|
1. Postquam
philosophus determinavit de visibili, et audibili, et olfactibili,
hic quarto determinat de gustabili. Et dividitur in partes duas. In
prima determinat de gustabili in communi. In secunda de speciebus
gustabilis, idest saporis, ibi, species autem. Circa primum tria
facit. Primo inquirit an gustabile percipiatur per medium. Secundo
ostendit quid percipiatur per gustum, quia gustabile et non gustabile,
ibi, sic autem. Tertio quale oporteat esse organum sensus gustus,
ibi, quoniam autem humidum. Haec enim tria circa alios sensus
tractavit, scilicet medium, in quo sentitur: id quod sensu
percipitur: et organum sensus: quae in gustu, ut videbitur, oportet
esse. Circa primum tria facit. Primo ostendit, quod gustabile non
percipitur per medium extraneum. Secundo excludit quamdam
obiectionem, ibi, unde etsi in aqua. Tertio ostendit quid requiratur
ad hoc, quod gustabile percipiatur, ibi, non autem facit.
2. Dicit
ergo primo, quod gustabile est quoddam tangibile, idest quod tactu
discernitur. Et haec est causa, quare non sentitur per medium quod
sit corpus extraneum. Et dicitur extraneum, quod non est pars
animalis. Sentiuntur enim sensibilia, de quibus prius dictum est,
per aerem aut aquam, quae non sunt partes animalis. Sed tactus non
sentit suum obiectum per medium extraneum, sed per medium coniunctum.
Nam caro est medium in sensu tactus, in infra patebit. Et ideo, cum
gustus sit quidam tactus, et gustabile sit quoddam tangibile, non
percipietur gustabile per medium extraneum.
3. Quod
autem gustabile sit quoddam tangibile, ostendit per hoc quod humor,
idest sapor, qui est gustabile, radicatur in humido, sicut in materia
propria. Humidum autem est quoddam tangibile. Unde manifestum est,
quod gustabile est quoddam tangibile.
4. Sed si
gustus est quidam tactus, videtur quod non debeat distingui contra
tactum, cum species non dividatur ex opposito contra genus: et sic
sequitur, quod non sunt quinque sensus, sed tantum quatuor. Sed
dicitur, quod gustus et tactus possunt considerari dupliciter. Uno
modo quantum ad modum sentiendi; et sic gustus est quidam tactus. Nam
in tangendo, suum obiectum percipit. Alio modo quantum ad obiectum;
et ita oportet dicere, quod sicut se habet obiectum gustus ad obiectum
tactus, sic se habet sensus gustus ad sensum tactus. Manifestum est
autem, quod sapor, qui est obiectum gustus, non est aliqua qualitas
de qualitatibus simplicium corporum, ex quibus animal constituitur,
quae sunt propria obiecta sensus tactus; sed causatur ab eis, et
fundatur in aliquo eorum, sicut in materia, scilicet in humido. Unde
manifestum est, quod gustus non est idem quod sensus tactus, sed
quodammodo radicatur in eo. Unde et consuevit de gustu distingui,
quod potest accipi gustus prout est discretivus saporum, et potest
accipi ut est tactus quidam, prout discernit qualitates tangibiles,
scilicet alimenti, cuius sensus est tactus, ut supra dictum est.
Unde philosophus dicit in tertio Ethicorum, quod circa delectationes
gustus prout accipitur primo modo non est temperantia, sed solum prout
accipitur secundo modo.
5. Deinde
cum dicit unde etsi in excludit quamdam obiectionem. Manifestum est
enim quod si aliquod corpus saporosum dissolubile per aquam, in aqua
ponatur, utpote mel, vel aliquid huiusmodi, et nos essemus in aqua,
quamvis distantes ab illo corpore saporoso saporem tamen eius sentiremus
in aqua: et sic videtur, quod gustus suscipiat suum obiectum per
aquam, quod est medium extraneum.
6. Et ideo
ad excludendum hanc obiectionem, concludit ex dictis, quod cum
gustabile non percipiatur per medium extraneum, sequitur, quod si
essemus in aqua sentiremus utique corpus dulce appositum in aqua,
distans a nobis; non tamen esset nobis sensus per medium, sed ex eo,
quod sapor ille permiscetur aqueo humido, ut accidit in potu; puta cum
permiscetur, aquae, vel vino, mel, vel aliquid huiusmodi: ipsa enim
aqua immutatur naturali immutatione a corpore saporoso. Unde gustus
non percipit saporem corporis distantis; ut est talis corporis sapor,
nisi secundum quod aqua est immutata tali corpore.
7. Cuius
signum est, quod gustus non immutatur ab aqua sic intense, sicut natus
est immutari a sapore corporis distantis, eo quod sapor ille
debilitatur per admixtionem aquae. Sed color non sic videtur per
medium, quod scilicet corpus coloratum admisceatur medio, aut aliquid
eius defluat ad visum, ut Democritus ponebat; sed per spiritualem
immutationem medii. Unde visus non percipit colorem ut aeris, vel ut
aquae, sed ut corporis colorati distantis, et secundum eamdem
mensuram. Si ergo velimus comparare gustum ad visum, nihil est quod
sit medium in gustu, sicut illud quod est medium in visu. Sed sicut
color est visibile, idest obiectum visus, sic humor, idest sapor,
est gustabile, id est obiectum gustus.
8. Deinde
cum dicit non autem ostendit quid requiratur ad gustum, ex quo medium
non requiritur: et dicit, quod nullum saporosum facit sensum sui
humoris, idest saporis, sine humiditate. Nam sicut color fit actu
visibilis per lumen, ita sapor fit actu gustabilis per humidum. Et
propter hoc oportet, quod gustabile, vel actu habeat humiditatem
aqueam, sicut vinum vel aliquod huiusmodi, aut sit potentia
humectabile, sicut quod sumitur per modum cibi. Et ideo oportet, ut
sit saliva in ore, quae est bene liquida, et liquefactiva linguae,
per quam ea quae sumuntur, humectantur, ut eorum sapor percipi
possit.
