|
1. Postquam
Aristoteles definivit animam in communi, nunc accedit ad determinandum
de partibus eius. Non autem habet aliter anima partes, nisi,
secundum quod eius potentiae partes eius dicuntur, prout alicuius
potentis multa, partes dici possunt potestates ad singulas. Unde
determinare de partibus eius est determinare de singulis potentiis
eius. Dividitur autem haec pars in duas. In prima determinat de
potentiis animae in communi, distinguendo eas abinvicem. In secunda
determinat de singulis earum, ibi, quare primum de alimento et
generatione et cetera. Prima autem pars dividitur in duas. In prima
distinguit potentias animae abinvicem. In secunda ostendit quid de
potentiis animae, et quomodo, et quo ordine determinandum sit, ibi,
quare et secundum unumquodque quaerendum, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo distinguit potentias animae abinvicem. Secundo ostendit
quomodo ratio communis animae se habet ad partes praedictas, ibi
manifestum igitur est quoniam eodem et cetera. Circa primum duo
facit. Primo enumerat potentias animae. Secundo ostendit quomodo
seinvicem consequantur, ibi, inest autem plantis, et cetera. Dicit
ergo primo, quod de potentiis animae, quae supra nominatae sunt,
quibusdam insunt omnes, sicut hominibus, quibusdam quaedam harum,
sicut aliis animalibus: quibusdam una tantum, sicut plantis. Et quia
superius non nominaverat eas potentias, sed partes animae; ideo
manifestat, quod per potentias idem intelligit, quod supra per
partes. Quarum quidem sunt quinque genera; scilicet vegetativum,
sensitivum, appetitivum, motivum secundum locum, intellectivum.
2. Oportet
autem haec duo videre. Primo quidem quare ponuntur hic quinque genera
potentiarum animae; praecipue cum consuetum sit dici triplicem esse
animam, vegetabilem, sensibilem et rationalem. Secundo considerare
oportet quare hic ponit quinque cum superius posuerit tantum quatuor.
3. Sciendum
autem circa primum, quod cum omnis potentia dicatur ad actum proprium,
potentia operativa dicitur ad actum qui est operatio. Potentiae autem
animae sunt operativae, talis enim est potentia formae; unde necesse
est secundum diversas operationes animae, accipi diversitatem
potentiarum. Operatio autem animae, est operatio rei viventis. Cum
igitur unicuique rei competat propria operatio, secundum quod habet
esse, eo quod unumquodque operatur inquantum est ens: oportet
operationes animae considerare, secundum quod invenitur in viventibus.
4. Huiusmodi
autem viventia inferiora, quorum actus est anima, de qua nunc agitur,
habent duplex esse. Unum quidem materiale, in quo conveniunt cum
aliis rebus materialibus. Aliud autem immateriale, in quo communicant
cum substantiis superioribus aliqualiter.
5. Est autem
differentia inter utrumque esse: quia secundum esse materiale, quod
est per materiam contractum, unaquaeque res est hoc solum quod est,
sicut hic lapis, non est aliud quam hic lapis: secundum vero esse
immateriale, quod est amplum, et quodammodo infinitum, inquantum non
est per materiam terminatum, res non solum est id quod est, sed etiam
est quodammodo alia. Unde in substantiis superioribus immaterialibus
sunt quodammodo omnia, sicut in universalibus causis.
6. Huiusmodi
autem immateriale esse, habet duos gradus in istis inferioribus. Nam
quoddam est penitus immateriale, scilicet esse intelligibile. In
intellectu enim res habent esse, et sine materia, et sine
conditionibus materialibus individuantibus, et etiam absque organo
corporali. Esse autem sensibile est medium inter utrumque. Nam in
sensu res habet esse sine materia, non tamen absque conditionibus
materialibus individuantibus, neque absque organo corporali. Est enim
sensus particularium, intellectus vero universalium. Et quantum ad
hoc duplex esse, dicit philosophus in tertio huius, quod anima est
quodammodo omnia.
7.
Operationes igitur, quae competunt viventi secundum esse materiale,
sunt operationes quae attribuuntur animae vegetabili: quae tamen licet
ad id ordinentur, ad quod etiam ordinantur actiones in rebus
inanimatis, scilicet ad consequendum esse et conservandum, tamen in
viventibus hoc fit per altiorem et nobiliorem modum. Corpora enim
inanimata generantur et conservantur in esse a principio motivo
extrinseco; animata vero generantur a principio intrinseco, quod est
in semine, conservantur vero a principio nutritivo intrinseco. Hoc
enim videtur esse viventium proprium, quod operentur tamquam ex seipsis
mota. Operationes autem, quae attribuuntur rebus viventibus secundum
esse penitus immateriale, pertinent ad partem animae intellectivam;
quae vero attribuuntur eis secundum esse medium, pertinent ad partem
animae sensitivam. Et secundum hoc triplex esse distinguitur
communiter triplex anima: scilicet vegetabilis, sensibilis et
rationalis.
