|
1. Ostendit
superius philosophus, quod anima est principium vivendi, secundum
diversa genera vitae. Et ideo nunc inquirit, qualiter principia
vivendi secundum diversa genera vitae se habent ad animam et adinvicem.
Et circa hoc duo facit. Primo movet quaestiones duas. Quarum prima
est. Cum anima, quae est principium vivendi, sit determinata
vegetativo, sensitivo, motivo secundum locum, et intellectivo, utrum
quodlibet eorum sit anima per se, aut sit pars animae. Et manifestum
est, quod in his quae tantum augentur et nutriuntur, sicut in
plantis, vegetativum est anima. In his autem quae vegetantur et
sentiunt, est pars animae, et similiter est de aliis. Secunda
quaestio est. Si unumquodque praedictorum est pars animae, puta cum
omnia inveniantur in una anima sicut in humana, utrum hoc modo sint
partes, quod separentur adinvicem solum secundum rationem, ut scilicet
sint diversae potentiae, aut etiam separentur loco et subiecto, utpote
quod in una parte corporis sit sensitivum, in alia appetitivum, in
alia motivum, et sic de aliis, sicut quibusdam visum fuit.
2. Secundo
cum dicit de quibusdam solvit propositas quaestiones. Et primo
secundam. Secundo primam, ibi, ad haec quibusdam animalium. Circa
primum duo facit. Primo solvit secundam quaestionem quantum ad
secundam partem, ostendens, utrum partes animae sint separabiles
loco. Secundo, quantum ad primam, utrum scilicet sint separabiles
ratione, ibi, ratione autem, quod alterae et cetera. Dicit ergo
primo, quod de quibusdam partibus animae, non est difficile videre
utrum sint separabiles loco, idest subiecto; sed de quibusdam dubium
est.
3. Et ad
ostendendum quod in quibusdam hoc facile est videre, praemittit
similitudinem de plantis, ibi, sicut enim in plantis: dicens quod
quaedam partes divisae ab eis, et separatae ab aliis partibus,
videntur vivere. Et hoc manifestatur per hoc, quod ramusculi abscissi
inseruntur vel plantantur, et coalescunt; quod non esset nisi
remaneret in eis vita, et per consequens anima, quae est principium
vivendi: quod contingit tamquam in unaquaque planta, anima sit una in
actu, et multiplex in potentia. Sicut enim accidere videtur in formis
corporum naturalium inanimatorum, ita in eis quae propter sui
imperfectionem non requirunt diversitatem in partibus, quod in aliquo
uno toto anima est in actu una et plures in potentia, sicut et ipsum
corpus est unum in actu, et plura in potentia. Potest enim dividi
unumquodque eorum in diversas partes similes specie, sicut patet in
aere, aqua et in corporibus mineralibus. Unde oportet, quod si
partes sunt similes specie adinvicem et toti, quod forma specifica post
divisionem sit in utraque partium. Et eadem ratione, quia anima
plantae imperfecta est in ordine animarum, non requirit magnam
diversitatem in partibus, unde anima totius potius potest salvari in
aliqua partium.
4. Et sic
etiam videmus in aliis differentiis animae, sicut in entomis decisis,
idest in animalibus quae decisa vivunt, quia utraque partium habet
sensum. Quod patet ex hoc, quod retrahit se, si pungitur. Et etiam
habet motum secundum locum, ut ad sensum apparet. Sic ergo in una et
eadem parte apparet et sensitivum et motivum principium. Et si est ibi
sensus, necesse est, quod sit ibi phantasia. Phantasia autem nihil
aliud est, quam motus factus a sensu secundum actum, ut infra
dicetur. Et similiter si habeat sensum pars decisa, necesse est,
quod habeat appetitum; ad sensum enim de necessitate sequitur laetitia
et tristitia, sive delectatio et dolor. Necesse est enim, si
sensibile perceptum est conveniens, quod sit delectabile: si autem est
nocivum, quod sit dolorosum. Ubi autem est dolor et delectatio,
oportet quod sit desiderium et appetitus; unde necesse est, quod si
pars decisa sentit, quod etiam habeat appetitum.
5. Sic ergo
manifestum est, quod vegetativum, sensitivum, appetitivum et motivum
inveniuntur in una parte decisa: ex quo patet, quod non distinguuntur
loco in corpore animalis. Sed de quibusdam potentiis particularibus,
manifestum est quod distinguuntur loco. Visus enim manifeste non est
nisi in oculo, auditus in aure, olfactus in naribus, gustus in lingua
et palato. Sed primus sensus qui est tactus, et necessarius animali,
est in toto.
