|
1. Postquam
philosophus determinavit de generatione soni, hic determinat de
immutatione sensus a sono. Et primo quantum ad immutationem
instrumenti, ibi, auditus autem. Dicit ergo primo, quod quia medium
in sono est aer, recte dicitur a quibusdam, quod vacuum est proprium
sensui auditus, quia videtur eis quod vacuum sit aer. Aer autem facit
audire sonum, cum moveatur, existens unus et continuus, ut in eo
possit formari sonus. Et quia ad hoc quod formetur sonus, necessaria
est unitas et continuitas aeris, ideo non fit sonus, nisi sonabile
quod percutitur, sit lene. Lene enim est cuius una pars non
supereminet alteri. Asperum autem cuius una pars alicui supereminet.
Unde manifestum est, quod superficies lenis corporis est simpliciter
una; et propter hoc, aer propter unitatem plani, id est superficiei,
fit unus, et simul existens. Si autem corpus non sit lene, sed
asperum, tunc superficies non est una. Et, quia aer est
frangibilis, id est facile divisibilis, sequitur quod etiam aer non
sit unus et continuus: unde non potest in eo formari sonus.
2. Sic
igitur patet, quod illud est sonans tantum, id est faciens sonum,
quod movet aerem unum continuum existentem a se usque ad auditum. Sic
ergo patet, quod illi qui dicunt quod vacuum est proprium sensui
auditus, dicunt aliquid recte: quia esse proprium auditus competit
aeri, quem vacuum esse dicunt. Non autem dicunt recte quantum ad hoc
quod plenum aere dicunt esse vacuum.
3. Deinde
cum dicit auditus autem determinat de immutatione auditus a sono,
quantum ad ipsum organum sensus auditus. Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit, quod aer appropriatur organo auditus. Secundo
ostendit, qualis sit aer, qui competit organo auditus, ibi, per se
quidem igitur. Tertio ostendit, quomodo auditus impeditur vel non
impeditur ex impedimento organi, ibi, propter hoc autem et aqua.
Dicit ergo primo, quod auditus connaturalis est aeri, ita quod,
sicut humidum aqueum convenit instrumento visus, ita aer convenit
instrumento auditus. Et hoc ideo, quia si attribuatur aer instrumento
auditus, sequitur quod eadem passio soni erit in aere exterius moto et
in aere qui movetur intus, et est instrumentum auditus. Et ideo anima
non audit in qualibet parte sui corporis, neque aer sonans generat
sonum, sive penetrat quamcumque partem corporis animati, quia animatum
non habet in qualibet sui parte aerem, ut quaelibet pars eius possit
esse movenda a sono; sicut etiam animatum habet humidum aqueum non
ubique, sed in quadam parte determinata, scilicet in pupilla.
4. Deinde
cum dicit per se igitur ostendit qualis sit aer, qui appropriatur
instrumento auditus. Et dicit, quod cum omne habens sonum sit aptum
natum resistere percutienti: manifestum est, quod aer per se non habet
sonum, eo quod de se non est natum resistere percutienti, sed
facillime cedit. Prohibetur enim cessio eius, sive diffluxus, ab
aliquo corpore solido; et ideo cum hoc accidit, motus aeris reddit
sonum. Dictum est enim, quod ad generationem soni, oportet fieri
percussionem duorum solidorum adinvicem, et ad aerem. Sed aer, qui
est connaturalis auditui est aedificatus, id est firmiter dispositus in
auribus, cum hac proprietate quod sit immobilis, ad hoc quod animal
possit sentire per certitudinem omnes differentias motus. Sicut enim
humidum aqueum, quod est in pupilla, caret omni colore, ut possit
cognoscere omnes colorum differentias, ita oportet quod aer, qui est
intra tympanum auris, careat omni motu ad hoc quod possit discernere
omnes sonorum differentias.
5. Deinde
cum dicit propter hoc ostendit quomodo impediatur auditus ex impedimento
organi. Ponit autem duo impedimenta, secundum duo quae dixit esse
necessaria ad organum auditus. Quorum primum est quod sit ibi aer.
Secundum est, quod ille aer sit immobilis. Primum ergo impedimentum
est ex hoc quod ipse aer corrumpitur. Et ideo ex praedictis manifestum
est, quod in aqua auditus fit ita dumtaxat, quod aqua non ingrediatur
ad ipsum connaturalem aerem, quem dixit aedificatum esse in auribus;
sed neque etiam in aurem ingrediatur; quod impossibile est propter
reflexiones, quae prohibent introitum aquae in aurem.
6. Sed cum
hoc accidit, quod aqua scilicet ingrediatur ad naturalem aerem, non
audit animal propter corruptionem aeris, qui est necessarius ad
audiendum. Sicut etiam, si corrumpatur humidum pupillae ex immissione
alicuius extranei, impeditur visio. Et non solum ex corruptione aeris
impeditur auditus, sed etiam si meninga, id est pellis circumdans
aerem, aut aliqua pars coniuncta laboret, idest impediatur pellis
pupillae, quae continet humorem aqueum pupillae.