8. Sed quia
omne esse est secundum aliquam formam, oportet, quod esse sensibile
sit secundum formam sensibilem, et esse intelligibile secundum formam
intelligibilem. Ex unaquaque autem forma sequitur aliqua inclinatio,
et ex inclinatione operatio; sicut ex forma naturali ignis, sequitur
inclinatio ad locum qui est sursum, secundum quam ignis dicitur levis;
et ex hac inclinatione sequitur operatio, scilicet motus qui est
sursum. Ad formam igitur tam sensibilem quam intelligibilem sequitur
inclinatio quaedam quae dicitur appetitus sensibilis vel
intellectualis; sicut inclinatio consequens formam naturalem, dicitur
appetitus naturalis. Ex appetitu autem sequitur operatio, quae est
motus localis. Haec igitur est ratio, quare oportet esse quinque
genera potentiarum animae, quod primo quaerebatur.
9. Circa
secundum sciendum est, quod supra Aristoteles intendens ostendere quod
anima est principium vivendi in omnibus viventibus, distinxit ipsum
vivere secundum gradus viventium, et non secundum operationes vitae
secundum quas distinguuntur haec genera potentiarum. Appetitivum autem
non constituit aliquem diversum gradum in viventibus; quia omnia quae
habent sensum, habent appetitum; et sic remanent tantum quatuor gradus
viventium, ut supra ostensum est.
10. Deinde
cum dicit inest autem ostendit, quomodo praedictae potentiae
consequuntur se invicem: manifestans quod supra dixerat, quod
potentiarum quibusdam insunt omnes, quibusdam quaedam, quibusdam una
sola. Ubi considerandum est, quod ad hoc quod universum sit
perfectum, nullus gradus perfectionis in rebus intermittitur, sed
paulatim natura de imperfectis ad perfecta procedit. Propter quod
etiam Aristoteles, in octavo metaphysicae, assimilat species rerum
numeris, qui paulatim in augmentum proficiunt. Unde in viventibus
quaedam habent unum tantum praedictorum, scilicet plantae, in quibus
est solum vegetativum, quod necesse est in omnibus viventibus
materialibus esse, quia huic potentiae attribuuntur operationes
pertinentes ad esse materiale. Aliis autem, scilicet animalibus,
inest vegetativum et sensitivum. Si autem est ibi sensitivum, oportet
quod adsit tertium, scilicet appetitivum. Quod quidem dividitur in
tria: scilicet desiderium, quod est secundum vim concupiscibilem; et
iram, quae est secundum vim irascibilem: qui duo appetitus pertinent
ad partem sensitivam: sequuntur enim apprehensionem sensus. Tertium
autem est voluntas, quod est appetitus intellectivus, consequens
scilicet apprehensionem intellectus.
11. Quod
autem appetitivum insit omnibus animalibus, probat duplici ratione.
Quarum prima est, quod omnia animalia habent ad minus unum sensum,
scilicet tactum; quibus autem inest sensus, inest laetitia et
tristitia, delectatio et dolor. Laetitia enim et tristitia magis
videntur sequi apprehensionem interiorem. Sed delectatio et dolor
consequuntur apprehensionem sensus, et praecipue sensus tactus. Et si
est laetitia et tristitia, necesse est quod sit aliquid triste et
dulce, idest delectabile et dolorosum; oportet enim, omne quod
sentitur secundum tactum, esse, vel conveniens, et sic est
delectabile: vel nocivum, et sic est dolorosum. Quibuscumque autem
inest aliquid delectabile et triste, his inest et concupiscentia, quae
est appetitus delectabilis; ergo de primo ad ultimum omnibus
animalibus, quibus inest sensus tactus, inest appetitus.
12. Secundam
rationem ad idem ostendendum ponit ibi adhuc autem quae talis est.
Omnia animalia habent sensum, quo cognoscunt suum alimentum; scilicet
sensum tactus, qui est sensus alimenti. Et quia necessarium est
omnibus animalibus uti alimento, ut dictum est; ideo necessarium est,
quod habeant sensum tactus quo percipiant alimentum sibi conveniens.
