|
1. Postquam
philosophus determinavit de odorabili, hic determinat de immutatione
odoratus ab ipso. Et primo quantum ad medium. Secundo quantum ad
organum sensus, ibi, est autem odor sicci. Circa primum duo facit.
Primo ostendit quid sit medium instrumenti odoratus. Secundo movet
quamdam quaestionem circa determinata, ibi, unde dubium. Dicit ergo
primo, quod sensus olfactus immutatur ab odorabili per medium,
scilicet aerem, aut aquam. Et quod aer sit medium in olfactu,
manifeste apparet, quia nos per aerem odoramus; unde oportuit
manifestare aquam esse medium in olfactu. Quod quidem ostendit per
hoc, quod animalia aquatica odorem sentiunt, non solum illa quae
habent sanguinem, sed etiam illa quae sanguine carent, sicut et
animalia quae vivunt in aere. Quod apparet ex hoc, quod quaedam eorum
de longinquo veniunt ad alimentum; quod non posset esse nisi inquantum
provocantur ab odore; sicut patet de vulturibus, qui ex multis diebus
dicuntur ad cadavera convenire. Quomodo autem odor ad tam remota
spatia diffundatur, dubitatio est.
2. Sciendum
itaque est quosdam posuisse omnes sensus quodam perfici tactu.
Dicebant enim oportere, quod sensus sensibile contingat ad hoc quod
sentiatur. Aliter tamen aestimabant hoc accidere in visu, et in aliis
sensibus. Dicebant enim, quod ex visu egrediebantur lineae visuales
progredientes usque ad rem visam, et ex earum contactu visibile
videbatur. In aliis autem sensibus dicebant, quod e converso
sensibile perveniebat ad sensum. Et quod in tactu et gustu hoc
manifeste videtur accidere. Nam tangibile et gustabile quodam contactu
sentiuntur; in auditu etiam idem videtur esse. Nam aer motus usque ad
auditum pertingit. Circa olfactum etiam idem esse dicebant. Ponebant
enim quod a corpore odorabili resolvatur quaedam fumalis evaporatio,
quae est subiectum odoris, et perveniebat usque ad sensum olfactus.
3. Causa
enim huius diversitatis haec esse videtur, quia antiqui non ponebant
nec percipiebant aliquid de immutatione spirituali medii, sed solum de
immutatione naturali. In aliis autem sensibus apparet quaedam
immutatio naturalis in medio, sed non in visu. Manifestum est enim,
quod soni et odores deferuntur per ventos vel impediuntur, colores
autem nullo modo. Manifestum est etiam, quod contrariorum colorum
species per eamdem partem aeris deferuntur ad visum, sicut cum unus
videt album, alius nigrum, simul existens in eodem aere, et eodem
aere utentes pro medio. Quod quidem in olfactu non accidit. Nam
contrarii odores etiam in medio se impedire inveniuntur. Et ideo non
percipientes immutationem, qua medium immutatur a visibili, posuerunt
quod visus defertur usque ad rem visam. Sed quia percipiebant
immutationem qua medium immutatur ab aliis sensibus credebant, quod
alia sensibilia deferrentur ad sensum.
4. Sed
manifestum est, quod hoc in olfactu non potest accidere. Cum enim
odor cadaveris usque ad quingenta milliaria, vel amplius, a vulturibus
sentiatur, impossibile esset, quod aliqua corporalis evaporatio
cadaveris usque ad tantum spatium diffunderetur, praecipue cum
sensibile immutet medium undique secundum eamdem distantiam, nisi
impediatur. Non autem sufficeret ad occupandum tantum spatium, etiam
si totum cadaver resolveretur in fumalem evaporationem, cum sit certus
terminus rarefactionis ad quem corpus naturale pervenire potest, qui
est raritas ignis; et praecipue cum per huiusmodi odorem cadaver non
appareat sensibiliter immutatum.
