|
1. Postquam
philosophus ostendit, quod anima est principium operationum quae
attribuuntur potentiae vegetativae, hic intendit de his determinare.
Et circa hoc tria facit. Primo determinat de obiecto secundum se,
scilicet de alimento. Secundo determinat de eo secundum quod congruit
operationibus animae vegetativae, ibi, quoniam autem non alitur.
Tertio potentias definit, quae sunt principia harum operationum,
ibi, quare huiusmodi animae, et cetera. Circa primum tria facit.
Primo dicit de quo est intentio. Secundo proponit id quod primo
aspectu apparet de alimento, ibi, videtur autem esse alimentum, et
cetera. Tertio movet circa hoc dubitationem, ibi, dubitationem autem
habet. Dicit ergo primo, quod cum vegetativa et generativa ab eadem
communi potentia animae contineatur, licet vegetativa, idest nutritiva
sit quaedam specialis potentia distincta a generativa, oportet primum
determinare de alimento, quod est obiectum generativae, sive
nutritivae. Hoc enim opere, scilicet nutritione, distinguitur haec
pars animae ab aliis, scilicet intellectivo, sensitivo, et cetera.
Nam aliae operationes huius partis, idest animae, hanc
praesupponunt.
2. Deinde cum
dicit videtur autem proponit illud, quod primo aspectu de alimento
apparet; et proponit tria: quorum primum est, quod alimentum videtur
esse contrarium ei quod alitur; et hoc ideo, quia nutrimentum
convertitur in id quod nutritur: generationes autem fiunt ex
contrariis. Secundum autem est quod non videtur quodcumque contrarium
sufficere ad rationem alimenti, sed oportet quod sit de illis
contrariis, quae habent generationem ex se invicem. Nutrimentum enim
convertitur in substantiam nutriti; unde quaecumque contraria insunt in
substantia, secundum quae fiunt alterationes adinvicem, et non
generationes, non pertinent ad rationem alimenti. Non enim dicimus
quod infirmum sit nutrimentum sani, vel album nigri, aut aliquid
huiusmodi. Quomodo autem in substantiis sit aliqua contrarietas, alia
quaestio est.
3. Tertio
oportet, quod sit de illis contrariis, quae augmentum suscipiunt ex
invicem, quia alimentum videtur sequi augmentum. Unde licet ex igne
generetur aqua, sicut e converso, non tamen dicitur quod ex igne
nutriatur aqua: sed quod ex aqua nutriatur ignis, inquantum liquores
humidi cedunt in ignis nutrimentum: quia scilicet dum ignis in aquam
convertitur, non apparet nova aquae generatio; sed ignis
praeexistens, ad sui conservationem et augmentum videtur in se humorem
convertere. Et ideo in elementis videtur solus ignis nutriri, et sola
aqua esse eius nutrimentum, secundum quod ad aquam pertinent omnes
humores et liquores.
4. Deinde cum
dicit dubitationem autem movet quamdam dubitationem circa
praedeterminata. Et primo obiicit ad utramque partem. Secundo solvit
eam, ibi, utrum autem sit alimentum, et cetera. Oritur autem
dubitatio circa hoc quod supra dictum est, quod alimentum oportet esse
contrarium. Quibusdam autem videtur quod alimentum oportet esse simile
ei quod alitur. Alimentum enim est causa augmenti: oportet autem quod
simile simili augeatur. Si enim aliquid diversum apponeretur alicui,
non esset eiusdem augmentum, sed naturae extraneae adiunctio. Videtur
igitur quod oporteat simile simili ali.
5. Aliis
autem videtur, quod alimentum oportet esse contrarium ei quod alitur,
secundum id quod supra dictum est. Et ad hoc inducuntur duplici
ratione: quarum prima est, quia alimentum decoquitur et mutatur in id
quod nutritur. Nihil autem mutatur nisi in contrarium aut medium;
sicut album mutatur in nigrum aut pallidum. Medium autem est
quodammodo contrarium. Pallidum enim albo comparatum, est nigrum:
nigro vero comparatum, est album; est enim compositum ex utroque.
Ergo nutrimentum est contrarium ei quod alitur, et in quod mutatur.
6. Secunda
ratio est, quia agens est contrarium patienti; non enim simile a
simili patitur. Alimentum autem patitur ab eo quod alitur; alteratur
enim ab eo, et digeritur. Id autem quod alitur, non patitur ab
alimento, sicut neque artifex patitur a materia, sed e converso:
materia enim mutatur, non autem artifex, nisi forte per accidens,
secundum quod exit de potentia in actum. Videtur igitur, quod
alimentum sit contrarium ei quod alitur. Prima igitur harum rationum
sumitur ex contrarietate quam oportet esse inter terminos mutationis.
