|
1. Superius
ostendit philosophus, quod opera quae attribuuntur potentiae
vegetativae, sunt ab anima. Nunc excludit quosdam errores, contra
determinatam veritatem. Et dividitur in partes duas, secundum duos
errores, quos removet. Secunda pars incipit, ibi, videtur autem
quibusdam. Circa primum duo facit. Primo ponit errorem. Secundo
improbat ipsum, ibi, neque enim sursum et deorsum. Sciendum est
igitur circa primum, quod sicut Empedocles alias utilitates, quae in
rebus viventibus proveniunt, non dixit procedere ex intentione
naturae, sed ex necessitate materiae, puta quod pedes animalium sic
sunt dispositi, non ut sint utiles ad gressum, sed quia sic contingit
materiam dispositam fuisse circa pedes; ita etiam et augmentum
viventium non attribuit animae, sed motui gravium et levium. Videbat
enim quod viventia augentur in diversas partes, puta sursum et
deorsum; quod apparet manifeste in plantis, quae radices in deorsum
mittunt, et rami in sursum elevantur. Dicebat igitur, quod augmentum
plantarum in deorsum, causatur ex motu terrae, quae est in
compositione plantae, et naturaliter deorsum fertur, propter sui
gravitatem. Augmentum autem in sursum causatur ex motu ignis, qui
propter sui levitatem naturaliter sursum fertur.
2. Deinde cum
dicit neque enim reprobat praedictam opinionem dupliciter. Et primo
quidem per hoc quod non bene accipit sursum et deorsum. Ad cuius
evidentiam sciendum est, quod sursum et deorsum, et aliae positionum
differentiae, scilicet ante et retro, dextrum et sinistrum, in
quibusdam quidem distinguuntur secundum naturam, in quibusdam vero
solum positione quoad nos. In quibus enim sunt determinatae partes,
quae sunt naturaliter principia aliquorum motuum, in his distinguuntur
praedictae positionum differentiae secundum naturam; sicut in
universo, ad cuius medium naturaliter feruntur gravia, ad
circumferentiam feruntur naturaliter levia. Unde in universo sursum et
deorsum naturaliter distinguuntur. Et sursum dicitur locus ad quem
feruntur levia: et deorsum sive medium, ad quem feruntur naturaliter
gravia. In viventibus etiam et mortalibus, secundum motum augmenti et
decrementi, determinantur sursum et deorsum. Nam sursum dicitur illa
pars, unde viventia alimentum accipiunt; deorsum autem pars opposita,
unde superfluitates emittuntur.
3. Ante vero
et retro determinatur in quibusdam animalibus vel viventibus secundum
sensum: dextrum et sinistrum secundum motum localem. In his vero in
quibus non est aliqua determinata pars, principium aut terminus
alicuius motus, in eis non determinantur positionum differentiae
secundum naturam, sed solum positione quoad nos, sicut in rebus
inanimatis. Unde eadem columna dicitur sinistra et dextra, secundum
quod est homini dextra vel sinistra. In quibusdam autem viventium, in
quibus determinatur sursum et deorsum secundum naturam, eodem modo
determinantur sicut in universo; ut in homine, cuius superior pars,
idest caput, est versus sursum universi, inferior autem est versus
deorsum ipsius. In plantis autem est e converso; nam radices
plantarum sunt proportionabiles capiti; ad eumdem enim actum
ordinantur: nam sicut animalia cibum accipiunt ore, quod est in
capite, ita plantae radicibus. Instrumenta autem dicuntur eadem et
altera, sive similia et dissimilia, ex operibus, quae sunt fines
eorum; unde radices plantarum sunt similes capitibus animalium, et
tamen sunt versus deorsum. Unde modo contrario se habet sursum et
deorsum in plantis, et in universo. In brutis autem animalibus non
eodem modo se habet; quia eorum capita non se habent versus sursum
universi, neque deorsum ipsius. Hoc est ergo quod dicit, quod sursum
et deorsum non est idem omnibus, scilicet viventibus, et omni, idest
universo.
4. Sed
Empedocles sic accipit sursum et deorsum, ac si eodem modo esset in
omnibus viventibus et in universo. Si enim motus augmenti, secundum
quem determinatur sursum et deorsum in viventibus, sit secundum motum
gravium et levium secundum quem determinatur sursum et deorsum in
universo, sequetur quod eodem modo sit sursum et deorsum in omnibus
viventibus et in universo. Et ideo etiam ipse in plantis augmentum
radicum dicit esse deorsum.