5. Et ideo
dicendum est, quod ab odorabili resolvi quidem potest fumalis
evaporatio, quae tamen non pertingit usque ad terminum ubi odor
percipitur, sed immutatur medium spiritualiter, ultra quam dicta
evaporatio pertingere possit. Quod autem spiritualis immutatio fit a
visibili magis quam ab aliis sensibilibus, ratio est, quia visibiles
qualitates insunt corruptibilibus corporibus, secundum quod communicant
cum corporibus incorruptibilibus; unde habent esse formalius et
nobilius quam reliqua sensibilia, quae sunt propria corruptibilium
corporum.
6. Deinde
cum dicit unde et dubium movet dubitationem circa praedicta. Et primo
obiicit ad unam partem. Secundo ad aliam, ibi, sed impossibile est.
Tertio solvit, ibi, videtur autem. Dicit ergo primo, quod cum
etiam aquatica odorent per aquam, dubium videtur, si omnia similiter
odorent, quasi habentia eumdem sensum. Et videtur quod non: quia
homo odorat dum attrahit aerem respirando; quando autem non respirat
attrahendo aerem, sed emittendo ipsum, expirat, aut retinet
spiritum, non odorat, neque de longe neque de prope, etiam si
poneretur odorabile intus in naso. Sed hoc quod sensibile positum
supra sensum non sentiatur, commune est omnibus aliis sensibus, vel
animalibus. Sed quod odor non sentiatur sine respiratione, hoc est
proprium hominibus. Et hoc manifestum est si quis tentare voluerit.
Unde, cum animalia non habentia sanguinem, non respirent, videtur
quod habeant alium sensum praeter olfactum et alios sensus, qui dicti
sunt in homine.
7. Deinde
cum dicit sed impossibile obiicit in contrarium duabus rationibus.
Prima ratio est, quia sensus distinguuntur secundum sensibilia. Unde
cum sensus olfactus, sit sensus odorabilis, scilicet boni et mali
odoramenti: et hoc communiter sentiatur tam ab homine quam animalibus
aliis non respirantibus, sequitur quod idem sensus olfactus sit in
homine et in aliis animalibus.
8. Alia
ratio est, quia eiusdem sensus eadem sunt corruptiva: non enim visus
patitur aliquid a sonis, neque auditus a coloribus. Sed sensus
animalium non respirantium videntur corrumpi a gravibus odoribus et
excellentibus, ex quibus sensus hominis corrumpitur, scilicet ab
asphalto, quod est quaedam confectio ex succis herbarum, et a
sulphure, et ab huiusmodi: ergo alia habent sensum olfactus, sicut
homo, licet non respirent.
9. Deinde
cum dicit videtur autem solvit quaestionem; quia ista diversitas in
modo respirandi, non est ex diversitate sensus, sed ex diversa
dispositione organi. Organum enim olfactus in homine differt ab
organis aliorum animalium, sicut oculi hominum differunt ab oculis
duris quorumdam animalium. Oculi enim hominum habent quoddam phragma,
idest pannum ad cooperiendum, scilicet palpebras, unde homo non potest
videre nisi quodam motu palpebrae retrahantur; quod non accidit in
animalibus habentibus duros oculos, sed statim vident ea quorum species
fiunt in diaphano. Ita etiam et in animalibus non respirantibus,
organum odoratus est sine operculo; sed in animalibus respirantibus
habet quoddam cooperculum, quod oportet aperiri, ampliatis poris per
respirationem. Et ideo animalia respirantia non odorant in aqua, quia
oportet quod patiantur ab odore respirando, quod non potest fieri in
aqua.
10. Deinde
cum dicit est autem determinat de instrumento olfactus: et dicit quod
odor fundatur in sicco, sicut sapor in humido. Organum autem odoratus
oportet esse in potentia ad odorem et ad siccum, sicut organum visus
est in potentia ad colores et ad lucem.
|
|