Secunda vero ex contrarietate, quam oportet esse inter agens et
patiens. Id enim quod alitur, et agit in alimentum, est terminus,
in quem alimentum mutatur.
7. Deinde cum
dicit utrum autem solvit propositam dubitationem; dicens, quod differt
quantum ad propositam quaestionem, utrum alimentum dicatur id quod
ultimo advenit, scilicet post decoctionem et digestionem, an illud
quod primo assumitur, scilicet antequam digeratur et decoquatur. Et
si dici possit utrumque horum, alimentum: unum horum quasi alimentum
decoctum, aliud vero quasi non decoctum, secundum utramque partem
quaestionis poterit iudicari de alimento. Quia inquantum alimentum
dicitur non decoctum, sic contrarium contrario alitur, hoc enim est
quod patitur et mutatur. Inquantum vero est coctum, sic alitur simile
simili; agens enim assimilat sibi patiens; unde in fine passionis
oportet passum esse simile agenti, et per hunc modum potest augere id
quod alitur. Et sic patet quod utrique praedictorum opinantium,
aliquo modo dicunt recte, et aliquo modo non dicunt recte.
8. Deinde cum
dicit quoniam autem determinat de alimento secundum quod convenit
operationibus animae vegetativae. Et primo secundum quod congruit
nutritioni. Secundo secundum quod congruit augmento, ibi, est autem
alterum alimento, et cetera. Tertio secundum quod congruit
generationi, ibi, et generationis autem factivum, et cetera. Dicit
ergo primo, quod nihil nutritur, quod non participet vitam: omne
autem participans vitam est animatum: sequitur ergo quod corpus quod
alitur sit animatum. Alimentum autem est in potentia ad id quod
alitur, convertitur enim in ipsum: relinquitur ergo quod alimentum,
inquantum est nutritionis obiectum, sit aliquid existens in potentia ad
animatum per se, et non secundum accidens.
9.
Considerandum est autem, quod nihil proprie nutritur nisi animatum:
ignis autem videtur quidem per quamdam similitudinem nutriri, non autem
proprie nutritur: quod sic patet. Id proprie nutriri dicimus, quod
in seipso aliquid recipit ad suiipsius conservationem: hoc autem in
igne videtur quidem accidere, sed tamen non accidit. Cum enim igne
accenso aliqua materia combustibilis additur, in illa materia
combustibili novus ignis generatur, non autem ita, quod illud
combustibile additum cedat in conservationem ignis, in alia materia
prius accensi. Puta, si aliquod lignum de novo ignitur, per hanc
ignitionem non conservatur ignitio alterius ligni prius igniti: totus
enim ignis qui est ex congregatione multorum ignitorum, non est unus
simpliciter, sed videtur unus aggregatione, sicuti acervus lapidum est
unus: et propter talem unitatem, est ibi quaedam similitudo
nutritionis.
10. Sed
corpora animata vere nutriuntur, quia per alimentum conservatur vita in
illa parte eadem, quae prius fuit. Et propter hoc etiam sola animata
vere augentur, quia quaelibet pars eorum nutritur et augetur; quod non
convenit rebus inanimatis, quae videntur per additionem crescere. Non
enim crescit id quod prius fuit, sed ex additione alterius constituitur
quoddam aliud totum maius. Ideo autem similitudo augmenti et
nutrimenti praecipue apparet in igne, quia ignis habet plus de forma,
quam alia elementa, et est potentior in virtute activa: unde propter
hoc quod manifeste alia convertit in se, videtur nutriri et augeri.
11. Deinde
cum dicit est autem ostendit quomodo alimentum congruit augmento. Et
dicit quod licet idem sit subiecto, quod est obiectum nutritionis,
prout dicitur alimentum, et quod est obiectum augmenti, prout dicitur
augmentativum, tamen differt ratione. Dictum est enim quod alimentum
est in potentia ad corpus animatum. Corpus autem animatum, et est
quoddam quantum, et est hoc aliquid et substantia. Secundum igitur
quod est quoddam quantum, secundum hoc alimentum adveniens ei, quod
etiam et ipsum quantum est facit augmentum, et dicitur augmentativum:
in quantum autem corpus animatum, hoc aliquid et substantia est, sic
habet rationem alimenti. Hoc enim est de ratione alimenti, quod
conservat substantiam eius quod alitur. Quae quidem conservatio
necessaria est propter continuam consumptionem humidi a calido
naturali; et ideo tamdiu durat substantia eius quod nutritur, quamdiu
nutriatur.