6. Sed quod
dicit quod phantasia est in parte decisa, videtur esse dubium. Nam a
quibusdam phantasiae attribuitur determinatum organum in corpore. Sed
sciendum est, quod phantasia invenitur indeterminata in animalibus
imperfectis, in animalibus vero perfectis determinata, sicut infra in
tertio dicetur. Organum ergo aliquod determinatum phantasiae
attribuitur, ad maiorem perfectionem et determinationem sui actus,
sine quo phantasiae actus nullo modo esse posset, sicut actus visus
nullo modo potest esse sine oculo. Sic igitur manifestavit quod in
quibusdam potentiis animae, non est difficile videre utrum sunt
separabiles loco.
7. Deinde cum
dicit de intellectu ostendit in qua parte animae circa hoc possit esse
dubium. Et dicit, quod de intellectu, quocumque nomine vocetur
perspectiva potentia, idest speculativa, nihil est adhuc manifestum.
Nondum enim per ea quae dicta sunt, apparet utrum habeat aliquod
organum in corpore distinctum loco ab aliis organis, vel non
distinctum. Sed tamen quantum in superficie apparet, videtur quod sit
alterum genus animae ab aliis partibus animae, idest alterius naturae,
et alio modo se habens; et quod hoc solum genus animae possit separari
ab aliis partibus animae, vel etiam quod sit separatum ab organo
corporeo, sicut perpetuum a corruptibili. Sed quod reliquae partes
animae non sint separabiles loco adinvicem, manifestum est ex
praedictis.
8. Deinde cum
dicit ratione autem ostendit quod sint separabiles ratione. Cuiuslibet
enim potentiae ratio est secundum ordinem ad actum: unde necesse est,
si actus sint diversi secundum speciem, quod potentiae habeant diversam
rationem speciei. Et hoc est quod dicit, quod alterum est esse
sensitivo et opinativo, id est intellectivo: idest altera est ratio
utriusque potentiae, si sentire est alterum ab opinari: et similiter
est de praedictis aliis potentiis.
9. Deinde cum
dicit ad haec quibusdam solvit primam quaestionem: et dicit, quod hic
facit differentiam in animalibus, quod quibusdam animalium insunt omnia
praedicta, quibusdam vero quaedam horum, aliis vero unum solum.
Quibuscumque autem inest unum solum praedictorum, oportet quod illud
sit anima. In quibus vero insunt plura, quodlibet est pars animae;
sed illa anima denominatur a principaliori, vel sensitiva, vel
intellectiva. Quare autem hoc sit, quod quaedam habent unum, quaedam
plura, quaedam omnia, posterius dicetur. Et sicut accidit circa
potentias animae, ita accidit circa sensus. Quaedam enim habent omnes
sensus, sicut animalia perfecta: quaedam vero habent quosdam sensus,
sed non omnes, ut talpa: quaedam vero habent unum maxime necessarium,
scilicet tactum, ut animalia imperfecta. Potest autem et haec
particula ad alium sensum referri, ut dicatur quod quia superius
ostenderat philosophus, quod partes animae non sunt separabiles
abinvicem loco, vel subiecto, in animali in quo sunt, quod propter
hoc etiam non separentur in diversis animalibus, sed cuicumque inest
unum, inessent omnia. Et ideo removet hoc in hac particula.
10. Deinde
cum dicit quoniam autem ostenso quod anima est primum vivendi
principium, concludit ex hoc definitionem prius assignatam. Et circa
hoc duo facit. Primo demonstrat propositum. Secundo ex veritate
demonstrata, quasdam conclusiones ulterius inducit, ibi, propter hoc
bene opinantur et cetera. Circa primum ponit talem demonstrationem.
Duorum, quorum utroque dicimur esse aliquid aut operari, unum,
scilicet quod primum est, est quasi forma, et aliud quasi materia.
Sed anima est primum quo vivimus, cum tamen vivamus anima et corpore:
ergo anima est forma corporis viventis. Et haec est definitio superius
de anima posita, quod anima est actus primus physici corporis potentia
vitam habentis. Manifestum est autem, quod medium huius
demonstrationis est quaedam definitio animae, scilicet anima est quo
vivimus primum.
