|
1. Postquam
philosophus distinxit potentias animae abinvicem, et ostendit quid et
quo ordine de eis tractandum sit, hic secundum praetaxatum ordinem de
eis determinat. Et dividitur in partes duas. In prima determinat de
singulis partibus animae, quid sit unaquaeque. In secunda assignat
causam, quare talem consequentiam habent adinvicem, ibi, vegetabilem
igitur habent animam etc., in penultimo capitulo libri. Prima
dividitur in partes quatuor. In prima determinat de vegetativo. In
secunda de sensitivo, ibi, determinatis autem his, dicamus communiter
de omni sensu, et cetera. In tertia de intellectivo, ibi, de parte
autem animae, qua cognoscit, et cetera. In quarta de motivo secundum
locum, ibi, de movente autem, quod forte animae sit, et cetera. De
appetitivo autem non facit specialem tractatum, quia appetitivum non
constituit aliquem specialem gradum viventium, et quia simul cum motivo
de eo determinatur in tertia. Prima autem pars dividitur in duas. In
prima praemittit quaedam, quae sunt necessaria ad cognitionem partis
vegetativae. In secunda determinat de parte vegetativa, ibi, quoniam
autem eadem potentia animae vegetativae et generativae, et cetera.
Prima dividitur in duas. In prima dicit de quo est intentio. In
secunda manifestat quaedam, quae praeexiguntur ad cognitionem partis
vegetativae, ibi, naturalissimum enim operum et cetera.
2. Concludit
ergo primo ex praedictis, quod cum dicendum sit primo de obiectis et
actibus, quam de potentiis: et primo de prima potentia, quam de
consequentibus; sequitur quod primo dicendum est de alimento, quod est
obiectum animae vegetativae, et de generatione, quae est actus eius.
Ideo primo dicendum est de obiecto et actu huiusmodi partis, quam
aliarum: quia ista pars est prima inter alias partes animae in
subiectis in quibus invenitur cum aliis: est enim quasi fundamentum
aliarum, sicut esse naturale ad quod pertinent operationes eius, est
fundamentum esse sensibilis et intelligibilis. Et alia ratio est,
quare prius de ea dicendum est; quia ipsa est communis omnibus
viventibus: ipsa enim separatur ab aliis, sed aliae non separantur ab
ea, et de communibus prius est agendum. Huiusmodi autem partis opera
sunt: generare, et alimento uti; et ideo de istis primo agendum est.
3. Deinde cum
dicit naturalissimum enim determinat quaedam quae praeexiguntur ad
cognitionem partis vegetativae. Et dividitur in duas partes. In
prima ostendit, quod generare pertinet ad partem vegetativam: quod
ideo necessarium fuit quia supra huic parti non attribuit generationem,
sed solum augmentum et decrementum. In secunda ostendit, quod opera
potentiae vegetativae sint ab anima: quod ideo necessarium fuit, quia
cum his operibus deserviant qualitates activae vel passivae, posset
alicui videri, quod essent a natura, et non ab anima; et praecipue
quia in plantis est vita occulta et latens, et hoc ibi, est autem
anima viventis corporis, et cetera.
4. Primum
ostendit tali ratione. Omnis operatio, quae naturaliter invenitur in
omnibus viventibus, pertinet ad potentiam vegetativam, secundum quam
primo vivere inest omnibus, ut dictum est: sed generare naturaliter
inest omnibus viventibus: ergo pertinet ad potentiam vegetativam.
Dicit ergo, quod ideo generare est opus animae vegetativae, quia
inter alia opera est magis naturale omnibus viventibus. Et dicitur
naturalissimum, quia in hoc convenit etiam cum aliis rebus inanimatis,
quae generationem habent, licet alio modo: habent enim inanimata
generationem ab extrinseco generante; sed viventia a principio
intrinseco, inquantum generantur ex semine, quod proficit in rem
vivam.
5. Sed ab
ista generalitate viventium excipiuntur tria, quibus hoc opus non
competit. Primo illa quae sunt imperfecta, sicut pueri non generant.
Quod enim potest alterum facere tale quale ipsum est, in unoquoque
genere, perfectum est. Secundo excipit illa quae patiuntur aliquem
defectum alicuius principii naturalis, sicut sunt spadones et frigidi.
Tertio animalia et plantae quae generantur sine semine ex
putrefactione. In his enim, propter sui imperfectionem sufficit ad
eorum productionem agens universale, scilicet virtus corporis
caelestis, et materia disposita. In animalibus autem perfectis plura
requiruntur principia; non enim agens universale sufficit, sed
requiritur agens proprium univocum.
6. Dicit
ergo, quod viventia possunt facere alterum quale ipsa sunt quaecumque
sunt perfecta ad excludendum pueros: et non orbata: ad excludendum
eunuchos, et habentes similes defectus: aut quaecumque non habent
generationem spontaneam: ad excludendum ea quae generantur ex
putrefactione, quae dicuntur quasi sponte nasci, quia producuntur ex
terra sine semine, per illam similitudinem, qua dicitur aliquis sponte
facere illud, ad quod extrinseco non inducitur. Sic autem
intelligitur, quod res viva facit alterum quale ipsum est, quia animal
facit animal, et planta plantam. Et ulterius secundum speciem tale
animal facit tale animal, ut homo generat hominem, et oliva olivam.
Ideo autem est naturale viventibus facere alterum tale quale ipsum
est, ut semper participent, secundum quod possunt, divino et
immortali, id est ut assimilentur ei secundum posse.
7.
