|
1. Hic
incipit liber tertius apud Graecos. Et satis rationabiliter. Ex
hinc enim Aristoteles ad inquirendum de intellectu accedit. Fuerunt
enim aliqui, qui posuerunt sensum et intellectum esse idem.
Manifestum est autem, quod intellectus non est aliquid de sensibus
exterioribus, de quibus iam dictum est, ex eo quod non coarctatur ad
unum genus sensibilium cognoscendum: unde restat inquisitio, utrum in
parte sensitiva sit aliqua alia potentia cognoscitiva, ut ex hoc possit
accipi, utrum intellectus sit aliquo modo sensus.
2. Dividitur
ergo pars ista in partes tres. In prima inquirit, an sit aliquis
alius sensus, praeter quinque sensus exteriores, de quibus iam dictum
est. In secunda ostendit, quod intellectus et sensus nullo modo sunt
idem, ibi, quoniam autem duabus. In tertia ostenso, quod
intellectus non sit sensus, determinat de parte animae intellectiva,
ibi, de parte autem animae. Prima dividitur in duas partes. In
prima ostendit, quod non est alius sensus proprius praeter quinque iam
dictos. In secunda ostendit praeter sensus proprios, esse sensum
communem, ibi, quoniam autem sentimus. Circa primum duo facit.
Primo ostendit, quod non sit alius sensus, praeter quinque. Secundo
ostendit, quare sunt plures, et non unus tantum, ibi, inquirit
autem. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod non sit alius
sensus praeter quinque, qui sit cognoscitivus sensibilium propriorum.
Secundo ostendit, quod non est alius sensus praeter quinque, cuius
obiectum sunt sensibilia communia, ibi, at vero neque.
3. Circa
primum utitur tali ratione. Quicumque habet aliquod organum sensus,
per quod nata sunt cognosci aliqua sensibilia, cognoscit omnia illa
sensibilia per organum illud: sed animalia perfecta habent omnia organa
sensus: ergo cognoscunt omnia sensibilia. Cum igitur non habeant nisi
quinque sensus, non erit alius respectu propriorum sensibilium,
praeter quinque sensus.
4. Circa hanc
rationem hoc modo procedit. Primo proponit quod intendit; dicens,
quod ex his quae sequuntur, potest aliquis sufficienter ad credendum
moveri, quod non sit sensus praeter quinque iam dictos.
5. Secundo
ibi si enim ostendit primam propositionem rationis inductae; scilicet
hanc, quod animal habens aliquod organum sensus, cognoscit omnia
sensibilia, quae possunt sentiri per illud organum. Et hoc quidem
manifestat ex sensu tactus, eo quod manifestum est quod sunt qualitates
tangibiles. Dictum enim est supra, quod qualitates tangibiles sunt
differentiae corporis elementati, inquantum huiusmodi; quae quidem
manifestae sunt ex his quae determinata sunt ex elementis; unde
manifestum nobis potest esse, quod nos sentimus omnes qualitates
tangibiles.
6. Et ex hoc
concludit per simile in aliis, quod si habemus aliquod organum, quod
habemus sensum illorum sensibilium, quae nata sunt cognosci per illud
organum. Hoc est ergo quod dicit: quod si nos habemus sensum omnis
sensibilis, cuius tactus est perceptivus quod ex hoc apparet quod omnes
passiones tangibiles, inquantum huiusmodi, a nobis sentiuntur;
necesse est universaliter dicere, quod si deficit nobis aliquis sensus
aliquorum sensibilium, quod deficiat nobis aliquod organum, quo nata
sunt cognosci illa sensibilia: quia si habemus organum, cognoscimus
sensibilia. Et hoc quod universaliter dictum est, manifestat
exemplificando per singula.
7. Et primo
quantum ad ea quae cognoscuntur absque medio extraneo. Et hoc est quod
dicit, quod quaecumque nos sentimus tangentes, idest absque medio
extraneo, possunt sentiri per organum tactus, sub quo intelligitur
gustus, quem habemus. Sed circa illa sensibilia, quae sentimus per
media extranea, quae sunt simplicia corpora, scilicet aer et aqua, et
non sentimus ea tangendo, illa sic se habent ut dicam: videlicet,
quod si per unum organum plura sensibilia diversa genere adinvicem
sentiri possunt, necesse est quod qui habet huiusmodi organum, sentiat
utrumque genus. Puta, quod si aliquod organum est ex aere, et aer
potest immutari a colore et sono, sequitur quod qui habet huiusmodi
organum, potest et sonum et colorem percipere. Si vero e converso,
plura organa sunt susceptiva eiusdem sensibilis, sicut aer et aqua,
quorum utrumque est diaphanum, sunt perceptiva coloris, sequitur quod
animal habens aliquod horum potest percipere quod est perceptibile per
utrumque, sicut per media, aut ab ambobus sicut ab instrumentis.
Quod ideo dicit, quia in sensibus, qui sentiunt per medium
extraneum, organa sunt conformia mediis. Has autem conditiones ideo
posuit, quia idem sensibile sentitur ab aliquo animali per aquam, et
ab aliquo per aerem, sicut patet de odore.
