|
1. Postquam
philosophus in parte praecedenti determinavit de sensibus secundum
unumquemque sensum, hic determinat de sensu. Et circa hoc tria
facit. Primo ostendit quid sit sensus. Secundo concludit solutionem
quarumdam quaestionum ex definitione sensus posita, ibi, manifestum
autem ex his et cetera. Tertio movet quasdam dubitationes circa
passionem a sensibilibus, ibi, dubitabit autem. Circa primum duo
facit. Primo ostendit quid sit sensus. Secundo ostendit quid sit
organum sensus, ibi, sensitivum autem. Dicit ergo primo quod hoc
oportet accipere, universaliter et communiter omni sensui inesse, quod
sensus est susceptivus specierum sine materia, sicut cera recipit
signum anuli sine ferro et auro. Sed hoc videtur esse commune omni
patienti. Omne enim patiens recipit aliquid ab agente secundum quod
est agens. Agens autem agit per suam formam, et non per suam
materiam: omne igitur patiens recipit formam sine materia. Et hoc
etiam ad sensum apparet: non enim aer recipit ab igne agente, materiam
eius sed formam: non igitur videtur hoc proprium esse sensus, quod sit
receptivus specierum sine materia.
2. Dicendum
igitur, quod licet hoc sit omni patienti, quod recipiat formam ab
agente, differentia tamen est in modo recipiendi. Nam forma, quae in
patiente recipitur ab agente, quandoque quidem habet eumdem modum
essendi in patiente, quem habet in agente: et hoc quidem contingit,
quando patiens habet eamdem dispositionem ad formam, quam habet agens:
quodcumque enim recipitur in altero secundum modum recipientis
recipitur. Unde si eodem modo disponatur patiens sicut agens, eodem
modo recipitur forma in patiente sicut erat in agente; et tunc non
recipitur forma sine materia. Licet enim illa et eadem materia numero
quae est agentis, non fiat patientis, fit tamen quodammodo eadem,
inquantum similem dispositionem materialem ad formam acquirit ei quae
erat in agente. Et hoc modo aer patitur ab igne, et quicquid patitur
passione naturali.
3.
Quandoque vero forma recipitur in patiente secundum alium modum
essendi, quam sit in agente; quia dispositio materialis patientis ad
recipiendum, non est similis dispositioni materiali, quae est in
agente. Et ideo forma recipitur in patiente sine materia, inquantum
patiens assimilatur agenti secundum formam, et non secundum materiam.
Et per hunc modum, sensus recipit formam sine materia, quia alterius
modi esse habet forma in sensu, et in re sensibili. Nam in re
sensibili habet esse naturale, in sensu autem habet esse intentionale
et spirituale.
4. Et
ponitur conveniens exemplum de sigillo et cera. Non enim eadem
dispositio est cerae ad imaginem, quae erat in ferro et auro. Et ideo
subiungit, quod cera accipit signum idest imaginem sive figuram auream
aut aeneam, sed non inquantum est aurum aut aes. Assimilatur enim
cera aureo sigillo quantum ad imaginem, sed non quantum ad
dispositionem auri. Et similiter sensus patitur a sensibili habente
colorem aut humorem, idest saporem aut sonum, sed non inquantum
unumquodque illorum dicitur, idest non patitur a lapide colorato
inquantum lapis, neque a melle dulci inquantum mel: quia in sensu non
fit similis dispositio ad formam quae est in subiectis illis, sed
patitur ab eis inquantum huiusmodi, vel inquantum coloratum, vel
saporosum, vel secundum rationem, idest secundum formam. Assimilatur
enim sensus sensibili secundum formam, sed non secundum dispositionem
materiae.
5. Deinde
cum dicit sensitivum autem determinat de organis sensus. Quia enim
dixerat quod sensus est susceptivus specierum sine materia, quod etiam
intellectui convenit, posset aliquis credere, quod sensus non esset
potentia in corpore, sicut nec intellectus. Et ideo ad hoc
excludendum, assignat ei organum: et dicit quod primum sensitivum,
idest primum organum sensus est in quo est potentia huiusmodi, quae
scilicet est susceptiva specierum sine materia. Organum enim sensus,
cum potentia ipsa, utputa oculus, est idem subiecto, sed esse aliud
est, quia ratione differt potentia a corpore. Potentia enim est quasi
forma organi, ut supra traditum est. Et ideo subdit quod magnitudo,
idest organum corporeum est, quod sensum patitur, idest quod est
susceptivum sensus, sicut materia formae. Non tamen est eadem ratio
magnitudinis et sensitivi sive sensus, sed sensus est quaedam ratio,
idest proportio et forma et potentia illius, scilicet magnitudinis.
