|
1. Ostenso
quod in sensu tactus requiritur medium connaturale, hic inquirit
philosophus utrum requiratur in eo medium extraneum. Et circa hoc duo
facit. Primo ostendit quod tactus non fit sine medio extraneo.
Secundo ostendit in quo differant tactus et gustus ab aliis sensibus,
qui per medium extraneum sentiunt, ibi, utrum igitur. Dicit ergo
primo, quod circa tactum potest aliquis dubitare, utrum scilicet
habeat medium extraneum, cum ostensum sit quod habeat medium
connaturale. Et ista dubitatio procedit si omne corpus habet
profundum, quod est tertia dimensio. Manifestum est enim omne corpus
tres dimensiones habere, scilicet longitudinem, latitudinem et
profunditatem. Ex quo sequitur, quod inter quaecumque corpora est
aliquod corpus medium, ipsa non tangunt seinvicem immediate. Distant
enim abinvicem, ex quo aliqua dimensio est inter ea.
2.
Manifestum est etiam quod ubicumque est medium humidum vel humectatum,
oportet esse aliquod corpus. Humiditas enim cum sit qualitas quaedam,
non est nisi in subiecto corpore. Aut igitur inest alteri corpori
secundum seipsum, et tunc est humidum sicut aqua; aut habet
humiditatem secundum aliquod corpus sibi adveniens, et sic dicitur
humectatum, ex hoc quod habet aquam in superficie tantum, vel in
superficie et profundo. Et hoc est quod dicit, quod necesse est omne
corpus humidum vel humectatum, esse aquam, aut habere aquam.
Manifestum est autem, quod corpora, quae tanguntur in aqua
adinvicem, necesse est, quod habeant inter se aquam medium, qua
repleta sunt ultima eorum; nisi forte dicatur, quod sint sicca in aqua
existentia, quod est impossibile. Necesse est enim, quod ea quae in
aqua sunt, sint humectata, ita quod habeant aquam in superficie; et
sic relinquitur, quod inter duo tangentia se in aqua, sit aqua
medium. Et si hoc verum est, sequitur, quod impossibile sit, quod
aliquod corpus tangat aliud in aqua immediate. Et similiter eodem modo
se habet de aere, qui est humidus naturaliter, sicut et aqua.
3.
Similiter enim se habet aer ad humectanda ea quae sunt in aere, sicut
habet aqua ad humectanda ea quae sunt in aqua. Sed magis latet nos de
aere, quod sit medium, quam de aqua, propter hoc, quod continue
sumus in aere, et sic imperceptibiliter inhaeret nobis. Et similiter
animalia, quae sunt in aqua, latet, si duo corpora humectata per
aquam, tangant; quia enim continue sunt in aqua, non percipiunt
aquam, quae est inter ipsa, et corpora tangentia. Est autem et alia
ratio, quare magis latet nos de aere, quam de aqua, quia aer est
subtilior, et minus sensu perceptibilis. Relinquitur ergo, quod
semper quando tangimus aliquid, est medium inter nos et res contactas,
aer vel aqua.
4. Sed
dubitatio hic accidit. Oportet enim illud quod est medium in aliquo
sensu, esse denudatum a qualitatibus sensibilibus secundum illum
sensum; sicut diaphanum nullum habet colorem. Manifestum est autem
quod aer et aqua habent tangibiles qualitates; non igitur mediantibus
eis potest fieri sensus tactus.
5.
Respondet autem ad hoc Averrois, quod nos non patimur a puro aere vel
aqua. Nihil enim patitur nisi a suo contrario secundum principium
passionis. Aer autem et aqua non contrariantur nobis, sed sunt nobis
similia: comparantur enim ad nos, sicut locus ad locatum: unde tactus
noster non patitur a qualitatibus aeris vel aquae, sed ab extraneis
qualitatibus. Quod enim sentitur de qualitatibus tangibilibus in aere
et in aqua, est de admixtione extraneorum corporum, ut ipse dicit:
quia sicut ignis numquam amittit calorem suum, ita nec aqua amittit
suam qualitatem. Sed quod aliquando sentimus calidum, hoc est ex
permixtione extranei.
6. In hac
autem responsione est multiplex error. Primo quidem in hoc, quod
dicit, quod corpora nostra non patiuntur ab aere vel aqua, quae sunt
similia nobis, sicut locus locato. Manifestum est enim, quod corpora
nostra sortiuntur locum naturalem, sicut et motum naturalem, ex natura
elementi praedominantis. Non ergo aliter comparantur ad locum et ad
corpora continentia corpora nostra, quam ipsa elementa locata ad
elementa locantia. Elementa autem in suis extremitatibus se alterant,
ut patet per philosophum in primo Meteororum: corpus ergo nostrum ab
elementis natum est alterari.
7. Item
omne quod est in potentia, natum est pati ab eo quod est in actu.