8. Tertio ibi
simplicium autem ponit secundam propositionem cum sua manifestatione;
scilicet quod omnia organa sentiendi habentur ab animalibus perfectis.
Dicit ergo, quod organa sentiendi nata sunt constare ex solis duobus
simplicium corporum, scilicet ex aere et aqua, quia ista sunt magis
passibilia, et hoc requirit conditio organi sensus, ut facile
immutetur a sensibili. In pupilla enim est aqua, quia per humorem
aqueum in pupilla existentem, recipit oculus speciem visibilis. In
organo autem auditus est aer, ut supra dictum est. Olfactus autem in
quibusdam attribuitur aeri, in quibusdam aquae, ut supra dictum est:
ignis autem secundum se nullius sensus organum est, quia ignis est
maxime activus et minime passivus. Sed secundum participationem suae
qualitatis est communis omnibus sensibus. Nihil enim est sensitivum
sine calore, sicut nec vivens, cum nihil sentiat nisi vivens.
9. Terra vero
pura, nullius sensus est organum, inquantum ipsum organum est
sensitivum; sed per commistionem appropriatur tactui, quia organum
tactus oportet esse mediae complexionatum, ut supra dictum est; et per
consequens oportet, quod sit quasi compositum ex omnibus elementis.
Unde relinquitur, quod nullum organum sensus est praeter aerem et
aquam. Haec autem organa aeris et aquae, habent quaedam animalia,
scilicet animalia perfecta. Unde concludit, quod omnia organa sensus
habentur ab animalibus non imperfectis secundum suam naturam, sicut
sunt imperfecta animalia immobilia, quae habent solum tactum.
10. Et
animalibus non orbatis, idest non carentibus aliquo sensu, ex aliqua
causa innaturali, sicut homines caeci vel surdi. Unde et talpa, quae
est de genere perfectorum animalium, videtur habere oculos sub pelle,
ut assimiletur suo generi. Sed propter hoc quod conversatur sub
terra, non fuit ei necessarius visus, et terra, si haberet oculos
discoopertos, eius oculos offenderet.
11. Procedit
autem haec ratio, ut manifeste apparet, ex determinato numero
elementorum, ex quo probavit, quod organa sensuum, qui sunt per media
exteriora, fiunt per aerem et aquam solum. Et iterum ex
determinatione passionum elementorum, quae sunt qualitates tangibiles:
unde per eas fit notum, quod omnes qualitates tangibiles cognoscimus.
Et ideo concludit quod nullus sensus deficit nobis; nisi aliquis
dicere velit quod sit aliquod corpus elementale, praeter quatuor
elementa; et quod sunt aliae passiones, quae possunt tactu discerni,
quae sunt aliquorum corporum hic existentium, et nobis notorum. Et
hoc videtur inconveniens. Unde relinquitur, quod sint quinque sensus
tantum, qui a nobis habentur.
12. Deinde
cum dicit at vero quia posset aliquis dicere, quod est aliquis alius
sensus cognoscitivus sensibilium communium: excludit hoc tali ratione.
Quicquid cognoscitur ab uno sensu, ut proprium sensibile eius, non
cognoscitur ab aliis sensibus, nisi per accidens: sed sensibilia
communia non sentiuntur per accidens ab aliquo sensuum, sed per se a
pluribus: sensibilia igitur communia non sunt proprie obiecta alicuius
sensus.
13. Circa
rationem hanc, hoc modo procedit. Primo ponit conclusionem; dicens,
quod non potest esse aliquod proprium organum sensus, cognoscitivum
communium sensibilium, quae sentimus unoquoque sensu per se, et non
per accidens, quae sunt motus, et status, et cetera.
14. Secundo
ibi haec enim probat, quod ista sensibilia communia sentiantur per se,
et non secundum accidens. Quaecumque enim sentiuntur per hoc quod
immutant sensum, sentiuntur per se et non secundum accidens. Nam hoc
est per se sentire, pati aliquid a sensibili. Sed omnia haec
sensibilia, per immutationem quamdam sentiuntur. Et hoc est quod
dicit, quod haec omnia sentimus motu, idest quadam immutatione.
Manifestum est enim quod magnitudo immutat sensum, cum sit subiectum
qualitatis sensibilis puta coloris aut saporis, et qualitates non agunt
sine suis subiectis. Ex quo apparet, quod figuram etiam cognoscimus
cum quadam immutatione, quia figura est aliquid magnitudinis, quia
consistit in conterminatione magnitudinis. Est enim figura quae
termino vel terminis continetur, ut dicitur in primo Euclidis.
15.
Manifestum est etiam, quod quies comprehenditur ex motu, sicut
tenebra per lucem. Est enim quies privatio motus. Numerus etiam
cognoscitur per negationem continui, quod est magnitudo. Numerus enim
rerum sensibilium, ex divisione continui causatur; unde et
proprietates numeri per proprietates continui cognoscuntur. Quia enim
continuum divisibile est in infinitum, et numerus in infinitum crescere
potest, ut patet ex tertio physicorum. Manifestum etiam quod
unusquisque sensus per se cognoscit unum, ut immutatus ab uno obiecto.
