri et aquae, sicut et utrumque
eorum est medium, quod movetur a colore; sed a colore movetur utrumque
horum, secundum quod diaphanum. Passio autem communis aeri et aquae,
secundum quam moventur ab odore, est innominata: non enim moventur ab
odore secundum quod sunt diaphana. Et quod utrumque horum moveatur ab
odore, manifestat per hoc, quod animalia aquatica habent sensum
odoris: ex quo manifestum est, quod aquae moventur ab odore. Homo
autem et animalia gressibilia et respirantia, non odorant nisi
respirando. Et sic manifestum est, quod aer est medium in odoratu.
Horum autem causa posterius dicetur.
|
|