|
1. Postquam
philosophus determinavit de sono, hic determinat de voce, quae est
species soni. Et dividitur in partes duas: quarum prima praemittit
quaedam, quae sunt necessaria ad definitionem vocis. In secunda
definit vocem, ibi, quare percussio. Circa primum duo facit. Primo
ostendit quorum sit habere vocem. Secundo, quid sit proprium organum
vocis, ibi, vox autem sonus. Circa primum duo facit. Primo
ostendit quod habere vocem est animatorum. Secundo ostendit quorum
animatorum, ibi, multa autem animalium. Dicit ergo primo, quod vox
est quaedam species soni: est enim sonus animati: non autem
quorumlibet, sed quorumdam, ut post patebit.
2. Nullum
autem inanimatum habet vocem. Et si aliquando aliquod eorum dicatur
habere vocem, hoc est secundum similitudinem, sicut tibia et lyra et
huiusmodi instrumenta dicuntur habere vocem. Habent enim tria, eorum
soni, in quibus assimilantur voci. Quorum primum est extensio.
Manifestum est enim quod in corporibus inanimatis ex simplici
percussione causatur sonus: unde, cum percussio statim transeat,
sonus etiam cito transit et non continuatur. Sed vox causatur ex
percussione aeris ad vocalem arteriam, ut post dicetur: quae quidem
percussio continuatur secundum appetitum animae, et ideo vox extendi
potest et continuari. Illa igitur instrumenta, de quibus dictum est,
ex hoc ipso quod habent quamdam continuitatem in suo sono, habent
similitudinem vocis.
3. Secundum
autem, in quo assimilantur voci, est melos, idest consonantia.
Sonus enim corporis inanimati, cum ex simplici percussione proveniat,
uniformis est, non habens in se diversitatem gravis et acuti: unde in
eo non est consonantia, quae ex eorum proportione causatur. Sed vox
diversificatur secundum grave et acutum, eo quod percussio, quae
causat vocem, diversimode fit secundum appetitum animalis vocem
emittentis. Unde, cum in praedictis instrumentis distinctio sit
gravis et acuti in sono, eorum sonus est cum quadam melodia ad
similitudinem vocis.
4.
Tertium, in quo sonus horum instrumentorum habet similitudinem vocis,
est locutio, idest interpretatio sonorum ad similitudinem locutionis.
Manifestum est enim, quod humana locutio non est continua; unde et in
libro praedicamentorum, oratio, quae in voce profertur ponitur species
quantitatis discretae. Distinguitur enim oratio per dictiones, et
dictio per syllabas; et hoc accidit propter diversas percussiones aeris
ab anima. Et similiter sonus praedictorum instrumentorum distinguitur
secundum diversas percussiones, utpote diversarum chordarum, vel
diversorum flatuum, aut aliquorum huiusmodi.
5. Deinde
cum dicit multa autem ostendit quorum animatorum sit habere vocem; et
dicit quod etiam multa animalia sunt quae non habent vocem, sicut omnia
carentia sanguine, quorum quatuor sunt genera, ut dicitur in libro de
animalibus: scilicet mollia, quae habent mollem carnem exterius, ut
pulpi et sepiae; et animalia mollis testae ut cancri, et animalia
durae testae ut ostreae, et animalia anulosi corporis ut apes,
formicae et huiusmodi. Nullum enim horum habet sanguinem neque vocem.
6. Et
similiter etiam aliqua animalium habentium sanguinem non habent vocem,
scilicet pisces. Et hoc rationabiliter accidit; quia sonus est quidam
motus aeris, ut supra dictum est. Huiusmodi autem animalia non
respirant aerem, et ideo non habent proprium sonum, qui sit vox. Sed
quod aliqui pisces dicuntur habere vocem, sicut qui sunt in Acheloo,
quod est proprium nomen fluvii, non habent proprie vocem, sed faciunt
quemdam sonum cum branchiis, quibus expellunt aquam et attrahunt
aerem, aut aliquo alio instrumento motus.
7. Deinde
cum dicit vox autem ostendit quod sit organum vocis. Et circa hoc tria
facit. Primo ostendit, quod idem est organum vocis et respirationis.
Secundo ostendit ad quid respiratio sit utilis, ibi, iam enim
respiratio. Tertio ostendit quid sit organum respirationis, ibi,
organum autem. Dicit ergo primo, quod quamvis vox sit sonus
animalis, non tamen cuiuscumque partis animalis sonus est vox. Sed
quia ad generationem soni requiritur quod sit percussio alicuius ad
aliquid, et in aliquo, quod est aer: rationabile est, quod illa sola
animata vocem habeant, quae aerem respirando suscipiunt, et ex eadem
parte, unde respirant.
