|
1. Postquam
determinavit philosophus de sensibilibus secundum alios sensus, hic
determinat ultimo de sensibili secundum tactum: quia tactus inter alios
sensus videtur esse minus spiritualis, licet sit omnium aliorum sensuum
fundamentum. Dividitur autem haec pars in duas partes. In prima
determinat quasdam dubitationes circa sensum tactus. In secunda
ostendit veritatem circa hunc sensum, ibi, omnino autem videtur.
Circa primum duo facit. Primo movet quaestiones. Secundo determinat
eas, ibi, omnis etenim sensus. Dicit ergo primo, quod quantum ad ea
de quibus inquirendum est, eadem ratio est, sive loquamur de
tangibili, sive de tactu. Quod enim dicitur de uno, oportet dici de
altero: quia si tactus non est unus sensus, sed plures, necesse est
quod tangibilia non sint unum genus sensibilium, sed plura. Ideo
autem hoc dicit, quia intentio sua est primo determinare de
sensibilibus, postmodum determinabit de sensu. Quia vero in his quae
circa tangibile et tactum dicenda sunt, circa sensum tactus quaestiones
movebit propter hoc quod commodius possunt pertractari quaestiones istae
circa tactum, quam si moveantur circa tangibile, idcirco hanc
excusationem praemittit, ostendens, quod non refert utrum de tactu,
vel tangibili loquamur.
2. Movet
ergo duas quaestiones circa tactum et tangibile. Quarum prima talis
est. Utrum sint plures sensus tactus, an unus tantum. Secunda
dubitatio est quid est sensitivum, idest organum sentiendi in tactu:
utrum scilicet caro sit organum sensus tactus in animalibus habentibus
carnem, quae sunt animalia habentia sanguinem, et in aliis quae carent
sanguine aliquid proportionabiliter respondens carni. Aut non est
ita, sed caro quidem et illud quod proportionabiliter ei respondet,
est medium in sensu tactus, sed primum organum sensus tactus est
aliquid intrinsecum circa cor, ut dicitur in libro de sensu et
sensato.
3. Deinde
cum dicit omnis etenim determinat praemissas dubitationes. Et primo
primam. Secundo secundam, ibi, utrum autem. Circa primum tria
facit. Primo ostendit, quod non est unus sensus tactus, sed plures.
Secundo solvit positam rationem, ibi, habet autem solutionem.
Tertio improbat solutionem, ibi, sed quod sit. Ratio autem, quam
primo ponit, talis est. Omnis enim unus sensus videtur esse unius
contrarietatis, sicut visus albi et nigri, auditus gravis et acuti,
gustus amari et dulcis. Sed in tangibili, quod est obiectum tactus,
sunt multae contrarietates; scilicet calidum et frigidum, humidum et
siccum, durum et molle, et quaedam alia huiusmodi, et grave et leve,
et acutum et hebes, et similia: ergo tactus non est unus sensus, sed
plures.
4. Deinde
cum dicit habet autem ponit quamdam apparentem solutionem ad praedictam
dubitationem: et dicit, quod aliquis potest habere solutionem ad
praedictam dubitationem per hoc, quod in aliis sensibus videntur esse
plures contrarietates, sicut in auditu. Nam circa vocem audibilem non
solum potest attendi contrarietas acuti et gravis, sed etiam magnitudo
et parvitas vocis, et lenitas et asperitas eius, et aliqua alia
similia. Et similiter circa colorem possunt inveniri aliquae aliae
differentiae praeter contrarietatem albi et nigri; sicut quod aliquis
color est intensus, et alius remissus; aliquis pulcher, et aliquis
turpis: et tamen per hoc non tollitur, quin auditus sit unus sensus,
et similiter visus. Unde multiplex contrarietas tangibilium non
videtur impedire, quominus tactus sit unus sensus.
5. Deinde
cum dicit sed quod excludit positam solutionem: et dicit quod omnium
contrarietatum, quae sunt circa audibilia, est unum subiectum,
scilicet sonus, et similiter color circa visibilia. Sed non potest
inveniri aliquid unum, quod sit commune subiectum omnium contrarietatum
quae sunt circa tangibilia: et propter hoc non videtur esse unum genus
tangibilium, unde neque unus sensus tactus.
6. Ad
evidentiam autem eorum quae hic dicuntur, considerare oportet, quod
distinctio potentiarum et obiectorum proportionabilis est. Unde, cum
unus sensus sit una potentia, oportet quod et sensibile correspondens
sit unum genus. Ostensum est autem in decimo metaphysicae, quod in
uno genere est una prima contrarietas. Unde oportet, quod circa
obiectum unius sensus, attendatur tantum una prima contrarietas. Et
ideo hic dicit philosophus, quod unus sensus est unius contrarietatis.
7. Possunt
tamen in uno genere esse plures contrarietates post primam, vel per
modum subdivisionis, sicut in genere corporum prima contrarietas est
animati et inanimati. Et quia animatum corpus dividitur per sensibile
et insensibile, et ulterius sensibile per rationale et irrationale,
multiplicantur contrarietates in genere corporis. Vel sunt plures
contrarietates unius generis per accidens; sicut in genere corporis est
contrarietas albi et nigri, et secundum omnia, quae corpori accidere
possunt. Et per hunc modum intelligendum est, quod circa sonum et
vocem, praeter primam contrarietatem gravis et acuti, quae est per
se, sunt aliae contrarietates quasi per accidens.