6. Deinde
cum dicit manifestum autem ex praemissis concludit solutionem quamdam
duorum quae possunt quaeri: et dicit quod manifestum est ex
praedictis, propter quid excellentia sensibilium corrumpat organa
sensuum. Oportet enim in organis sentiendi, ad hoc quod sentiatur,
esse quamdam rationem, idest proportionem, ut dictum est. Si ergo
motus sensibilis fuerit fortior quam organum natum sit pati, solvitur
proportio, et corrumpitur sensus, qui consistit in quadam proportione
organi, ut dictum est. Et est simile, sicut cum aliquis fortiter
percutit chordas, solvitur symphonia et tonus instrumenti, qui in
quadam proportione consistit.
7.
Manifesta est etiam ex praedictis ratio alterius quaestionis propter
quid scilicet plantae non sentiunt, cum tamen habeant quamdam partem
animae, et patiantur a quibusdam sensibilibus, scilicet a
tangibilibus. Manifestum est enim quod calescunt et infrigidantur.
Causa igitur, quare non sentiunt, est quia non est in eis illa
proportio, quae requiritur ad sentiendum. Non enim habent medietatem
secundum complexionem inter tangibilia, quae requiritur ad organum
tactus, sine quo nullus sensus esse potest: et ideo non habent in se
huiusmodi principium, quod potest recipere species sine materia,
scilicet sensum. Sed accidit ei pati cum materia, scilicet secundum
materialem transmutationem.
8. Deinde
cum dicit dubitabit autem movet quamdam dubitationem circa passionem a
sensibilibus. Quia enim dixerat, quod plantae patiuntur a quibusdam
sensibilibus: primo movet dubitationem utrum ab aliis sensibilibus
aliquid possit pati, quod non habet sensum: puta ab odore, quod non
habet olfactum; a colore, quod non habet visum; a sono, quod non
habet auditum.
9. Secundo
ibi si autem inducit duas rationes ad ostendendum, quod non: quarum
prima talis est. Quia proprium olfactibilis est facere olfactum: odor
autem est olfactibile: ergo, si aliquid facit olfactum, facit per
odorem. Vel secundum aliam literam, odor facit olfactum. Propria
igitur actio odoris, inquantum odor, est quod facit olfactum, sive
olfacere. Ex quo sequitur, quod suscipiens actionem odoris, in
quantum odor, habet sensum olfactus: quod ergo non habet sensum
olfactus, non potest pati ab odore. Et eadem ratio videtur de aliis,
quod non sit quorumcumque, posse pati a sensibilibus, sed solum
habentium sensum.
10.
Secundam rationem ponit cum dicit simul autem et dicit, quod hoc quod
prima ratio concludit, manifestum est per experimentum: quia lumen et
tenebra, et odor, et sonus, nullum effectum faciunt in corpora
sensibilia, nisi forte per accidens, inquantum corpora habentia
huiusmodi qualitates, aliquid agunt: sicut aer, qui quando est
tonitruum, scindit lignum. Lignum enim patitur non a sono, per se
loquendo, sed ab aere moto.
11. Tertio
ibi sed tangibilia ostendit aliter esse de qualitatibus tangibilibus:
et dicit quod tangibilia et humores, idest sapores, faciunt quemdam
effectum in sensibilibus. Sed hoc intelligendum est de saporibus, non
inquantum sapores sunt, sed inquantum gustabile est quoddam tangibile,
et gustus est quidam tactus. Si enim corpora insensibilia non
paterentur a qualitatibus tangibilibus, non esset ponere a quo
paterentur et alterarentur corpora inanimata. Nam tangibilia sunt
qualitates activae et passivae elementorum, secundum quas accidit
universaliter alteratio in corporibus.
12. Quarto
ibi ergo ne et ostendit etiam quod alia sensibilia agunt in quasdam res
inanimatas, licet non in omnes: dicens ergo ne et illa, scilicet
sensibilia alia, faciunt aliquem effectum et olfactum, in res
inanimatas? Quasi dicat: sic. Sed tamen non omne corpus passivum
est ab odore et sono, sicut omne corpus passivum est a calore et
frigore; sed ab istis sensibilibus pati possunt sola corpora
indeterminata, et quae non manent, ut aer et aqua, quae sunt humida,
et non bene determinabilia termino proprio. Et quod aer possit pati ab
odore, manifestum est quia aer foetet sicut aliquid patiens ab odore.
Alia litera habet feret quia, scilicet mediantibus aliis sensibilibus
deferuntur species ad sensum. Ratio autem huius diversitatis est,
quia qualitates tangibiles sunt causae aliorum sensibilium, et ideo
habent plus de virtute activa, et possunt agere in quaecumque corpora.
Sed alia sensibilia, quae habent minus de virtute activa, non possunt
agere nisi in corpora valde passibilia. Et similis etiam ratio est de
luce corporum caelestium, quae alterant inferiora corpora.
13. Quinto
ibi quid igitur solvit rationem supra positam; dicens, quod si aliquid
patitur ab odore, quod non odorat, quid est odorare, nisi pati
aliquid ab odore? Et respondet, quod odorare, est sic aliquid pati
ab odore, quod sentiat odorem. Aer autem non sic patitur ut sentiat,
quia non habet potentiam sensitivam; sed sic patitur ut sit
sensibilis, inquantum scilicet est medium in sensu.
|
|