|
1. Postquam
philosophus determinavit de visibili et audibili, nunc tertio
determinat de odorabili. Et dividitur in partes duas. In prima
determinat de odorabili, ut sic: in secunda determinat de odorabili
secundum quod immutat sensum olfactus, ibi, est autem olfactus.
Circa primum duo facit. Primo determinat de odorabili secundum se.
In secunda de non odorabili secundum quod odoratu percipitur, ibi,
adhuc autem. Circa primum duo facit. Primo ostendit difficultatem
determinandi de odorabili. Secundo ostendit quomodo accipiatur
cognitio odorabilium, ibi, videtur enim et analogia. Dicit ergo
primo, quod non ita bene determinari potest de odore et odorabili,
sicut de praedictis sensibilibus, scilicet audibili et visibili; quia
non manifestum est nobis, quid sit odor, sicut quid est sonus, aut
quid est visibile, aut lumen, vel aliquid huiusmodi.
2. Et huius
causam assignat, quia sensum odoratus non habemus bonum, qui
perspicaciter et per certitudinem cognoscat suum obiectum; sed habemus
eum peiorem multis aliis animalibus. Cuius ratio est, quia cum
instrumentum sensus debeat esse proportionatum suo sensibili, sicut
odor causatur ex calido et sicco, ita ad bonitatem instrumenti odoratus
exigitur victoria calidi et sicci. Homo autem habet cerebrum, in
cuius vicino positum est instrumentum olfactus, maius omnibus aliis
animalibus secundum proportionem sui corporis, ut philosophus dicit in
libro de animalibus: unde, cum cerebrum sit humidum et frigidum in se
consideratum, impeditur in homine bonitas olfactus; et propter hoc
prave odorat homo, et nihil odorabilium percipit nisi quod est secundum
aliquam excellentiam inducens delectationem aut contrarium: quod
contingit propter sensum, qui non est perspicax ad certitudinaliter
discernendum de suo obiecto. Unde rationabile est, quod hominum genus
sic se habeat ad percipiendos odores, sicut se habent animalia habentia
duros oculos, ut locustae, et quidam pisces, ad percipiendos
colores: quos propter debilitatem visus, ex ineptitudine organi, non
percipiunt nisi in quadam excellentia, prout ex eis ingeritur eis
aliquis terror, vel eius contrarium.
3. Deinde
cum dicit videtur enim ostendit quomodo innotescant nobis differentiae
odorum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod differentiae
odorum nobis innotescunt per comparationem ad differentias saporum.
Secundo ostendit quomodo respondent differentiae odorum differentiis
saporum, ibi, est autem sicut humor. Dicit ergo primo, quod sensus
olfactus in homine videtur habere quamdam convenientiam et proportionem
ad gustum; similiter species humorum, idest saporum, ad species
odoris. Unumquodque autem ignotum cognoscitur per id quod est magis
manifestum. Unde, cum species saporum sint nobis maxime manifestae,
species odorum, quae sunt nobis ignotae, et habent affinitatem ad
species saporum, sub eorum similitudine a nobis cognoscuntur.
4. Species
autem saporum sunt nobis manifestae, quia sensum gustus habet homo
certiorem quam alia animalia, quia gustus est tactus quidam: tactum
autem habet certissimum aliis animalibus, licet in aliis sensibus
deficiat a quibusdam animalibus. Sunt enim quaedam animalia, quae
melius vident, audiunt et olfaciunt, quam homo; sed homo secundum
tactum, multum differt in certitudine cognitionis ab aliis animalibus.
5. Unde,
quia homo habet optimum tactum, sequitur quod sit prudentissimum omnium
aliorum animalium. Et in genere hominum ex sensu tactus accipimus,
quod aliqui ingeniosi sunt, vel non ingeniosi: et non secundum aliquem
alium sensum. Qui enim habent duram carnem, et per consequens habent
malum tactum, sunt inepti secundum mentem: qui vero sunt molles
carne, et per consequens boni tactus, sunt bene apti mente. Unde
etiam alia animalia habent duriores carnes quam homo.