12. Deinde
cum dicit et generationis ostendit quomodo alimentum congruat
generationi. Et dicit, quod etiam alimentum est factivum
generationis. Semen enim quod est generationis principium, est
superfluum alimenti. Non tamen alimentum est principium generationis
eius quod alitur, sed alterius quod est tale secundum speciem, quale
est quod alitur: quia substantia quae alitur, iam est, et quod est,
non generatur, et nihil generat seipsum; quia quod generat, iam est,
quod generatur nondum est. Sed aliquid potest agere ad sui
conservationem.
13. Deinde
cum dicit quare tale ex praemissis accipit definitionem potentiarum
animae vegetabilis. Et primo potentiae nutritivae. Secundo totius
animae vegetabilis, ibi, quoniam autem a fine, et cetera. Circa
primum, primo ex praemissis concludit definitionem potentiae
nutritivae: et dicit, quod cum dictum sit, quod nutrimentum inquantum
huiusmodi salvat nutritum, manifestum est quod hoc principium animae,
quod scilicet est principium nutritionis, nihil est aliud quam potentia
potens salvare suum susceptivum, inquantum huiusmodi. Alimentum vero
est, quod praeparat operationem huiusmodi potentiae, inquantum talis
potentia mediante alimento salvat suum susceptivum. Et propter hoc,
illud quod privatur alimento, non potest conservari.
14. Et quia
dixerat, quod principium nutritionis est potentia animae, cuius
principium est etiam alimentum, ut ex dictis patet; ideo secundo ibi
quoniam autem ostendit quomodo differenter potentia animae et alimentum
sunt principia nutritionis. Dicit ergo, quia in nutritione sunt
tria: quod alitur, quo alitur et alens primum. Primum quidem alens
est prima anima, scilicet anima vegetabilis. Illud vero quod alitur
est corpus habens hanc animam, sed illud quo alitur est alimentum.
Sic igitur potentia animae est principium nutritionis, ut agens
principale; alimentum autem, ut instrumentum.
15. Deinde
cum dicit quoniam autem definit ipsam primam animam, quae dicitur anima
vegetabilis; quae quidem in plantis est anima, in animalibus pars
animae. Et circa hoc duo facit. Primo definit huiusmodi animam. Ad
cuius definitionis intellectum, sciendum est, quod inter tres
operationes animae vegetabilis, est quidam ordo. Nam prima eius
operatio est nutritio, per quam salvatur aliquid ut est. Secunda
autem perfectior est augmentum, quo aliquid proficit in maiorem
perfectionem, et secundum quantitatem et secundum virtutem. Tertia
autem perfectissima et finalis est generatio per quam aliquid iam quasi
in seipso perfectum existens, alteri esse et perfectionem tradit.
Tunc enim unumquodque maxime perfectum est, ut in quarto Meteororum
dicitur, cum potest facere alterum tale, quale ipsum est. Quia
igitur iustum est, ut omnia definiantur et denominentur a fine, finis
autem operum animae vegetabilis est generare alterum tale quale ipsum
est, sequitur quod ipsa sit conveniens definitio primae animae,
scilicet vegetabilis, ut sit generativa alterius similis secundum
speciem.
16. Et quia
dixerat, quod alimentum est instrumentum huius animae, ne credatur
quod non habeat aliud instrumentum, ideo secundo ibi est autem ostendit
quod habeat aliud instrumentum: et dicit quod duplex est instrumentum
quod alitur, sicut duplex est instrumentum gubernationis: gubernator
enim gubernat manu, et temone: manus enim est instrumentum
coniunctum, cuius forma est anima. Unde temo est instrumentum movens
navem, et motum a manu; sed manus non est instrumentum motum ab aliquo
exteriori, sed solum a principio intrinseco: est enim pars hominis
moventis seipsum. Sic igitur et nutritionis instrumentum est duplex.
Et ut separatum quidem, et cuius forma nondum est anima, est
nutrimentum. Oportet autem, quod aliud sit instrumentum nutritionis
coniunctum. Necesse est enim, quod alimentum decoquatur: quod autem
operatur decoctionem, est aliquid calidum. Sicut igitur gubernator
movet temonem manu, navem autem temone, ita anima movet calido
alimentum, et alimento nutrit. Sic igitur calidum aliquod est
instrumentum coniunctum huius animae, in quo scilicet radicaliter est
calor naturalis digerens; et propter hoc oportet, quod omne animatum,
quod nutritur, habeat calorem naturalem, qui est digestionis
principium. Si autem haec anima non haberet instrumentum coniunctum,
non esset actus alicuius partis corporis: quod soli intellectui
competit.
17. Ultimo
epilogans quod dixerat, concludit quod figuraliter, id est
universaliter dictum est quid sit alimentum; sed posterius certius
tractandum est de alimento, in propriis rationibus. Fecit enim unum
specialem librum de alimento, sicut de generatione animalium, et de
motu animalium.
|
|