|
1. Postquam
philosophus posuit definitionem animae, hic intendit demonstrare
ipsam. Et primo dicit de quo est intentio. Secundo prosequitur
intentum, ibi, dicamus igitur principium et cetera. Circa primum duo
facit. Primo determinat modum demonstrationis, quo uti intendit in
demonstrando. Secundo manifestat quomodo quaedam definitiones sunt
demonstrabiles, ibi, non enim solum quodque et cetera. Circa primum
sciendum est, quod cum ex notis oporteat in cognitionem ignotorum
devenire: omnis autem demonstratio adducitur causa notificandi aliud,
necesse est, quod omnis demonstratio procedat ex notioribus quo ad
nos, quibus per demonstrationem fit aliquid notum. In quibusdam autem
eadem sunt notiora quo ad nos et secundum naturam, sicut in
mathematicis, quae sunt a materia abstracta; et in his demonstratio
procedit ex notioribus simpliciter et notioribus secundum naturam,
scilicet ex causis in effectus: unde dicitur demonstratio propter
quid. In quibusdam vero non sunt eadem magis nota simpliciter et quo
ad nos, scilicet in naturalibus, in quibus plerumque effectus
sensibiles sunt magis noti suis causis; et ideo in naturalibus, ut in
pluribus proceditur ab his quae sunt minus nota secundum naturam et
magis nota quo ad nos, ut dicitur in primo physicorum.
2. Et hoc
modo demonstrationis intendit hic uti. Et hoc est quod dicit, quod
quia illud quod est certum secundum naturam, et quod est secundum
rationem notius, fit certius quo ad nos ex his quae sunt incerta
secundum naturam, certiora autem quo ad nos, per istum modum tentandum
est iterum aggredi de anima, demonstrando definitionem eius supra
positam.
3. Deinde cum
dicit non enim assignat rationem praedictae intentionis; ostendendo
quod aliquae definitiones sunt demonstrabiles. Et hoc est quod dicit,
quod ideo oportet iterum aggredi de anima, quia oportet quod ratio
definitiva non solum dicat hoc quod est quia, sicut plures terminorum
idest definitionum dicunt; sed oportet etiam quod in definitione
tangatur causa, et quod per definitionem dicentem propter quid,
demonstretur definitio quae dicit solum quia. Inveniuntur autem multae
rationes terminorum, idest definitiones, quae sunt sicut
conclusiones. Et ponit exemplum in geometricalibus.
4. Ad cuius
intelligentiam sciendum est, quod figurarum quadrilaterarum, quaedam
habent omnes angulos rectos, et vocantur orthogonia, idest superficies
rectorum angulorum; quaedam autem non habent angulos rectos, et
vocantur rhomboydes. Sciendum est autem, quod orthogoniorum quoddam
consistit ex omnibus lateribus aequalibus, et vocatur quadratum sive
tetragonismus; quoddam autem non habet omnia latera aequalia, in quo
tamen quaelibet duo latera sibi opposita sunt aequalia: et vocatur
huiusmodi orthogonium altera parte longius, sicut patet in sequentibus
figuris. (Figura).
5. Item
sciendum est, quod in qualibet superficie rectorum angulorum duae
rectae lineae, quae angulum rectum concludunt, dicuntur totam
superficiem continere, quia cum alia duo latera sint aequalia eis,
unumquodque suo opposito, necesse est, quod una praedictarum linearum
rectum angulum concludentium mensuret longitudinem superficiei
rectangulae; et alia latitudinem; unde tota superficies rectangula
consurgit ex ductu unius in aliam. Unde si imaginaremur, quod una
earum moveretur per aliam, consurgeret talis superficies.
6. Item
sciendum est, quod cum in orthogonio quod est altera parte longius,
duae lineae continentes ipsum, sint inaequales, si accipiatur inter
eas linea media in proportione, et ducatur in seipsam, fiet quadratum
aequale altera parte longiori. Et quia haec demonstrationibus
geometricis diffusum esset ostendere, sufficiat hoc ad praesens
manifestare in numeris. Sit igitur orthogonium altera parte longius,
cuius maius latus sit novem palmorum, minus vero quatuor. Accipiatur
autem linea media in proportione inter ea, quae scilicet sunt sex
palmorum. Quia sicut se habent sex ad novem, ita quatuor ad sex.