6. Sed
videtur, quod aptitudo mentis magis respondeat bonitati visus, quam
bonitati tactus: quia visus est spiritualior sensus, et plures
differentias rerum demonstrat. Sed dicendum est, quod duplici ex
causa, bonitas mentis respondet bonitati tactus. Prima ratio est,
quod tactus est fundamentum omnium aliorum sensuum: manifestum est
enim, quod organum tactus diffunditur per totum corpus, et quodlibet
instrumentum cuiuscumque sensus est etiam instrumentum tactus; et
illud, ex quo aliquid dicitur esse sensitivum, est sensus tactus.
Unde ex hoc quod aliquis habet meliorem tactum, sequitur quod
simpliciter habet meliorem sensitivam naturam, et per consequens, quod
sit melioris intellectus. Nam bonitas sensus est dispositio ad
bonitatem intellectus. Ex hoc autem, quod aliquis habet meliorem
auditum vel meliorem visum, non sequitur quod sit melius sensitivus,
vel melioris sensitivae simpliciter, sed solum secundum quid.
7. Alia
ratio est, quia bonitas tactus consequitur bonitatem complexionis sive
temperantiae. Cum enim instrumentum tactus non possit esse denudatum a
genere tangibilium qualitatum, eo quod est ex elementis compositum,
oportet quod sit in potentia ad extrema saltem per hoc, quod est medium
inter ea. Ad bonam autem complexionem corporis sequitur nobilitas
animae: quia omnis forma est proportionata suae materiae. Unde
sequitur, quod qui sunt boni tactus, sunt nobilioris animae, et
perspicacioris mentis.
8.
Quaeritur autem iterum, cum tactus sit certissimus sensuum, quare
species odorum denominantur magis a speciebus saporum, quam a
qualitatibus tangibilibus. Et dicendum, quod odor et sapor causantur
ex determinata commixtione qualitatum elementarium; et ideo species
odoris magis correspondent speciebus saporis, quam simplicibus
qualitatibus tangibilibus.
9. Deinde
cum dicit est autem ostendit quomodo species odoris correspondent
speciebus saporis: et dicit, quod sicut humor, idest sapor, quidam
est dulcis, et quidam amarus, sic etiam et odores distinguuntur. Sed
sciendum est, quod quaedam habent proportionalem odorem et saporem,
scilicet dulcem odorem et dulcem saporem; quaedam vero per contrarium,
scilicet suavem saporem, et non suavem odorem, vel e converso.
10. Cuius
ratio est, quia sapor consistit in humido aqueo aliqualiter digesto;
odor autem consistit in sicco aereo, aliqualiter contemperato.
Contingit autem quandoque utramque substantiam, scilicet subtilem
aeream, et aqueam grossiorem, secundum debitam proportionem commistam
esse, et sic est suavitas saporis et odoris. Si vero sit debita
proportio in uno et non in altero, erit in uno suavitas, et in alio
non. Et sicut dictum est de dulci et amaro, quae sunt extrema in
saporibus, quae transferuntur ad odores, ita etiam et acetosum et
austerum, idest stipticum, aut Ponticum, et acutum, et pingue,
odoribus attribuuntur.
11. Sed
licet non semper in omnibus correspondeant odores saporibus, tamen,
sicut dixi, propter hoc quod odores non sunt multum manifesti, sicut
sapores, acceperunt nomina odores a saporibus, secundum similitudinem
rerum; quia ut in pluribus, odores respondent saporibus. Dulcis enim
odor et sapor causatur a croco et melle. Acer autem a thymo et a
similibus. Et similiter de aliis odoribus et saporibus.
12. Deinde
cum dicit adhuc autem ostendit etiam quomodo non odorabilia odoratu
percipiuntur; et dicit quod sicut auditus est audibilis et non
audibilis, et visus est visibilis et non visibilis, cum sit eadem
potentia cognoscitiva oppositorum, et privatio non cognoscatur nisi per
habitum, similiter olfactus est odorabilis et non odorabilis. Sed non
odorabile dicitur dupliciter. Aut quod omnino non potest habere
odorem, sicut corpora simplicia. Aut quod habet parum de odore, aut
malum odorem. Et similiter intelligendum est de gustabili et non
gustabili.
|
|