5. Secundo
ibi adhuc autem reprobat praedictam positionem alio modo. Ad cuius
evidentiam sciendum est, quod cum elementa non sint actu in mixto, sed
in virtute, non habet in eo quodlibet elementum seorsum proprium
motum, sed totum mixtum movetur motu elementi praedominantis in ipso.
Si autem quodlibet elementum haberet proprium motum, ut Empedocles
ponere videbatur; cum naturalis motus elementorum sit ad contraria
loca, sequeretur, quod totaliter abinvicem separarentur, nisi esset
aliquid continens elementa, quod non sineret totaliter abscedere
elementa abinvicem. Illud autem quod continet elementa, ne totaliter
abinvicem segregentur, maxime videtur esse causa augmenti. Sed
augmentum secundum diversas partes contingit ex diversis motibus
elementorum. Non enim posset imaginari, qualiter esset augmentum,
elementis in contraria motis, nisi per hoc quod manent adinvicem
coniuncta; quia si totaliter separarentur, esset divisio, non
augmentum. Illud igitur principaliter est causa augmenti, quod
continet elementa, ne totaliter abinvicem separentur: hoc autem est
anima in rebus viventibus: anima igitur est principium augmenti.
6. Deinde cum
dicit videtur autem ponit aliam positionem. Et circa hoc duo facit.
Primo ponit eam. Secundo improbat, ibi, hoc autem concausa, et
cetera. Sciendum est autem, quod haec opinio differt in hoc a prima,
quod prima attribuebat causam augmenti et alimenti diversis elementis,
scilicet igni et terrae: haec autem attribuit eorum causam igni
tantum.
7. Et
movebantur ad hoc hac ratione. Quia illud videtur esse principium
alicuius passionis vel motus in aliquo, secundum quod se habet illam
passionem vel motum: sicut ignis, qui secundum se calidus est, est
causa caloris in rebus mixtis; et terra, quae secundum se est gravis,
est causa gravitatis in eis. Inter autem elementa videtur solus ignis
nutriri et augeri, si superficialiter de nutrimento et augmento
loquamur. Solus igitur ignis videtur esse faciens augmentum et
alimentum in plantis et animalibus. Utrum vero ignis nutriatur et
augeatur, inferius erit manifestum.
8. Deinde cum
dicit hoc autem improbat praedictam positionem. Sciendum tamen est,
quod praedicta positio aliquid habet veritatis. Necesse est enim omne
alimentum decoqui: quod quidem fit per ignem: unde ignis aliquo modo
operatur ad alimentum, et per consequens ad augmentum: non quidem
sicut agens principale, hoc enim est animae; sed sicut agens
secundarium et instrumentale. Et ideo dicere, quod ignis quodammodo
concausa est augmenti et alimenti, sicut instrumentum concausa est
principalis agentis, verum est; non tamen est principaliter causa ut
principale agens, sed hoc modo causa est anima: quod sic probat.
9. Illud est
principale in qualibet actione a quo imponitur terminus et ratio ei quod
fit; sicut patet in artificialibus, quod terminus vel ratio arcae vel
domui non imponitur ab instrumentis, sed ab ipsa arte. Nam
instrumenta se habent differenter ut cooperentur ad hanc formam vel
quantitatem, vel aliam. Serra enim quantum est de se, apta est ad
secandum lignum, secundum quod competit et ostio, et scamno, et
domui, et in quacumque quantitate; sed quod sic secetur lignum, quod
sit aptum ad talem formam et ad talem quantitatem, est ex virtute
artis. Manifestum est autem, quod in omnibus quae sunt secundum
naturam, est certus terminus, et determinata ratio magnitudinis et
augmenti: sicut enim cuilibet speciei debentur aliqua accidentia
propria, ita et propria quantitas, licet cum aliqua latitudine propter
diversitatem materiae, et alias causas individuales; non enim omnes
homines sunt unius quantitatis. Sed tamen est aliqua quantitas tam
magna, ultra quam species humana non porrigitur; et alia quantitas tam
parva, ultra quam homo non invenitur. Illud igitur quod est causa
determinationis magnitudinis et augmenti est principalis causa
augmenti. Hoc autem non est ignis. Manifestum est enim, quod ignis
augmentum non est usque ad determinatam quantitatem, sed in infinitum
extenditur, si in infinitum materia combustibilis inveniatur.
Manifestum est igitur, quod ignis non est principale agens in augmento
et alimento, sed magis anima. Et hoc rationabiliter accidit; quia
determinatio quantitatis in rebus naturalibus est ex forma, quae est
principium speciei, magis quam ex materia. Anima autem comparatur ad
elementa, quae sunt in corpore vivente, sicut forma ad materiam.
Magis igitur terminus et ratio magnitudinis et augmenti est ab anima,
quam ab igne.
|
|