8. Deinde
cum dicit iam enim dicit quod natura utitur aere respirato ad duo
opera, sicut etiam utitur lingua ad gustum et ad locutionem: quorum
duorum, gustus est necessarius: est enim discretivus alimenti
convenientis, quo conservatur animal; et propter hoc pluribus
animalibus inest. Sed interpretatio quae fit per locutionem, est ad
bene esse. Et similiter aere respirato natura utitur ad mitigationem
caloris naturalis, quod est necessarium: et huius causa dicta est in
libro de respiratione et expiratione: et utitur aere respirato ad
formationem vocis, quod est ad bene esse.
9. Deinde
cum dicit organum autem ostendit quod sit organum respirationis: et
dicit quod organum respirationis est vocalis arteria, quae est ordinata
ad pulmonem ut ei deserviat ad aeris attractionem. Aer enim necesse
est ut recipiatur in pulmone, quia animalia gressiva habent in hac
parte plus de calore, quam in aliis partibus. Pulmo enim coniungitur
cordi, in quo est principium caloris naturalis: et ideo locus, qui
est circa, cor, indiget respiratione ad refrigerium caloris
naturalis.
10. Dicit
autem locus primus, vel quia est primus post cor, pulmo utpote ei
vicinior; vel quia cor est prima pars animalis, quantum ad
generationem, et quantum ad causalitatem motus: et propter hoc necesse
est, ut aer ingrediatur ad pulmonem ad refrigerium caloris naturalis
cordis. Vel hoc quod dicit, quia in hac parte animalia pedibus
gradientia habent plus caloris aliis, intelligendum est aliis
animalibus. Manifestum est enim, quod animalia habentia sanguinem
habent plus de calore naturali, carentibus sanguine. Et in genere
habentium sanguinem habent pisces minus de calore naturali. Et propter
hoc animalia carentia sanguine et pisces non respirant, ut supra dictum
est.
11. Deinde
cum dicit quare percussio ex praemissis, vocis definitionem concludit.
Et circa hoc duo facit. Primo ponit definitionem vocis. Secundo
manifestat eam, ibi, non enim omnis. Dicit ergo primo, quod quia
vox est sonus animati, et ex illa parte, qua aerem respirat: omnis
autem sonus est ex aliqua percussione aeris: sequitur quod vox sit
respirati percussio aeris ad arteriam vocalem; quae quidem percussio
fit ab anima, quae est in his partibus, idest principaliter in corde.
Quamvis enim anima sit in toto corpore, ut est forma animalis, tamen
vis eius motiva est principaliter in corde. Datur autem haec definitio
per causam: non enim vox est percussio, sed sonus ex percussione
causatus.
12. Deinde
cum dicit non enim manifestat praedictam definitionem. Et primo
quantum ad hoc quod dixerat, quod percussio vocalis est ab anima.
Secundo quantum ad hoc quod dixit, quod est aeris respirati, ibi,
signum autem. Posuerat enim tria in definitione vocis. Percutiens,
scilicet animam. Percussum, scilicet aerem respiratum. Et ad quod
fit percussio: scilicet vocalem arteriam: quorum tertium supra
manifestaverat: unde restabat, quod duo prima manifestaret. Dicit
ergo primo, quod sicut supra dictum est, non omnis sonus animalis est
vox. Contingit enim linguam facere aliquos sonos, qui tamen non sunt
voces; sicut et tussientes faciunt sonum, qui tamen non est vox.
Oportet enim ad hoc quod sit vox, quod verberans aerem sit aliquid
animatum, et cum imaginatione ad aliquid significandum. Oportet enim
quod vox sit sonus quidam significans, vel naturaliter, vel ad
placitum; et propter hoc dictum est, quod huiusmodi percussio est ab
anima. Operationes enim animales dicuntur, quae ex imaginatione
procedunt. Et sic patet, quod vox non est percussio respirati aeris,
sicut accidit in tussi. Sed id cui principaliter attribuitur causa
generationis vocis, est anima, quae utitur isto aere, scilicet
respirato, ad verberandum aerem, qui est in arteria, ad ipsam
arteriam. Aer ergo non est principale in vocis formatione, sed anima
quae utitur aere, ut instrumento, ad vocem formandam.
13. Deinde
cum dicit signum autem ostendit aliam partem definitionis, scilicet
quod vox sit percussio aeris respirati: et dicit, quod signum huius
est duplex. Unum, quia animal non potest formare vocem, neque dum
attrahit aerem respirando, neque dum expellit expirando, sed dum
retinet aerem: quia dum retinet, isto aere retento, et percutiente
aerem existentem in vocali arteria, causat motum ad formationem vocis.
Aliud signum est, quod pisces non habent vocem; non enim habent
guttur, idest vocalem arteriam; et hanc partem non habent, quia non
recipiunt aerem, neque respirant. Sed qui dicunt hoc, quod pisces
respirant, peccant. Quare autem pisces non respirant, alia ratio
est; pertinet enim ad scientiam, in qua considerantur particularia
accidentia animalium.
|
|