|
1. Postquam
philosophus enumeravit genera potentiarum animae, et quomodo se habet
definitio communis animae supra posita ad partes eius, hic ostendit
quid aliud modo determinandum sit, et quo ordine. Et dividitur in
partes duas. In prima ostendit quid determinandum restat de anima.
Secundo ostendit quo ordine determinare oporteat, ibi, necessarium
autem est debentem. Circa primum ostendit duo restare ad
determinandum: quorum unum concludit ex praedictis. Dictum est
supra, quod sicut non est quaerenda talis definitio communis animae,
quae nulli animae partium conveniat, ita non debemus esse contenti
definitione communi, sed oportet propriam definitionem cuiuslibet
partis animae inquirere. Et ex hoc concludit, quod hoc, secundum
unumquodque animatum quaerendum est, quae sit uniuscuiusque anima; ut
scilicet sciatur quid est anima plantae, et quid anima hominis, et
quid anima bestiae: et hoc est scire de unaquaque parte animae, quid
sit.
2. Secundo
ibi propter quam ponit aliud, quod restat ad determinandum. Dictum
est enim supra, quod partes animae consequenter se habent adinvicem,
sicut species figurae. Sed considerandum est propter quam causam
partes animae hoc modo se habeant consequenter. Huiusmodi enim causam
in fine libri assignabit. Exponit autem qualiter se habeant
consequenter: quia sensitivum non potest esse sine vegetativo, sed
vegetativum separatur a sensitivo in plantis. Nec est mirum; quia
supradictum est; quod opera vegetativi ordinantur ad adipiscendum et
conservandum esse, quod subiacet quasi fundamentum. Iterum etiam
consequentia quaedam invenitur in ipsis sensibus; quia sine sensu
tactus, nullus aliorum sensuum esse potest; tactus autem invenitur
sine aliis sensibus. Multa enim animalium, neque visum habent, neque
auditum, neque sensum odoratus, sed solum tactum. Et hoc etiam
rationabiliter accidit. Nam tactus est sensus perceptivus eorum quae
pertinent ad consistentiam animalis, ex quibus scilicet animal constat
et nutritur. Alia vero sensibilia non conferunt ad hoc nisi per
accidens. Unde alii sensus non sunt de necessitate animalis, et
propter hoc non inveniuntur in omnibus animalibus, sed in perfectis.
3. Est etiam
consideranda consequentia sensitivi et motivi. Nam motivum non potest
esse sine sensitivo: sensitivum autem potest esse sine motivo: aliqua
enim habentium sensum, habent etiam motum secundum locum, sed aliqua
non habent. Sed intelligendum est de motu progressivo animalium
secundum quod animalia moventur de loco ad locum. Hic enim motus non
inest omnibus animalibus. Sed quae carent hoc motu, habent aliquem
motum localem, scilicet dilatationis et constrictionis, sicut apparet
in ostreis. Illud autem, quod est ultimum inter omnes partes animae
et minimum, quia non dividitur in diversa secundum speciem, est, quod
habet rationem et intellectum, quia quibuscumque de numero
corruptibilium inest ratio, his insunt et omnia alia praedicta. Hoc
autem dicit, ut praeservet se a substantiis separatis, et a corporibus
caelestibus si sunt animata: quia cum sint sine generatione et
corruptione, non indigent vegetativo. Iterum, eorum intellectus per
se speculatur ea quae sunt secundum se intelligibilia: unde non
indigent sensibus ad cognitionem intellectivam consequendam. Sed in
mortalibus habentibus intellectum, necesse est omnia alia
praeexistere, sicut quaedam instrumenta, et praeparatoria ad
intellectum, qui est ultima perfectio intenta in operatione naturae.
Non autem omnibus quibus inest aliquod praedictorum, inest et ratio.
Et quia imaginatio videtur habere quamdam affinitatem ad intellectum,
cum supra dictum sit, quod intellectus, vel est phantasia quaedam,
vel non sine phantasia; addit de imaginatione; et dicit quod quibusdam
animalibus non solum non inest intellectus, sed non etiam imaginatio.
4. Videtur
tamen hoc esse contrarium ei quod supra dixerat: quia si pars decisa
habet sensum et appetitum, habet etiam phantasiam; si tamen phantasia
est idem cum imaginatione, ut videtur. Dicendum est igitur, quod
animalia imperfecta, ut in tertio dicetur, habent quidem phantasiam,
sed indeterminatam, quia scilicet motus phantasiae non remanet in eis
post apprehensionem sensus: in animalibus autem perfectis remanet motus
phantasiae, etiam abeuntibus sensibilibus. Et secundum hoc, dicitur
hic quod imaginatio non est eadem omnibus animalibus. Sed quaedam
animalia sunt, quae hac sola vivunt, carentia scilicet intellectu, et
directa in suis operationibus per imaginationem, sicut nos dirigimur
per intellectum. Et licet non omnibus animalibus insit imaginatio,
sicut nec intellectus, tamen de intellectu speculativo est alia ratio
quam de imaginatione. Differunt enim adinvicem, ut infra patebit.