Quod autem tactus sit sensus alimenti, manifestum est: sicuti enim
corpora viventia constant ex calidis, et humidis, et frigidis, et
siccis, ita ex his nutriuntur: tactus autem est sensus discretivus
horum. Sed aliis sensibilibus, idest aliis sensibilibus non
nutriuntur viventia nisi secundum accidens, inquantum videlicet
coniunguntur tangibilibus. Sonus enim et odor et color nihil conferunt
in alimentum inquantum huiusmodi, sed solum inquantum contingit
colorata et odorata et sonantia esse calida vel frigida, humida vel
sicca: humor autem, idest sapor, est quoddam de numero tangibilium
qualitatum, sicut et gustus est quidam tactus. Sic igitur patet,
quod omnia animalia habent sensum alimenti.
13.
Quibuscumque autem inest sensus alimenti, his inest esuries et sitis:
quorum utrumque est concupiscentia alimenti: esuries quidem est
concupiscentia calidi et sicci, quod habet rationem cibi: sitis autem
frigidi et humidi, quod habet rationem potus. Sapor autem est quoddam
horum delectamentum: sapor enim delectabilis indicat convenientem
proportionem calidi et frigidi, humidi et sicci in alimento. Unde
magis pertinet ad delectationem alimenti, quam ad necessitatem. Sic
igitur ubicumque est sensus tactus, est etiam appetitus.
14. Quomodo
autem phantasia se habet ad appetitivum et sensitivum, posterius
dicetur.
15.
Quibusdam autem animalibus, supra haec tria, scilicet vegetativum,
sensitivum et appetitivum, inest etiam motivum secundum locum. Aliis
vero supra haec quatuor inest etiam intellectivum et intellectus ipse,
scilicet hominibus, et si aliquod aliud genus rerum est simile
hominibus, aut etiam honorabilius hominibus. Invenitur autem aliquid
honorabilius hominibus, quibus inest intellectus; est enim in
substantiis separatis, et in corporibus caelestibus, si tamen sunt
animata: licet in viventibus mortalibus non est aliquod genus viventium
habentium intellectivum, nisi in specie humana.
16. Cum enim
intellectus non habeat organum corporale, non possunt diversificari
habentia intellectum secundum diversam complexionem organorum, sicut
diversificantur species sensitivorum secundum diversas complexiones,
quibus diversimode se habent ad operationes sensus.
17. Deinde
cum dicit manifestum igitur ostendit qualiter se habet praedicta
definitio animae ad partes enumeratas. Et ad huius intellectum,
sciendum est, quod Plato posuit universalia esse separata secundum
esse; tamen in illis, quae se habent consequenter, non posuit unam
ideam communem, sicut in numeris et figuris: non enim posuit unam
ideam numeri praeter omnes numeros, sicut posuit unam ideam hominis
praeter omnes homines, eo quod numerorum species naturali ordine
consequenter se habent. Et sic prima earum, scilicet dualitas, est
causa omnium consequentium. Unde non oportet ponere aliquam ideam
communem numeris, ad causandum speciem numerorum. Et similis ratio
est de figuris. Nam eius species consequenter se habent, sicut et
species numerorum: trigonum enim est ante tetragonum, et tetragonum
ante pentagonum.
18. Dicit
ergo manifestum esse, quod eodem modo una est ratio animae, sicut una
est ratio figurae. Sicuti enim inter figuras non est aliqua figura
quae sit praeter triangulum et alias species consequentes, utpote quae
sit communis omnium figurarum, ita nec in proposito est aliqua anima,
quasi separata existens praeter omnes praedictas partes.
19. Sed
quamvis non sit una figura separata in esse praeter omnes figuras,
etiam secundum Platonicos, qui ponunt species communes separatas;
tamen invenitur una ratio communis, quae convenit omnibus figuris, et
non est propria alicuius earum; ita est et in animalibus. Et ideo
ridiculum est, quod homo quaerat unam rationem communem, tam in
animalibus, quam in aliis rebus, quae non conveniat alicui animarum
quae sunt in rerum natura particulariter. Neque etiam est conveniens,
quod homo quaerat definitionem animae, secundum unamquamque speciem
animae, et dimittat definitionem communem omnibus. Ergo neque
definitio communis animae praetermittenda fuit; neque sic est
assignanda definitio communis animae quod non conveniat singulis
animabus.
20. Et quia
dixerat, quod eodem modo se habet ratio animae sicut ratio figurae,
ostendit convenientiam inter utrumque: et dicit quod similiter se
habent figurae et animae adinvicem: in utrisque enim illud quod est
prius, est in potentia in eo quod est consequenter. Manifestum est
enim in figuris, quod trigonum, quod est prius, est potentia in
tetragono. Potest enim tetragonum dividi in duos trigonos. Et
similiter in anima sensitiva, vegetativa est quasi quaedam potentia
eius, et quasi anima per se. Et similiter est de aliis figuris, et
aliis partibus animae.
|
|