|
1. Postquam
philosophus determinavit de visibili, hic determinat de audibili, id
est de sono. Et dividitur in duas partes. In prima determinat de
sono in communi. In secunda determinat de quadam specie soni,
scilicet voce, ibi, vox autem. Prima in duas partes dividitur. In
prima determinat de sono. In secunda de differentiis sonorum, ibi,
differentiae autem sonorum. Prima dividitur in duas. In prima
determinat de sono. In secunda movet quamdam dubitationem circa
praedeterminata, ibi, utrum autem sonat. Prima dividitur in duas.
In prima determinat de generatione soni. In secunda de immutatione
auditus a sono, ibi, vacuum autem. Si autem quaeratur quare
determinat hic de generatione soni, cum supra non determinaverit de
generatione coloris, sed solum de immutatione sensus et medii a
colore, dicendum est, quod color et odor et sapor et qualitates
tangibiles habent esse permanens et fixum in suo subiecto. Unde est
alia consideratio ipsarum qualitatum secundum se, et secundum quod
immutant sensum; et propter hoc alterius est considerationis utrumque.
Unde philosophus de generatione coloris et saporis et odoris determinat
in libro de sensu et sensato: de qualitatibus autem tangibilibus, in
libro de generatione, et quantum ad aliqua, in libro Meteor. In hoc
autem libro non intendit determinare de sensibilibus, nisi inquantum
sunt immutativa sensus. Sonus autem causatur ex motu, et non habet
esse fixum et quiescens in subiecto, sed in quadam immutatione
consistit: unde simul determinatur de eo secundum quod generatur in sua
specie et secundum quod immutat sensum. Prima autem pars dividitur in
duas. In prima determinat de prima generatione soni. In secunda de
secunda soni generatione quae fit per reflexionem, ibi, echo autem
fit. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod sonus quandoque
est in actu, quandoque in potentia. Secundo ostendit quomodo fit
sonus in actu, ibi, fit autem secundum actum.
2. Dicit
ergo primo, quod antequam determinetur de tactu et de gustu, dicendum
est de sono et olfactu: sed primo de sono, quia spiritualior est, ut
supra ostensum est. Sonus autem dupliciter dicitur: dicitur enim
sonus in actu, et sonus in potentia. Dicimus autem aliquam rem habere
sonum, et quando actu sonat, et quando habet potentiam sonandi; sicut
dicimus, haec Campana bene sonat, quamvis, non sonet in actu. Et
secundum hunc modum dicimus, quod quaedam non habent sonum, quia non
habent potentiam sonandi, sicut spongia, et huiusmodi mollia.
Quaedam autem dicuntur habere sonum, quia possunt sonare, sicut aes,
et alia huiusmodi plana et lenia. Sic ergo patet, quod sonus
quandoque dicitur secundum potentiam, quandoque secundum actum.
3. Sed quod
fiat sonus in actu, hoc pertinet, et ad medium, et ad auditum. Omne
enim sensibile dupliciter dicitur esse in actu. Uno modo, quando actu
sentitur; hoc est dum species eius est in sensu; et sic sonus est
actu, secundum quod est in auditu. Alio modo secundum quod habet
propriam speciem, per quam sentiri potest, prout est in subiecto; et
sic alia sensibilia fiunt in actu, prout sunt in corporibus
sensibilibus, sicut color prout est in corpore colorato, odor et sapor
prout sunt in corpore odorifero et saporoso. Sic autem non est de
sono. Nam in corpore sonante non est sonus, nisi in potentia. In
medio autem quod movetur ex percussione corporis sonantis, fit sonus in
actu. Et propter hoc dicitur, quod sonus in actu est medii et
auditus, non autem subiecti sonabilis.