8. In
genere autem tangibilium sunt plures primae contrarietates per se, quae
tamen omnes quodammodo reducuntur ad unum subiectum, et quodammodo
non: potest enim uno modo accipi subiectum contrarietatis ipsum genus,
quod comparatur ad differentias contrarias, sicut potentia ad actum.
Alio modo potest accipi subiectum contrarietatum substantia quae est
subiectum generis, cuius sunt contrarietates: sicut si dicamus, quod
corpus coloratum est subiectum albi et nigri. Si igitur loquamur de
subiecto quod est genus; manifestum est, quod non est idem subiectum
omnium qualitatum tangibilium. Si autem loquamur de subiecto quae est
substantia, unum subiectum est omnium eorum, scilicet corpus,
pertinens ad consistentiam animalis. Unde infra dicit philosophus,
quod tangibiles qualitates sunt corporis secundum quod est corpus,
quibus scilicet elementa corporis distinguuntur abinvicem. Horum enim
est sensus tactus discretivus, quae ad consistentiam corporis animalis
pertinent. Unde formaliter loquendo, et secundum rationem, sensus
tactus non est unus sensus, sed plures; subiecto autem est unus.
9. Deinde
cum dicit utrum autem pertractat secundam quaestionem. Et circa hoc
duo facit. Primo docet veritatem. Secundo concludit quoddam quod
pertinet ad manifestationem primae quaestionis, ibi, propter quod
talis pars. Circa primum sciendum est, quod posset alicui videri,
quod caro esset organum sentiendi secundum tactum hac ratione, quia
statim ad tactum carnis sentimus tangibilia.
10. Dicit
ergo, ad excludendum hanc rationem, quod ad iudicandum utrum organum
tactus sit intus, vel non, sed statim caro sit organum tactus, non
videtur esse sufficiens signum hoc, quod simul cum caro tangitur fit
sensus tangibilis, idest sentitur; quia et nunc si aliquis supra
carnem extenderet aliquam pelliculam aut telam subtilem, statim ad
tactum ipsius quod super extenderetur carni, sentiretur tangibile.
Sed tamen constat, quod organum sensus tactus non esset in illa pelle
super extensa. Et iterum manifestum est, quod si illa pellis
superextensa fieret connaturalis homini, citius per eam sentiretur.
Unde, licet ad tactum carnis, quae est homini connaturalis, statim
tangibile sentiatur, non tamen sequitur quod caro sit organum tactus,
sed est quoddam medium connaturale.
11. Deinde
cum dicit propter quod concludit quoddam, quod valet ad manifestationem
primae quaestionis: et dicit quod quia caro est sicut medium
connaturale in sensu tactus, videtur quod haec pars corporis sic se
habeat ad sensum tactus, sicut si aer, qui est circa nos, esset
connaturalis nobis. Videretur enim tunc quod aer ille esset organum in
visu, auditu et olfactu, quamvis sit medium; et ita videremur uno
organo sentire sonum et odorem et colorem, et per consequens videretur
esse unus sensus auditus, visus et olfactus. Sed nunc quia medium,
per quod fiunt motus dictorum sensibilium, est determinatum, idest
distinctum a nobis: manifestum est, quod non est organum. Et item
manifestum est, quod diversa sunt organa trium sensuum dictorum, et
per consequens, quod sunt diversi sensus. Sed in tactu hoc non est
manifestum, quia medium est connaturale nobis.
12. Et
huius diversitatis rationem assignat. Aer enim et aqua, quae sunt
media aliorum sensuum, non possunt esse connaturalia nobis, quia
impossibile est, quod ex aere puro et ex aqua pura consistat animatum
corpus. Cum enim sint corpora humida et fluxibilia, non sunt firma
neque bene terminabilia in seipsis, sed solum termino alieno. Corpus
autem animatum oportet esse firmum et in se terminatum: unde oportet
quod sit mixtum ex terra et aere et aqua, sicut vult se habere, idest
sicut exigit caro in animalibus habentibus carnem, et illud quod
proportionale est, in animalibus non habentibus carnem. Et sic illud
corpus, quod est medium in tactu, scilicet caro, potest esse
adnatum, id est naturaliter unitum tactui, ita quod per ipsum sicut
per medium connaturale, fiant plures sensus tactus.
13. Deinde
cum dicit demonstrat autem ponit quoddam aliud ad idem manifestandum:
et dicit, quod hoc idem demonstratur per hoc, quod in lingua fiunt
plures tactus. Sentimus enim per linguam omnia tangibilia, qua
sentimus per alias partes corporis, et ulterius per ipsam sentimus
humorem idest saporem, quem non sentimus per aliquam aliam partem
corporis. Si autem alia caro sentiret saporem, non discerneremus
inter gustum et tactum; sicut nunc non discernimus inter tactum qui est
discretivus calidi et frigidi, et tactum qui est discretivus humidi et
sicci. Sed nunc apparet, quod gustus et tactus sunt duo sensus, quia
non convertuntur adinvicem; non enim per quamcumque partem fit sensus
tactus, fit et gustus. Ratio autem quare non per quamcumque partem
fit gustus, per eam fit tactus, est quia sapores non sunt qualitates
elementorum, ex quibus corpus animalis constat: unde nec pertinent ad
consistentiam animalis, sicut qualitates tangibiles.
|
|