Corpora autem nostra, cum sint in quadam medietate constituta inter
extremitates tangibilium qualitatum, quae sunt in elementis, habent se
ad qualitates elementares ut potentia ad actum. Medium enim est in
potentia ad extrema, ut infra dicetur. Manifestum est igitur, quod
corpora nostra nata sunt immutari a qualitatibus elementorum, et
sentire eas.
8. Provenit
ergo hic error ex eo, quod nescivit distinguere inter elementa secundum
quod sunt sibi invicem contraria, et secundum quod sunt se continentia
et sibi similia ut locus locato.
9. Dicendum
est igitur, quod elementa possunt dupliciter considerari. Uno modo
secundum qualitates activas et passivas: et sic contrariantur
adinvicem, et se invicem immutant in suis extremis. Alio modo
secundum formas substantiales, quas consequuntur ex impressione
corporis caelestis. Unde, quanto corpus elementale est propinquius
corpori caelesti, tanto plus habet de forma. Et quia ad formam
pertinet continere, et quod se habeat in ratione totius; inde est quod
corpus superius continet inferius, et comparatur ad ipsum sicut totum
ad partem divisam, quae est comparatio loci ad locatum. Unde et vis
locantis et continentis derivatur ad elementa ex primo continenti,
scilicet corpore caelesti. Et propter hoc, locus et motus localis non
attribuuntur elementis secundum qualitates activas et passivas, sed
consequuntur formas substantiales elementorum.
10. Alius
est error in hoc quod dicit, quod aqua et aer non alterantur nisi per
admixtionem extranei. Manifestum est enim quod aer et aqua secundum
partem sunt corruptibilia. Corruptio autem et generatio in elementis
potest fieri sine mixtione, et sequitur alterationem, ut patet in
libro de generatione. Unde manifestum est, quod adhuc durante specie
aquae, potest immutari aqua a sua naturali qualitate, absque
admixtione extranei. Ignis autem, cum sit formalior, est magis
activus inter elementa, quae omnia comparantur ad ipsum sicut
materialia, ut dicitur quarto Meteororum. Unde non est simile de
ipso et de aliis.
11.
Dicendum est igitur, quod quia aer et aqua sunt facile mutabilia ab
extraneis qualitatibus, et praecipue quando sunt modicae quantitatis,
sicut accidit in aqua vel aere, quae sunt inter alia duo corpora se
tangentia; propter hoc non impeditur sensus tactus, quin per medium
aerem et aquam fieri possit. Et minus etiam impedit aer quam aqua;
quia aer habet qualitates tangibiles parum sensibiles. Unde, si
intendantur qualitates tangibiles aeris vel aquae, magis impeditur
tactus, utpote cum aer vel aqua intensam frigiditatem vel caliditatem
habuerint.
12. Deinde
cum dicit utrum igitur ostendit differentiam inter tactum et gustum et
alios sensus. Et primo excludit quamdam differentiam aestimatam.
Secundo ponit differentiam veram, ibi, sed differt. Dicit ergo
primo, quod ex quo tactus habet medium extraneum, considerandum est,
utrum omnium sensibilium fiat similiter sensus, aut diversorum
diversimode: sicut in promptu videtur haec esse differentia, quod
gustus et tactus sentiant ex eo quod immediate tangant, alii autem
sensus sentiant a longe sua sensibilia non tangendo ipsa.
13. Sed
hoc verum non est, quod sic differant; sed durum et molle et alias
qualitates tangibiles sentimus per altera, idest per media extranea,
sicut et obiecta aliorum sensuum, sicut sonabile, visibile et
odorabile. Sed ista sensibilia sunt a longe quandoque a sensu,
gustabilia autem et tangibilia sunt de prope, intantum quod medium est
quasi imperceptibile propter parvitatem, et ideo medium latet. Omnia
enim sensibilia sentimus per medium extraneum: sed in gustabilibus et
tangibilibus latet: quia sicut prius diximus, si per aliquam pellem
nobis circumpositam, omnia tangibilia sentiremus, ignorato, quod
aliquid esset prohibens, similiter nos haberemus ad sentiendum per
medium, sicut et nunc nos habemus sentientes in aqua et aere. Putamus
enim nunc quod tangamus sensibilia ipsa, et nihil sit medium.
14. Deinde
cum dicit sed differt exclusa falsa differentia ponit veram; et dicit,
quod tangibilia differunt a visibilibus et sonativis, ex eo quod illa
sensibilia sentimus per hoc quod movent medium, et iterum medium movet
nos; sed tangibilia sentimus per medium extraneum, non quasi moti a
medio extraneo, sed simul cum medio movemur a sensibili. Sicut patet
de eo, qui percutitur per clypeum. Non enim accidit sic, quod
clypeus percussus percutiat; sed quia simul accidit utrumque percuti.
