|
1. Posita
definitione animae, philosophus hic eam manifestat. Et circa hoc duo
facit. Primo manifestat definitionem praemissam. Secundo ex
definitione manifestata, quamdam veritatem concludit, ibi, quod
quidem igitur non sit anima et cetera. Circa primum duo facit. Primo
manifestat definitionem animae, quantum ad id quod in definitione
praedicta ponitur ex parte ipsius animae. Secundo quantum ad id quod
ibi ponitur ex parte subiecti, ibi, est autem non abiiciens animam et
cetera. Circa primum duo facit. Primo manifestat definitionem animae
ex similitudine rerum artificialium. Secundo ex partibus eius, ibi,
considerare autem in partibus oportet et cetera. Quia enim formae
artificiales accidentia sunt, quae sunt magis nota, quoad nos, quam
formae substantiales, utpote sensui propinquiora: ideo convenienter
rationem animae, quae est forma substantialis, per comparationem ad
formas accidentales manifestat. Similiter etiam partes animae sive
potentiae eius manifestiores sunt quoad nos, quam ipsa anima:
procedimus enim in cognitione animae, ab obiectis in actus, ab actibus
in potentias, per quas anima ipsa nobis innotescit; unde convenienter
etiam per partes ratio manifestatur.
2. Dicit ergo
primo, quod dictum est in universali quid sit anima, cum praedicta
definitio omni animae conveniat. Dictum est enim quod anima est
substantia, quae est forma, a qua accipitur ratio rei. Est autem
differentia inter formam quae est substantia, et formam quae non est
substantia. Nam forma accidentalis, quae non est in genere
substantiae, non pertinet ad essentiam sive quidditatem subiecti: non
enim albedo est de essentia corporis albi. Sed forma substantialis est
de essentia, sive de quidditate subiecti. Sic igitur anima dicitur
forma substantialis, quia est de essentia sive de quidditate corporis
animati. Et hoc est quod subdit, haec autem, scilicet substantia
quae est secundum rationem est quod quid erat esse huic corpori, id est
corpori constituto in specie per talem formam. Ipsa enim forma
pertinet ad essentiam rei, quae significatur per definitionem
significantem de re quid est.
3. Et quia
formae substantiales, cuiusmodi sunt formae corporum naturalium, sunt
latentes, manifestat hoc per formas artificiales, quae sunt
accidentales. Et hoc est quod subdit: sicut si aliquid organorum, id
est artificialium instrumentorum, ut puta dolabra esset corpus
physicum, idest naturale, forma sua hoc modo se haberet ad ipsum sicut
dictum est. Et ideo subdit. Erat quidem dolabrae esse substantia
ipsis, idest forma dolabrae, secundum quam accipitur ratio dolabrae:
quam quidem rationem nominat esse dolabrae, eo quod secundum eam
dolabra dicitur esse dolabra, haec inquam forma est substantia
dolabrae. Et hoc ideo dicit, quia formae corporum naturalium sunt in
genere substantiae. Et ulterius si dolabra non esset solum corpus
physicum, sed etiam corpus animatum, forma dolabrae esset anima, et
ea separata, non esset amplius dolabra nisi aequivoce, sicut separata
anima, non est caro nec oculus, nisi aequivoce. Nunc autem, quia
dolabra non est corpus naturale, nec eius forma est quod quid erat esse
tali corpori, remota forma dolabrae adhuc est dolabra, id est
substantia dolabrae. Substantia enim corporum artificialium est
materia eorum, quae remanet sublata forma artificiali, licet non
remaneat ipsum corpus artificiale in actu.
4. Et quia
dixerat quod aliter nunc est in dolabra, et aliter esset si esset
corpus physicum animatum, assignat rationem huius, dicens, quod hoc
ideo est, quia anima non est quod quid est esse et ratio, id est forma
huiusmodi corporis, scilicet artificialis sed corporis physici
huiuscemodi scilicet habentis vitam. Et ut manifestet quid sit esse
physicum corpus, subiungit habentis in seipso principium motus et
status. Naturalia enim sunt, quae in seipsis principium motus et
status habent. Huiusmodi enim principium, natura dicitur, uti habes
in libro physicorum secundo.