Unde manifestum est, quod ista sensibilia communia sentiuntur per se,
et non per accidens. Unde ex hoc concluditur, quod impossibile est
esse proprium sensum alicuius horum.
16. Tertio
ibi sic enim ostendit quod si sentirentur proprie ab aliquo sensu, quod
essent sensibilia per accidens. Et hoc est quod dicit quod sic esset
de sensibilibus communibus, si essent propria obiecta alicuius sensus,
sicut nunc est, quod visu sentimus dulce. Hoc enim est, quia nos
habemus sensum utriusque, scilicet albi et dulcis. Et ideo, quando
coincidunt in unum, illud quod est unius sensus, per se cognoscitur ab
illo sensu, per accidens autem ab alio. Ideo videndo album per se,
videmus dulce per accidens.
17. Si autem
non sit sensibile proprie ab aliquo sensu, numquam hoc erit quod
sentiatur per accidens ab aliquo alio sensu ex coincidentia duorum
sensuum vel sensibilium in idem; sed omnino secundum accidens sensibile
est, ut supra dictum est; sicut filium Cleonis secundum accidens
sentimus, non quia filius Cleonis est, sed quia albus, cui accidit
esse filium Cleonis. Hoc autem, scilicet esse filium Cleonis, non
ita est sensibile visu per accidens, quod sit aliquo alio sensu
sensibile per se, sicut erat de dulci, communium autem sensibilium
habemus sensum communem non secundum accidens, id est communia
sensibilia communiter sentiuntur a diversis sensibus per se, et non
secundum accidens. Unde sequitur, quod non sit aliquis proprius
sensus eorum; quia tunc non sentiremus ea per se aliis sensibus, sed
sentiremus ea per accidens, sicut sentimus filium Cleonis.
18. Sentiunt
enim sensus propria sensibilia adinvicem secundum accidens, ut puta
visus sensibile auditus, et e converso. Non enim visus cognoscit
sensibile auditus, neque auditus sensibile visus, secundum quod ipsa
sunt; quia visus nihil patitur ab audibili, nec auditus a visibili.
Sed secundum quod fit unus sensus, id est una sensatio secundum
actum, ut ita loquar, in eodem sensibili. Et dico eumdem sensum
actu, ex eo quod simul fit actio utriusque sensus respectu eiusdem
sensibilis; sicut cholera simul percipitur per gustum quod sit amara,
et per visum quod sit rubicunda; et ideo statim ad aspectum rubicundi
iudicamus aliquid esse amarum. Non est autem aliquis alius sensus
cuius proprium sit cognoscere quod album et amarum sunt unum. Haec
enim unitas non est nisi per accidens; et quod est per accidens
tantum, non potest esse obiectum alicuius potentiae. Et ideo quia
visus non percipit illud quod est gustus, nisi per accidens,
frequenter in talibus decipitur sensus, et iudicamus quod si aliquid
sit rubeum, quod sit cholera.
19. Deinde
cum dicit inquirit autem inquirit causam pluralitatis sensuum. Et hoc
est quoddam consequens speciem totam et in talibus assignanda est causa
finalis, ut philosophus docet in ultimo de generatione animalium.
Secus autem de accidentibus individui, quorum assignanda est ratio ex
parte materiae, vel agentis. Unde et hic assignat causam finalem.
Dicit ergo, quod aliquis potest quaerere, cuius causa habemus plures
sensus, et non unum tantum. Et est responsio ad hoc, ut nos non
lateant ea quae consequuntur ad sensibilia propria, et sunt communia
diversis sensibilibus, sicut motus et magnitudo et numerus. Si enim
esset solus sensus visus; cum ipse coloris tantum sit, et color et
magnitudo se consequantur, quia simul cum colore immutatur sensus a
magnitudine; inter colorem non possemus discernere et magnitudinem,
sed viderentur esse idem. Sed nunc quia magnitudo sentitur alio sensu
quam visu, color autem non, hoc ipsum manifestat nobis quod aliud est
color et magnitudo. Et simile est de aliis sensibilibus communibus.
20. Potest
autem et haec ratio assignari distinctionis sensuum. Manifestum est
enim quod cum potentia dicatur ad obiectum, oportet quod secundum
differentiam obiectorum, diversificentur potentiae sensitivae.
Obiectum autem sensibile est, prout est immutativum sensus: unde
secundum diversa genera immutationum sensus a sensibili, oportet esse
diversos sensus. Immutatur autem sensus a sensibili uno modo per
contactum, et sic est sensus tactus, qui est discretivus eorum ex
quibus constat animal, et sensus gustus, qui est perceptivus
qualitatum quae designant convenientiam nutrimenti, quo conservatur
corpus animalis. Alio modo immutatur sensus per medium. Et haec
quidem immutatio, aut est cum alteratione sensibilis, et sic odor
immutat sensum cum aliqua resolutione odorabilis. Aut cum aliquo motu
locali, et sic immutat sonus. Aut absque immutatione sensibili, sed
per solam immutationem spiritualem medii et organi, et sic immutat
color.
|
|