Considerandum est enim, quod sicut sunt diversi gradus perfectionis in
aliquo uno et eodem, quod exit de potentia in actum, ita etiam sunt
diversi gradus perfectionis in diversis entibus: unde quanto aliquid
fuerit magis perfectum, tanto perfectioribus magis assimilatur. Sicut
igitur unumquodque quando fuerit exiens de potentia in actum, cum
fuerit in potentia, ordinatur ad actum, et appetit ipsum naturaliter,
et cum fuerit in actu minus perfecte desiderat actum perfectiorem: ita
unumquodque, quod est in inferiori gradu rerum, desiderat assimilari
superioribus, quantum potest. Et hoc est quod subiungit, quod omnia
appetunt illud, scilicet assimilari divino et immortali, et illius
causa agunt, quaecumque naturaliter agunt.
8. Sed
intelligendum est, quod id cuius causa agitur, dicitur dupliciter.
Uno modo id cuius causa agitur directe, sicut sanitatis causa agit
medicus: alio modo sicut quo. Quod potest intelligi dupliciter. Uno
modo, ut intelligamus, quod finis dicitur, et subiectum habens id
cuius causa agitur, ut si dicamus, quod finis medicinae est, non
tantum sanitas, sed etiam corpus habens sanitatem; alio modo ut
dicamus, quod finis est, non tantum principale intentum, sed etiam
illud quo illud adipiscimur, ut si dicamus, quod finis medicinae est
calefacere corpus, quia a calore habetur aequalitas complexionis, quae
est sanitas. Sic igitur et hoc potest dici, quod ipsum esse perpetuum
est cuius causa agitur, vel res habens perpetuitatem, cui naturalia
intendunt assimilari per generationem, in quo scilicet est
perpetuitas, vel etiam ipsa generatio, qua perpetuitatem
adipiscuntur.
9. Quia
igitur non possunt communicare inferiora viventia ipsi esse sempiterno
et divino, per modum continuationis, idest ut maneant eadem numero,
propter hoc quod nihil corruptibilium contingit unum et idem numero
permanere semper, et cum necessitas corruptionis sit necessitas
absoluta, utpote proveniens ex ipsa materia, non ex fine, sequitur,
quod unumquodque communicet perpetuitate secundum quod potest: hoc
quidem magis, quod est diuturnius: illud vero minus, quod est minus
diuturnum, et tamen permanet semper per generationem, non idem
simpliciter, sed ut idem, id est in simili secundum speciem. Unde
exponens quod dixerat, subdit quod non permanet unum numero, quod est
esse unum simpliciter; sed permanet idem specie, quia unumquodque
generat sibi simile secundum speciem.
10. Deinde
cum dicit est autem ostendit quod opera, quae attribuuntur potentiae
vegetativae, sunt ab anima. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit
veritatem. Secundo excludit errorem, ibi, Empedocles autem non bene
dixit, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod
intendit: et dicit, quod anima est principium et causa viventis
corporis. Et cum principium et causa dicatur multipliciter, anima
dicitur tribus modis principium et causa viventis corporis. Uno modo,
sicut unde est principium motus. Alio modo, sicut cuius causa, idest
finis. Tertio, sicut substantia, id est forma corporum animatorum.
11. Secundo
ibi quod igitur probat quod supposuerat. Et primo, quod anima sit
causa viventis corporis, ut forma: et hoc duplici ratione: quarum
prima talis est. Illud est causa alicuius ut substantia, idest, ut
forma, quod est causa essendi. Nam per formam unumquodque est actu.
Sed anima viventibus est causa essendi; per animam enim vivunt, et
ipsum vivere est esse eorum: ergo anima est causa viventis corporis,
ut forma.
12. Secundam
rationem ponit ibi amplius autem quae talis est. Id quod est actus
alicuius, est ratio et forma eius quod est in potentia: sed anima est
actus corporis viventis, ut ex superioribus patet: ergo anima est
ratio et forma viventis corporis.
13. Secundo
ibi manifestum autem ostendit quod anima est causa, ut finis. Et quod
sit causa, ut finis, viventium corporum, sic ostendit. Sicut enim
intellectus operatur propter finem, ita et natura, ut probatur in
secundo physicorum. Sed intellectus in his quae fiunt per artem,
materiam ordinat et disponit propter formam: ergo et natura. Cum
igitur anima sit forma viventis corporis, sequitur quod sit finis
eius.
14. Et
ulterius non solum anima est finis viventium corporum, sed etiam omnium
naturalium corporum in istis inferioribus: quod sic probat. Videmus
enim quod omnia naturalia corpora sunt quasi instrumenta animae, non
solum in animalibus, sed etiam in plantis. Videmus enim quod homines
utuntur ad sui utilitatem animalibus, et rebus inanimatis: animalia
vero plantis et rebus inanimatis; plantae autem rebus inanimatis,
inquantum scilicet alimentum et iuvamentum ab eis accipiunt. Secundum
autem, quod agitur unumquodque in rerum natura, ita natum est agi.
Unde videtur quod omnia corpora inanimata, sint instrumenta
animatorum, et sint propter ipsa. Et etiam animata minus perfecta,
sint propter animata magis perfecta. Et consequenter distinguit id
cuius causa est, sicut et supra.
15. Tertio
ibi at vero ostendit quod anima est principium moventis corporis, sicut
unde motus: et utitur quasi tali ratione. Omnis forma corporis
naturalis est principium motus proprii illius corporis, sicut forma
ignis est principium motus eius. Sed quidam motus sunt proprii rebus
viventibus: scilicet motus localis, quo animalia movent seipsa motu
processivo secundum locum, licet hoc non insit omnibus viventibus: et
similiter sentire est alteratio quaedam: et hoc non inest nisi
habentibus animam. Item motus augmenti et decrementi non inest nisi
illis quae aluntur, et nihil alitur nisi habens animam: ergo oportet,
quod anima sit principium omnium istorum motuum.
|
|