7. Quidam
autem libri habent quod in aqua non audimus. Quod est contra illud
quod dictum est, quod audimus in aere et in aqua, et contra illud quod
philosophus dicit in libro de historia animalium, quod animalia audiunt
in aqua. Licet enim aqua non ingrediatur ad interiorem aerem, tamen
potest eum commovere, et sic imprimere in ipsum speciem soni.
8. Secundum
autem impedimentum auditus, ponit ibi sed signum. Et hoc impedimentum
provenit ex hoc, quod aer, qui est in auribus, non est immobilis:
unde dicit, quod signum per quod potest discerni, utrum aliquis sit
boni auditus vel non, est quod semper audiat tinnitum in auribus, et
sonum, sicut auditur cum apponitur cornu ad aures, propter motum aeris
in cornu. Cum enim hoc accidit, homo non est boni auditus, quia aer
in auribus sic audientis tinnitum, semper movetur quodam proprio motu.
Sed ab instrumento auditus, sonus debet esse extraneus, et non
proprius sicut instrumentum visus recipit extraneum colorem, et non
habet proprium. Si autem haberet proprium, impediretur visio. Et
similiter si aer, qui est in auribus, habeat proprium motum et sonum,
impeditur auditus. Quia igitur auditus fit per aerem, propter hoc
aliqui credentes aerem esse vacuum, dicunt nos audire vacuo et
sonanti, quia scilicet pars qua audimus, habet aerem determinatum, id
est immobilem et distinctum ab aere exteriori.
9. Deinde
cum dicit utrum autem movet quaestionem circa generationem soni; utrum
causa activa soni sit verberans, aut quod verberatur. Et determinat
quod utrumque est causa, sed alio et alio modo: quia enim consequitur
sonus motum, necesse est quod sicut aliquid est causa activa motus,
ita aliquid est causa activa soni. Generatur autem sonus ex motu, quo
aliquid percutiens, propter resistentiam percussi, resilit, eo
scilicet modo quo saltantia, idest resilientia, moventur a lenibus et
duris, et cum aliquis ea traxerit, idest fortiter impulerit.
Manifestum est igitur, quod primum percutiens movet, et iterum
percussum, inquantum facit resilire percutiens; et sic utrumque est
causa activa motus.
10. Et
quia in generatione soni necesse est quod quaedam resilitio fiat ex
resistentia percussi, non omne quod verberat et verberatur sonat,
sicut dictum est primo; puta si obiiciatur acus acui, non fit sonus.
Sed ad hoc quod generetur sonus, oportet hoc quod percutitur esse
regulare, idest esse sic dispositum, ut aer subito dissiliat ex eius
resistentia, et moveatur, et ex tali motu generetur sonus.
11. Deinde
cum dicit differentiae autem determinat de differentiis sonorum. Et
circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo percipiantur. Secundo
quomodo nominentur, ibi, haec autem dicuntur. Dicit ergo primo,
quod diversae res sonantes faciunt diversos sonos. Sed huiusmodi
differentiae sonantium, secundum quod natae sunt facere diversos, non
manifestantur quando sonus est in potentia, sed solum quando sonus est
in actu. Sicut enim non videntur colores sine lumine, sic non
percipiuntur acutum et grave in rebus sonativis, nisi fiat sonus in
actu.
12. Deinde
cum dicit haec autem ostendit quomodo differentiae sonorum nominentur.
Et circa hoc quatuor facit. Primo ostendit unde sumantur nomina
sonorum: et dicit, quod sumuntur, secundum metaphoram a qualitatibus
tangibilibus. Manifestum est enim quod acutum et grave inter
qualitates tangibiles computantur.
13.
Secundo ibi acutum enim ponit rationes nominum. Et dicit quod ille
sonus acutus est, qui multum movet sensum auditus in pauco tempore;
gravis autem sonus est, qui multo tempore movet parum.
14. Tertio
ibi neque tamen quia praedictae rationes videntur esse velocis et
tardi, (velox enim est quod in parvo tempore multum movetur, tardum
autem quod in multo tempore parum), ostendit qualiter se habet acutum
et grave in sonis, ac velox et tardum in motibus: et dicit, quod
velox non est idem quod acutum, nec grave in sonis est idem quod
tardum, sicut nec sonus cuius differentiae sunt grave et acutum, est
idem quod motus cuius differentiae sunt velox et tardum. Sed sicut
motus est causa soni, ita velocitas motus est causa soni acuti, et
tarditas motus est causa soni gravis. Sed hoc intelligendum est cum
sonus causatur ab uno motu. Cum autem causatur ex pluribus motibus,
frequentia motuum est causa acuti soni, et tarditas est causa gravis,
ut dicit Boetius in musica. Unde et chorda magis tensa, acutius
sonat, quia ex una percussione frequentius movetur.
15. Quarto
ibi et videntur assimilat differentias sonorum qualitatibus tangibilibus
a quibus nominantur: et dicit quod ea quae sunt circa tactum, habent
similitudinem cum acuto et hebeti in sonis: quia acutus sonus quasi
pungit auditum, eo quod in pauco tempore movet ipsum: hebes autem
quasi pellit, quia in multo tempore movet. Unde unum eorum accidit
cum velocitate motus, aliud cum tarditate. Ultimo concludit quod sic
de sono determinatum sit.
|
|