15. Hoc
autem quod dicitur simul non est intelligendum secundum ordinem temporis
tantum; quia etiam in visu simul movetur medium ab obiecto, et sensus
a medio; fit enim visio sine successione. Perceptio autem soni et
odoris, cum successione aliqua, ut in libro de sensu et sensato
dicitur: sed hoc referendum est ad ordinem causae. In aliis enim
sensibus, immutatio medii est causa quod immutetur sensus, non autem
in tactu. Nam in aliis sensibus medium est ex necessitate, in tactu
autem quasi per accidens, inquantum accidit corpora se tangentia esse
humectata.
16. Deinde
cum dicit omnino autem determinat de sensu tactus secundum veritatem.
Et primo quantum ad medium. Secundo quantum ad qualitatem organi,
ibi, tangibiles quidem. Tertio quantum ad obiectum quod percipitur
sensu, ibi, amplius autem. Dicit ergo primo, quod ita videtur se
habere caro et lingua ad organum sensus tactus, sicut se habent aer et
aqua ad organum visus, auditus et olfactus. In nullo enim istorum
sensuum potest fieri sensus, si tangatur organum: ut si quis ponat
aliquod corpus album in superficie oculi, non videtur. Unde
manifestum est, quod organum sensitivum in sensu tactus, sit intus.
Sic enim accidit in hoc sensu, sicut et in aliis. Non enim sentiunt
animalia sensibilia apposita super organum sensus. Sentiunt autem
sensibilia posita super carnem: quare manifestum est, quod caro non
est organum sensus, sed medium.
17. Deinde
cum dicit tangibiles quidem ostendit quale sit organum tactus: et
dicit, quod tangibiles qualitates sunt differentiae corporis, secundum
quod est corpus; idest differentiae, quibus elementa distinguuntur
abinvicem, scilicet calidi, frigidi, humidi et sicci, de quibus
dictum est in his quae sunt de elementis, idest in libro de generatione
et corruptione.
18.
Manifestum est autem, quod organum tactus, et in quo primo fundatur
sensus qui dicitur tactus, est quaedam pars, quae est in potentia ad
huiusmodi qualitates. Organum enim sensus patitur a sensibili, quia
sentire est pati quoddam: unde sensibile, quod est agens, facit ipsum
esse tale in actu, quale est sensibile, cum sit in potentia ad hoc.
Et propter hoc, organum tactus, non sentit illam qualitatem secundum
quam est in actu. Non enim sentimus id quod est calidum aut frigidum,
durum aut molle, secundum illum modum quo haec insunt organo tactus;
sed sentimus excellentias tangibilium, quasi organo tactu constituto in
aliqua medietate inter contrarias tangibiles qualitates. Et propter
hoc organum tactus discernit extrema tangibilium: medium enim est
discretivum extremorum: potest enim pati ab utroque extremorum, eo
quod dum comparatur ad unum habet in se rationem alterius; sicut
tepidum in comparatione ad calidum, est frigidum; in comparatione ad
frigidum, est calidum: unde medium patitur ab utroque extremorum, cum
sit quodammodo utrique contrarium. Et oportet quod, sicut organum,
quod debet sentire album et nigrum, neutrum ipsorum habet actu, sed
utrumque in potentia, et eodem modo in aliis sensibus; sic etiam se
habeat in sensu tactus; scilicet organum, neque sit calidum, neque
frigidum actu, sed potentia utrumque.
19. Aliter
tamen accidit hoc circa tactum, et circa alios sensus. Nam in visu
organum visus est in potentia ad album et nigrum, denudatum a toto
genere albi et nigri: est enim penitus carens colore. Sed organum et
medium tactus non potest denudari a toto genere calidi et frigidi,
humidi et sicci: componitur enim ex elementis, quorum hae sunt
propriae qualitates. Sed sic fit in potentia organum tactus ad sua
obiecta, inquantum est medium inter contraria. Medium enim est in
potentia ad extrema. Et propter hoc, quanto animal habet complexionem
magis reductam ad medium, tanto habet meliorem tactum. Unde homo
inter omnia animalia est melioris tactus, ut supra dictum est.
20. Deinde
cum dicit amplius autem determinat de eo quod percipitur per tactum: et
dicit quod sicut est visus quodammodo visibilis et invisibilis, et
sicut alii sensus sunt oppositorum ut auditus soni et silentii, sic
tactus est tangibilis et intangibilis. Intangibile autem dicitur
dupliciter: aut illud, quod habet excellentiam, ita quod corrumpit
sensum, sicut ignis: aut illud quod habet parum de qualitate
tangibili, sicut aer. Utrumque enim dicitur intangibile, quasi male
perceptibile, sensu tactu.
21. Ultimo
autem quasi epilogando concludit, quod figuraliter, idest in quadam
summa dictum est de sensibilibus, secundum unumquemque sensum. De eis
enim specialiter in libro de sensu et sensato determinatur.
|
|