5. Deinde cum
dicit considerare autem manifestat definitionem animae ex partibus,
dicens, quod id quod dictum est de tota anima et de toto corpore
vivente, oportet considerare in partibus utriusque; quia, si oculus
esset animal, oporteret quod visus esset anima eius, quia visus est
substantialis forma oculi, et oculus est materia visus, sicut corpus
organicum materia animae. Deficiente autem visu, non remanet oculus
nisi aequivoce, sicut oculus lapideus aut depictus aequivoce dicitur
oculus. Et hoc ideo est, quia aequivoca sunt, quorum nomen solum
commune est et ratio substantiae diversa: et ideo sublata forma a qua
est ratio substantiae oculi, non remanet nisi nomen oculi aequivoce
dictum. Quod ergo invenitur in parte viventis corporis, oportet
accipere in toto vivente corpore, scilicet quod sicut visus est forma
substantialis oculi, et eo remoto non remanet oculus nisi aequivoce,
ita anima est forma substantialis viventis corporis, et ea remota non
remanet corpus vivum nisi aequivoce. Sicut enim se habet una pars
animae sensitivae ad unam partem corporis sensitivi, sic se habet totus
sensus ad totum corpus sensitivum inquantum huiusmodi.
6. Deinde cum
dicit est autem exponit praemissam definitionem de anima quantum ad hoc
quod dixerat, quod est actus corporis habentis vitam in potentia.
Dicitur enim aliquid esse in potentia dupliciter. Uno modo, cum non
habet principium operationis. Alio modo cum habet quidem, sed non
operatur secundum ipsum. Corpus autem, cuius actus est anima, est
habens vitam in potentia, non quidem primo modo, sed secundo. Et hoc
est quod dicit corpus potentia ens ut vivat, id est habens vitam in
potentia, cuius est actus anima, non sic dicitur esse in potentia ad
vitam, quod sit abiiciens animam, id est carens principio vitae, quod
est anima, sed quod est habens huiusmodi principium. Sed verum est
quod semen et fructus, in quo conservatur semen plantae, est in
potentia ad huiusmodi corpus vivum, quod habet animam: nondum enim
semen habet animam. Unde sic est in potentia, sicut abiiciens
animam.
7. Et ut
ostendat quomodo est in potentia ad vitam corpus cuius actus est anima,
subiungit quod ita vigilantia est actus animae sensitivae, sicut
incisio est actus cultelli, et visio est actus oculi. Quodlibet enim
istorum est operatio et usus principii habiti. Sed anima est actus
primus, sicut visus et quaecumque potentia organi; quodlibet enim
horum est principium operationis. Sed corpus quod est perfectum per
animam, est potentia habens quidem actum primum, sed aliquando carens
actu secundo. Sed sicut oculus est aliquid compositum ex pupilla sicut
materia, et visu sicut forma, ita animal est compositum ex anima sicut
forma et ex corpore sicut materia.
8. Deinde cum
dicit quod quidem concludit quamdam veritatem ex praemissis: quia enim
ostensum est quod anima est actus totius corporis, et partes sunt actus
partium, actus autem et forma non separantur ab eo cuius est actus vel
forma: manifestum est quod anima non potest separari a corpore, vel
ipsa tota, vel aliquae partes eius, si nata est aliquo modo habere
partes. Manifestum est enim quod aliquae partes animae sunt actus
aliquarum partium corporis, sicut dictum est quod visus est actus
oculi. Sed secundum quasdam partes nihil prohibet animam separari,
quia quaedam partes animae nullius corporis actus sunt, sicut infra
probabitur de his quae sunt circa intellectum.
9. Et quia
Plato ponebat quod anima est actus corporis non sicut forma, sed sicut
motor, subiungit quod hoc nondum est manifestum, si anima sic sit
actus corporis sicut nauta est actus navis, scilicet ut motor tantum.
10. Deinde
epilogando colligit quae dicta sunt; et dicit quod secundum praedicta
determinatum est de anima, et posita est animae descriptio figuraliter
quasi extrinsece et superficialiter et incomplete. Complebitur enim
determinatio de anima quando pertinget usque ad intima ut determinetur
natura uniuscuiusque partis ipsius animae.
|
|