4. Deinde
cum dicit fit autem ostendit quomodo sonus fiat in actu. Et circa hoc
duo facit. Primo ostendit, quot concurrunt ad hoc, quod sonus
constituatur in actu. Secundo ostendit, qualia esse oporteat, ibi,
sicut autem diximus. Dicit ergo primo, quod ad hoc quod sonus fiat in
actu, oportet tria concurrere. Fit enim semper alicuius, et ad
aliquid, et in aliquo: et ideo si sit unum tantum, non potest sonum
facere. Et huius ratio est, sive signum, quia percussio est causa
soni: oportet igitur esse aliquid, id est percutiens, et aliquid
percussum. Et propter hoc dicit, quod sonus est alicuius ad aliquid
idest percutientis ad percussum. Oportet enim quod illud quod facit
sonum, tangat aliquid; et cum tetigerit suo ictu, generetur tunc
sonus. Ictus autem percutientis, non fit sine motu locali: motus
autem localis non est sine medio. Unde relinquitur, quod oportet esse
medium, et ad hoc quod fiat sonus in actu. Et hoc est, quod dictum
est, quod oportet esse sonum non solum alicuius et ad aliquid, sed
etiam in aliquo.
5. Deinde
cum dicit sicut autem ostendit qualia oportet esse ea quae requiruntur
ad soni generationem. Et primo ostendit qualia oportet esse percutiens
et percussum. Secundo quale oportet esse medium, ibi, amplius
autem. Dicit ergo primo, quod sicut praedictum est, sonus non fit ex
percussione quorumcumque corporum. Dictum est enim supra, quod pili,
et spongiae, et huiusmodi mollia, non habent potentiam sonandi; unde
nullum sonum faciunt, etiam si percutiantur. Cuius ratio est, quia
mollia cedunt percutienti; unde ex percussione non extruditur aer, ut
sic in eo possit formari sonus ex ictu percutientis et resistentia
percussi. Sed si huiusmodi mollia comprimantur, ut aliquam duritiem
habeant, et resistant percutienti, sequitur sonus, licet sonus
surdus. Sed aes, et corpora lenia et concava, sua percussione
faciunt sonum. Necesse est enim quod illa, ex quorum percussione
sonus redditur, sint dura, ut aer extrudatur: quae quidem extrusio
est causa generationis soni. Requiritur etiam quod sint lenia, ut sit
aer unus, sicut infra dicetur.
6. Concava
autem etiam percussa, bene reddunt sonum, quia in eis intus aer
concluditur. Et cum illud quod primo motum est, non possit statim
exire, percutit alium aerem, et sic ex repercussione fiunt multi ictus
et multiplicatur sonus. Et propter hoc etiam illa quae in sui
compositione habent aerem bene dispositum, sunt bene sonora, sicut aes
et argentum. In quorum autem compositione aer non bene se habet, non
sunt bene sonora, sicut plumbum, et alia huiusmodi, quae sunt magis
feculenta et terrestria.
7. Deinde
cum dicit amplius auditur ostendit quale sit medium, in quo generatur
sonus: et dicit, quod medium, in quo sonus auditur, est aer et
aqua, sed minus auditur in aqua quam in aere; unde propriissimum
medium tam in generatione soni quam in auditu, est aer. Et quia
medium, in quolibet sensu, qualitatibus sensibilibus secundum illum
sensum caret, ut possit omnes recipere; manifestum est, quod neque
aer neque aqua habent proprium sonum, sed necessarium est ad soni
generationem, in aere vel aqua, quod aliqua corpora firma vel solida
et dura percutiant seinvicem, et percutiant aerem.
8. Quod
autem simul fiat percussio solidorum adinvicem, et per consequens sonus
et ad aera, contingit cum aer in sua integritate manet, ut possit
percuti, et non dividitur ante percussionem. Et propter hoc videmus,
quod si aliquid tardo motu tangat alterum, non facit sonum, quia prius
recedit aer et dissolvitur, quam contactus solidorum corporum fiat.
Sed si percussio sit velox et fortis, tunc fit sonus; quia ad hoc
quod fiat sonus, oportet quod motus percutientis praeveniat divisionem
aeris, ut aer adhuc adunatus sive collectus percuti possit, et in eo
sonus generari. Et est simile, sicut cum aliquid velociter fertur,
percutere potest acervum lapidum antequam dissolvatur, quod non
contingit si tarde moveatur. Et propter hoc etiam, quando aliquid
velociter fertur in ipso aere, facit sonum ex suo motu, quia ipse aer
adhuc adunatus, se habet in ratione percussi, et non solum medii.