9. Deinde
cum dicit sicut autem ostendit quid percipiatur per gustum; et dicit
quod sicut est de visu et auditu, sic est de gustu. Visus enim
cognoscit visibile et invisibile, ut supra dictum est. Invisibile
enim est tenebra, de qua visus iudicat. Et similiter illud quod est
valde splendidum, ut sol, dicitur invisibile, sed alio modo quam
tenebra. Nam tenebra dicitur invisibile, propter defectum luminis;
splendidum autem propter abundantiam corrumpentis sensum. Et similiter
auditus est audibilis, scilicet soni, et non audibilis, ut silentii,
quod est privatio soni, et etiam non audibilis, idest soni male
audibilis, qui vel propter sui excellentiam corrumpit sensum, vel
propter sui parvitatem, non sufficienter sensum immutat. Sic etiam
est in omnibus quae secundum potentiam et impotentiam dicuntur.
10. Nam
impossibile dicitur in omnibus, aut quod non habet quod natum est
habere, aut quod prave habet. Sicut non gressibile dicitur animal,
et quod penitus caret pedibus, et quod est claudum, aut debile
pedibus. Similiter autem et gustus, et gustabilis, et non
gustabilis. Non gustabile autem dicitur dupliciter: quod aut parum
habet de sapore, aut malum saporem, aut nimis violentum ad
corrumpendum sensum. Et quia gustabile est humidum aqueum, quod est
potabile, et hoc est principium saporis, scilicet humidum aqueum,
videtur quod potabile et non potabile, sit principium eorum quae gustu
percipiuntur. Gustus enim percipit ambo; sed unum ut pravum et
corruptivum sensus, scilicet non potabile; aliud autem ut conveniens
secundum naturam, scilicet potabile. Sicut autem gustabile percipitur
gustu, prout gustus est quidam sensus discretus a tactu, ita potabile
et non potabile, percipitur a gustu prout gustus est quidam tactus.
Nam potabile est commune et tactus et gustus. Tactus quidem,
inquantum est humidum; gustus autem, inquantum est humidum
saporabile.
11.
Manifestum est ergo, quod delectationes quae sunt in cibis et potibus
inquantum sunt sensibilia et potabilia, pertinent ad gustum, inquantum
est tactus quidam, ut dicitur in tertio Ethicorum.
12. Deinde
cum dicit quoniam autem ostendit quale debeat esse instrumentum gustus.
Et primo ponit veritatem. Secundo manifestat eam per signum, ibi,
signum autem. Dicit ergo primo, quod quia illud quod est gustabile,
oportet esse humidum et saporosum, necesse est organum gustus, neque
esse humidum actu, neque saporosum secundum seipsum; neque esse tale,
quod non possit fieri humidum: sicut instrumentum visus est, quod non
habet colorem, sed est susceptivum coloris. Et hoc ideo est, quia
gustus patitur aliquid a gustabili, secundum quod est gustabile, sicut
quilibet sensus a sensibili. Unde, cum gustabile inquantum gustabile
sit humidum, necesse est, quod organum gustus, inquantum est iam
passum, sit humectatum; et tamen salvatur in sua natura, ut sit
gustativum, idest potens gustare, cum possibile est humectari, non
tamen est humidum actu.
13. Deinde
cum dicit signum autem ostendit quod dixerat, per signum; dicens,
quod signum praedictorum est quod neque lingua existens sicca potest
sentire, neque existens multum humida: quia cum existit valde humida a
praecedente dominante humiditate, sic enim fit in ea tactus et sensus
praecedentis humidi, et non supervenientis; sicut cum aliquis ante
gustaverit aliquem fortem saporem, postea si gustet alterum, non
percipiet ipsum, quia adhuc manet sensus primi humoris in lingua. Et
similiter laborantibus, idest febricitantibus, omnia videntur esse
amara, propter hoc quod sentiunt per linguam plenam humiditate
huiusmodi, scilicet cholera, quae est amara.
14. Deinde
cum dicit species autem determinat de speciebus saporum: et dicit quod
sicut in coloribus simplices colores sunt contrarii, ut album nigro,
sic in saporibus simplices sunt contrarii, ut dulce et amarum.
Species autem saporum habitae, idest immediate consequentes simplices
species, sunt pingue, quod sequitur dulce, et salsum, quod sequitur
amarum. Media autem horum sunt acetosum et austerum et Ponticum, et
acutum quae duo in idem reducuntur. Ad has autem septem species
saporum fere videntur reduci omnes aliae.
15.
Considerandum est autem circa has species, quod quamvis sapores
causentur a calido et frigido, et humido et sicco, et contraria sunt
quae maxime distant, non tamen secundum maximam distantiam calidi et
frigidi, et humidi et sicci attenditur contrarietas in speciebus
saporum; sed secundum ordinem ad gustum, prout natus est immutari a
sapore, vel cum horrore, vel cum suavitate. Unde non est
necessarium, quod dulce vel amarum sit maxime vel calidum vel
frigidum, vel humidum vel siccum; sed maxime se habeat in tali
dispositione, per quam comparatur ad sensum gustus. De generatione
autem saporum in libro de sensu et sensato determinatur.
16. Ultimo
autem concludit, quod gustativum, idest sensus gustus, vel organum
eius, est in potentia ad saporem et species eius; gustabile autem
est, quod potest reducere ipsum de potentia in actum.
|
|