11. Circa
hanc autem demonstrationem quatuor facit. Primo ponit maiorem;
dicens, quod quo vivimus et sentimus dicitur dupliciter: scilicet
altero, sicut forma, et altero sicut materia. Sicut et quo scimus
dicitur dupliciter. Duobus enim dicimur scire: quorum unum est
scientia, et aliud est anima. Et similiter quo sanamur dicitur de
duobus: quorum unum est sanitas, et aliud est aliqua pars corporis,
vel etiam totum corpus. Utrobique autem unum est quasi forma, et
aliud quasi materia. Nam scientia et sanitas sunt formae et quasi
actus susceptivorum: scientia quidem forma scientifici, idest partis
animae, in qua est scientia; sanitas vero est forma corporis
sanabilis. Ideo autem dicit sanabile et scientificum, ut ostendat
aptitudinem in subiecto ad tales formas. Semper enim activorum actus,
idest formae, quae inducuntur ab agentibus in materia, videntur esse
in patiente et disposito, idest in eo quod est natum pati actiones
agentis a tali agente, et quod est dispositum ad consequendum finem
passionis, scilicet formam ad quam patiendo perducitur.
12. Secundo
ibi, anima autem hoc, ponit minorem propositionem: et dicit, quod
anima est primum quo et vivimus, et sentimus, et movemur, et
intelligimus. Et referuntur haec quatuor ad quatuor genera vitae de
quibus superius fecerat mentionem. Vivere enim refert ad principium
vegetativum, quia superius dixerat, quod vivere propter hoc principium
inest omnibus viventibus. Sciendum est autem, quod quamvis sanitate
et corpore dicamur esse sani, tamen sanitas est primum quo sani dicimur
esse. Non enim dicimur esse sani corpore nisi inquantum habet
sanitatem. Et similiter scientia est primum quo dicimur esse
scientes, quia anima non dicimur esse scientes nisi inquantum habet
scientiam. Similiter etiam et corpore non dicimur esse viventes, nisi
inquantum habet animam: et propter hoc, hic dicitur, quod anima est
primum quo vivimus, sentimus, et cetera.
13. Tertio
ibi, quare ratio quaedam, ponit conclusionem, et pendet hucusque
constructio ab illo loco quoniam autem quo vivimus et cetera.
Concludit ergo ex praedictis, quod anima se habet ut ratio et
species, et non sicut materia et subiectum.
14. Quarto
ibi, tripliciter enim dicta substantia, etc., ostendit conclusionem
sequi ex praemissis. Non enim videbatur magis sequi de anima, quod
sit forma, quam de corpore, cum utroque vivere dicamur: unde ad
perfectionem dictae demonstrationis, subiungit, quod cum substantia
dicatur tripliciter, ut supra dictum est, scilicet de materia,
forma, et composito ex utrisque, quorum materia est potentia, et
species sive forma est actus, et compositum ex utrisque est animatum,
manifestum est, quod corpus non est actus animae, sed magis anima est
actus corporis alicuius: corpus enim est in potentia respectu animae.
Et ideo cum consequatur ex praedicta demonstratione, quod vel corpus
vel anima sit species: et corpus, ut dictum est, non sit species
animae, sequitur quod anima sit species corporis.
15. Deinde
cum dicit et propter hoc bene inducit quasdam conclusiones ex
praemissis: quarum prima est, quod bene opinati sunt, quibus visum
est, quod anima non sit sine corpore, neque sit corpus. Non enim est
corpus, quia non est materia; sed est aliquid corporis, quia est
actus corporis. Et quia omnis actus est in eo cuius est actus, infert
consequenter ibi et propter hoc, in corpore.
16. Secundam
conclusionem, scilicet quod anima est in corpore, et tali corpore,
scilicet physico, organico, et hoc non est per modum quo priores
physici loquebantur de anima et unione eius ad corpus, nihil
determinantes in quo vel quali corpore esset. Et vere hoc est, sicut
nunc dicimus, quod anima est in determinato corpore, cum non videatur
anima accipere quodcumque corpus contingat, sed determinatum. Et hoc
rationabiliter accidit; quia unusquisque actus natus est fieri in
propria et determinata materia: unde et anima oportet, quod in
determinato corpore recipiatur.
17. Ultimo
autem epilogando concludit, quod anima est actus quidam et ratio
habentis esse huiusmodi, scilicet potentia viventis.
|
|