9. Deinde
cum dicit echo autem determinat de secunda generatione soni, quae fit
per reverberationem; qui quidem sonus vocatur echo. Primo ergo
determinat quomodo generetur. Secundo ostendit quomodo diversificetur
in sui generatione, ibi, videtur autem. Considerandum est autem
circa primum, quod generatio soni in aere consequitur motum aeris, ut
dictum est. Sic autem contingit de immutatione aeris apud generationem
soni, sicut de immutatione aquae, cum aliquid in aquam proiicitur.
Manifestum est enim quod fiunt quaedam regyrationes in circuitu aquae
percussae. Quae quidem circa locum percussionis sunt parvae, et motus
est fortis. In remotis autem gyrationes sunt magnae, et motus
debilior. Tandem autem motus totaliter evanescit, et gyrationes
cessant. Si autem antequam motus cesset, gyrationes illae aliquod
obstaculum inveniant, fit motus gyrationis in contrarium; et tanto
vehementius, quanto propinquius sunt primae percussioni.
10. Sic
igitur intelligendum est, quod ad percussionem corporum sonantium, aer
in gyrum movetur, et sonus undique diffunditur. Et in vicino quidem
gyrationes sunt minores, sed motus fortior; unde sonus fortius
percipitur. In remotis autem gyrationes sunt maiores, et motus
debilior, et sonus obscurior auditur. Tandem autem deficit totum.
Si autem antequam huiusmodi gyrationes deficiant, fiat reverberatio
aeris sic moti, et sonum deferentis ad aliquod corpus, gyrationes
revertentur in contrarium, et sic auditur sonus quasi ex adverso. Et
haec vocatur echo.
11. Quod
praecipue fit, quando illud obstans, ad quod repercutitur aer motus,
est aliquod corpus concavum, quasi quoddam vas determinans, et
concludens aerem in sua unitate, et ideo prohibens ipsum dividi. Tunc
enim ille aer sic unitus et commotus, quia non potest ulterius motum
protendere, propter corpus obstans, percutit iterum aerem, a quo
percutiebatur, et fit motus in contrarium. Sicut accidit cum aliquis
proiicit pilam, quae hic sphaera dicitur, et inveniens obstaculum
resilit.
12. Deinde
cum dicit videtur autem ostendit quomodo diversimode fit echo; et
dicit, quod videtur semper fieri echo, sed non semper fit certa, id
est manifeste perceptibilis. Et hoc ostendit per simile. Dicit enim
quod accidit in sono sicut in lumine. Lumen enim semper repercutitur;
sed quandoque quidem est manifesta repercussio luminis, quandoque autem
non. Manifesta quidem est repercussio luminis, quando repercutitur ab
aliquo corpore fulgido, itaque cum quadam claritate fit luminis
repercussio, simili modo primae luminis emissioni. Immanifesta autem
est repercussio luminis, quando repercutitur ab aliquo corpore opaco;
quia huiusmodi repercussio fit sine claritate et radiorum emissione.
Nisi enim a corporibus opacis fieret repercussio radiorum solis, non
fieret lumen penitus, idest in qualibet parte aeris superioris
hemisphaerii, sed ubique esset tenebra extra solem, id est extra loca
ad quae directe perveniunt radii solares. Non tamen sic repercutitur
lumen a corporibus opacis, sicut ab aqua vel aere, aut aliquo de
numero lenium corporum et tersorum, a quibus fit repercussio cum
claritate et radiorum emissione. Et ideo, quia repercussio, quae fit
a corporibus opacis, non est similis repercussioni quae fit a
corporibus fulgidis; repercussio, quae fit a corporibus opacis, facit
tenebram, idest umbram ex illa parte ubi determinatur lumen
manifestum, quod est ex directa emissione radiorum solarium.
Similiter autem, quando repercussio soni fit ad corpus concavum, in
quo natus est multiplicari sonus, fit echo certus, id est manifeste
comprehensibilis. Quando autem ad alia corpora fit reverberatio soni,
quae non sunt nata multiplicare sonum, non fit echo manifestus.
|
|