Manifestum est igitur quod de unaquaque parte animae propriissime
dicitur haec definitio, quae assignata est de anima.
5. Deinde cum
dicit necessarium autem ostendit quo ordine determinandum sit de
partibus animae. Et assignat ordinem, quantum ad duo. Primo quantum
ad hoc, quod ille qui debet de partibus animae perscrutari, primo
debet accipere unumquodque horum, quid est: et postea debet
considerare de habitis, idest consequentibus partibus, et de aliis
quae sunt consideranda circa partes animae et circa ipsa animata, sicut
de organis, et de aliis huiusmodi. Et iste ordo necessarius est;
quia si simul de omnibus determinaretur, esset confusa doctrina.
6. Secundum
tangit ibi si autem dicens, quod si oportet de aliqua parte animae
dicere quid est, scilicet quid est intellectivum, aut sensitivum, aut
vegetativum, prius oportet dicere de actibus, scilicet quid sit
intelligere, et quid sentire. Et hoc ideo, quia secundum rationem
definitivam, actus et operationes sunt priores potentiis. Potentia
enim, secundum hoc ipsum quod est, importat habitudinem quamdam ad
actum: est enim principium quoddam agendi vel patiendi: unde oportet,
quod actus ponantur in definitionibus potentiarum. Et si ita se habet
circa ordinem actus et potentiae, et actibus adhuc sunt priora
opposita, idest obiecta.
7. Species
enim actuum et operationum sumuntur secundum ordinem ad obiecta. Omnis
enim animae operatio, vel est actus potentiae activae, vel passivae.
Obiecta quidem potentiarum passivarum comparantur ad operationes earum
ut activa, quia reducunt potentias in actum, sicut visibile visum, et
omne sensibile sensum. Obiecta vero potentiarum activarum comparantur
ad operationes ipsarum ut fines. Obiecta enim potentiarum activarum,
sunt operata ipsarum. Manifestum est autem, quod in quibuscumque
praeter operationes sunt aliqua operata, quod operata sunt fines
operationum, ut dicitur in primo Ethic.: sicut domus quae
aedificatur, est finis aedificationis. Manifestum est igitur, quod
omne obiectum comparatur ad operationem animae, vel ut activum, vel ut
finis. Ex utroque autem specificatur operatio. Manifestum est enim,
quod diversa activa secundum speciem, habent operationes specie
differentes, sicut calefactio est a calore, et infrigidatio a
frigore. Similiter etiam ex termino et fine specificatur operatio;
sicut sanatio et aegrotatio differunt specie, secundum differentiam
sanitatis et aegritudinis. Sic igitur obiecta sunt priora
operationibus animae in via definiendi.
8. Unde et
prius oportebit determinare de obiectis quam de actibus, propter eamdem
causam, propter quam et de actibus prius determinatur quam de
potentiis. Obiecta autem sunt sicut alimentum respectu vegetativi, et
sensibile respectu sensus, et intelligibile respectu intellectus.
9. Sed
sciendum est, quod ex obiectis diversis non diversificantur actus et
potentiae animae, nisi quando fuerit differentia obiectorum inquantum
sunt obiecta, id est secundum rationem formalem obiecti, sicut
visibile ab audibili. Si autem servetur eadem ratio obiecti,
quaecumque alia diversitas non inducit diversitatem actuum secundum
speciem et potentiae. Eiusdem enim potentiae est videre hominem
coloratum et lapidem coloratum; quia haec diversitas per accidens se
habet in obiecto inquantum est obiectum.
10. Sciendum
est etiam, quod intellectus noster possibilis est in potentia tantum in
ordine intelligibilium: fit autem actu per formam a phantasmatibus
abstractam. Nihil autem cognoscitur nisi secundum quod est actu: unde
intellectus possibilis noster cognoscit seipsum per speciem
intelligibilem, ut in tertio habetur, non autem intuendo essentiam
suam directe. Et ideo oportet, quod in cognitionem animae procedamus
ab his quae sunt magis extrinseca, a quibus abstrahuntur species
intelligibiles, per quas intellectus intelligit seipsum; ut scilicet
per obiecta cognoscamus actus, et per actus potentias, et per
potentias essentiam animae. Si autem directe essentiam suam
cognosceret anima per seipsam, esset contrarius ordo servandus in
animae cognitione; quia quanto aliquid esset propinquius essentiae
animae, tanto prius cognosceretur ab ea.
|
|