Quadratum autem huius lineae erit aequale praedicto orthogonio altera
parte longiori. Quod etiam in numeris patet. Nam quater novem sunt
triginta sex. Similiter etiam sexies sex sunt triginta sex.
7. Hoc est
ergo quod dicit, quod si quaeratur quid est tetragonismus, idest
quadratum, quod est aequale altera parte longiori, assignabitur talis
definitio, ut dicatur esse orthogonium, idest superficies rectorum
angulorum aequilaterale, idest habens omnia latera aequalia, et
cetera. Talis autem terminus, idest talis definitio est ratio
conclusionis, idest per demonstrationem conclusa. Si autem aliquis
sic definiat, dicens quod quadratum est inventio mediae, scilicet
lineae mediae in proportione inter duo latera inaequalia orthogonii
altera parte longioris, idest orthogonium constitutum ex tali linea
inventa, qui inquam sic definit dicit causam rei.
8.
Attendendum est autem, quod hoc exemplum quod hic inducitur, est
simile ei quod intendit circa animam, quantum ad aliquid, scilicet
quantum ad hoc quod demonstretur definitio animae, non autem quantum ad
hoc quod demonstretur demonstratione dicente propter quid.
9. Deinde cum
dicit dicamus igitur incipit demonstrare definitionem animae superius
positam, modo praedicto, scilicet per effectum. Et utitur tali
demonstratione. Illud quod est primum principium vivendi est viventium
corporum actus et forma: sed anima est primum principium vivendi his
quae vivunt: ergo est corporis viventis actus et forma. Manifestum
est autem, quod haec demonstratio est ex posteriori. Ex eo enim quod
anima est forma corporis viventis, est principium operum vitae, et non
e converso. Circa hoc ergo duo facit. Primo ostendit, quod anima
est principium vivendi. Secundo, quod primum principium vivendi est
forma corporis viventis, ibi, quoniam autem quo vivimus et sentimus.
Circa primum tria facit. Primo distinguit modos viventium. Secundo
ostendit, quod anima est vivendi principium, ibi, unde et vegetabilia
omnia, et cetera. Tertio manifestat quomodo se habeant partes
animae, abinvicem, secundum quas est principium operum vitae, ibi,
utrum autem unumquodque horum.
10. Dicit
ergo primo, quod ad prosequendum nostram intentionem, qua intendimus
demonstrare definitionem animae, oportet hoc quasi principium
accipere, quod animatum distinguitur ab inanimato in vivendo. Animata
enim vivunt, sed inanimata non vivunt. Sed cum multiplex sit modus
vivendi, si unus tantum eorum insit alicui, dicitur illud vivens et
animatum.
11. Ponit
autem quatuor modos vivendi: quorum unus est per intellectum, secundus
per sensum, tertius per motum et statum localem, quartus per motum
alimenti, et decrementi et augmenti. Ideo autem quatuor tantum modos
ponit vivendi, cum supra quinque genera operationum animae posuerit,
quia hic intendit distinguere modos vivendi, secundum gradus
viventium; qui distinguuntur secundum haec quatuor. In quibusdam enim
viventium inveniuntur tantum alimentum, augmentum et decrementum,
scilicet in plantis. In quibusdam autem, cum his invenitur sensus
sine motu locali, sicut in animalibus imperfectis, sicut sunt
ostreae. In quibusdam autem, ulterius invenitur motus secundum
locum, sicut in animalibus perfectis, quae moventur motu progressivo,
ut bos et equus. In quibusdam autem, cum his ulterius invenitur
intellectus, scilicet in hominibus. Appetitivum autem, quod est
quintum praeter haec quatuor, non facit aliquam diversitatem in
gradibus viventium. Nam ubicumque est sensus, ibi est et appetitus.
12. Deinde
cum dicit unde et vegetabilia manifestat, quod anima est principium
vivendi secundum omnes modos praedictos. Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit, quomodo anima est principium vivendi in plantis.
Secundo in animalibus, ibi, animal autem propter sensum, et cetera.
Tertio ostendit quid dictum sit, et quid restat dicendum, ibi,
propter unam autem causam, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit, quod anima est principium vivendi in plantis; et dicit,
quod cum dictum sit, quod quibuscumque inest unum quatuor praedictorum
modorum viventium, dicuntur vivere, sequitur quod omnia vegetabilia
vivant. Omnia enim in seipsis habent potentiam quamdam, et
principium, quo suscipiunt motum augmenti et decrementi.
13. Et quod
hoc principium non sit natura sed anima, manifestum est. Nam natura
non movet ad contraria loca: motus autem augmenti et decrementi est
secundum contraria loca. Augentur enim vegetabilia omnia, non solum
sursum et deorsum, sed utroque modo. Manifestum est ergo, quod
principium horum motuum non est natura sed anima. Nec solum
vegetabilia vivunt, dum augentur et decrescunt, sed quaecumque
nutriuntur tamdiu vivunt, quamdiu possunt accipere nutrimentum per quod
fit augmentum.
14. Secundo
ibi separari autem ostendit quod praedictum vivendi principium, est
primum et separabile ab aliis. Et dicit quod hoc, scilicet principium
augmenti et alimenti, potest separari ab aliis principiis vivendi, sed
alia non possunt separari ab eo in rebus mortalibus. Quod ideo dicit,
quia in rebus immortalibus, sicut sunt substantiae separatae, et
corpora caelestia, si tamen sunt animata, invenitur intellectivum sine
nutritivo. Quod autem hoc principium sit separabile ab aliis,
manifestum est in his quae vegetantur, idest, in plantis, in quibus
nulla alia potentia animae inest, nisi huiusmodi. Ex quo manifestum
est, quod illud propter quod primum invenitur vita in rebus
mortalibus, est principium augmenti et alimenti, quod vocatur anima
vegetabilis.
15. Deinde
cum dicit animal autem manifestat quomodo anima est principium vivendi
in animalibus. Et circa hoc duo facit. Primo dicit, quod primum
dicitur aliquid esse animal propter sensum, licet animalia quaedam et
sentiant et moveantur. Ea enim dicimus esse animalia, et non solum
vivere, quae licet non mutent locum, tamen habent sensum. Sunt enim
multa animalium talia, quae naturaliter manent in eodem loco, et tamen
habent sensum, sicut ostreae, quae non moventur motu progressivo.
16. Secundo
ibi sensuum autem ostendit quod inter alios sensus primo inest tactus
animalibus. Quod probat ex hoc, quod sicut vegetativum potest
separari a tactu et ab omni sensu, sic tactus potest separari ab aliis
sensibus. Multa enim sunt animalia, quae solum sensum tactus habent,
sicut animalia imperfecta. Omnia autem animalia habent sensum tactus.
Vegetativum autem principium dicimus illam partem animae, qua etiam
vegetabilia, idest plantae, participant. Sic igitur ex praedictis
patent tres gradus viventium. Primus est plantarum. Secundus
animalium imperfectorum immobilium, quae habent solum sensum tactus.
Tertius est animalium perfectorum, quae moventur motu progressivo,
quae etiam habent alios sensus. Manifestum est autem, quod quartus
gradus est eorum, quae habent cum his etiam intellectum.
17. Deinde
cum dicit propter quam ostendit quid dictum sit, et quid restat
dicendum. Et dicit, quod posterius dicendum est, propter quam causam
utrumque horum accidat, scilicet quod vegetativum potest esse sine
sensu, et quod tactus sine aliis sensibus. Hoc enim dicet in fine
libri. Nunc autem sufficiet intantum dictum esse, quod anima est
principium vivendi secundum praedictos modos, et quod distincta est
istis quatuor, scilicet vegetativo, quod est in plantis et in omnibus
viventibus, et sensitivo, quod est in omnibus animalibus, et
intellectivo, quod est in omnibus hominibus, et motu progressivo, qui
est in omnibus animalibus perfectis sensu vel intellectu.
|
|