|
1. Postquam
philosophus determinavit de intellectu possibili, nunc determinat de
intellectu agente. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit esse
intellectum agentem, praeter possibilem, et ratione, et exemplo.
Secundo ostendit huius intellectus naturam, ibi, et hic intellectus.
Ponit ergo circa primum talem rationem. In omni natura quae est
quandoque in potentia et quandoque in actu, oportet ponere aliquid,
quod est sicut materia in unoquoque genere, quod scilicet est in
potentia ad omnia quae sunt illius generis. Et aliud, quod est sicut
causa agens, et factivum; quod ita se habet in faciendo omnia, sicut
ars ad materiam. Sed anima secundum partem intellectivam quandoque est
in potentia, et quandoque in actu. Necesse est igitur in anima
intellectiva esse has differentias: ut scilicet unus sit intellectus,
in quo possint omnia intelligibilia fieri, et hic est intellectus
possibilis, de quo supra dictum est: et alius intellectus sit ad hoc
quod possit omnia intelligibilia facere in actu; qui vocatur
intellectus agens, et est sicut habitus quidam.
2. Huius
autem verbi occasione, quidam posuerunt intellectum agentem idem esse
cum intellectu qui est habitus principiorum. Quod esse non potest:
quia intellectus, qui est habitus principiorum, praesupponit aliqua
iam intellecta in actu: scilicet terminos principiorum, per quorum
intelligentiam cognoscimus principia: et sic sequeretur, quod
intellectus agens non faceret omnia intelligibilia in actu, ut hic
philosophus dicit. Dicendum est ergo, quod habitus, sic accipitur
secundum quod philosophus frequenter consuevit nominare omnem formam et
naturam habitum, prout habitus distinguitur contra privationem et
potentiam, ut sic per hoc quod nominat eum habitum distinguat eum ab
intellectu possibili, qui est potentia.
3. Unde
dicit quod est habitus, ut lumen, quod quodammodo facit colores
existentes in potentia, esse actu colores. Et dicit quodammodo, quia
supra ostensum est, quod color secundum seipsum est visibilis. Hoc
autem solummodo facit lumen, ipsum esse actu colorem, inquantum facit
diaphanum esse in actu, ut moveri possit a colore, ut sic color
videatur. Intellectus autem agens facit ipsa intelligibilia esse in
actu, quae prius erant in potentia, per hoc quod abstrahit ea a
materia; sic enim sunt intelligibilia in actu, ut dictum est.
4.
Inducitur autem Aristoteles ad ponendum intellectum agentem, ad
excludendum opinionem Platonis, qui posuit quidditates rerum
sensibilium esse a materia separatas, et intelligibiles actu; unde non
erat ei necessarium ponere intellectum agentem. Sed quia Aristoteles
ponit, quod quidditates rerum sensibilium sunt in materia, et non
intelligibiles actu, oportuit quod poneret aliquem intellectum qui
abstraheret a materia, et sic faceret eas intelligibiles actu.
5. Deinde
cum dicit et hic ponit quatuor conditiones intellectus agentis: quarum
prima est, quod sit separabilis: secunda, quod sit impassibilis:
tertia quod sit immixtus, idest non compositus ex naturis
corporalibus, neque adiunctus organo corporali; sed in his tribus
convenit cum intellectu possibili: quarta autem conditio est, quod sit
in actu secundum suam substantiam; in quo differt ab intellectu
possibili, qui est in potentia secundum suam substantiam, sed est in
actu solum secundum speciem susceptam.
6. Et ad
has quatuor conditiones probandas, inducit unam rationem, quae talis
est. Agens est honorabilius patiente, et principium activum,
materia: sed intellectus agens comparatur ad possibilem sicut agens ad
materiam, sicut iam dictum est: ergo intellectus agens est nobilior
possibili. Sed intellectus possibilis est separatus, impassibilis et
immixtus, ut supra ostensum est: ergo multo magis intellectus agens.
Ex hoc etiam patet, quod sit secundum substantiam suam in actu; quia
agens est nobilius patiente, non nisi secundum quod est in actu.
7.
Occasione autem horum quae hic dicuntur, quidam posuerunt intellectum
agentem, substantiam separatam, et quod differt secundum substantiam
ab intellectu possibili. Illud autem non videtur esse verum. Non
enim homo esset a natura sufficienter institutus, si non haberet in
seipso principia, quibus posset operationem complere, quae est
intelligere: quae quidem compleri non potest, nisi per intellectum
possibilem, et per intellectum agentem. Unde perfectio humanae
naturae requirit, quod utrumque eorum sit aliquid in homine. Videmus
etiam, quod sicut operatio intellectus possibilis, quae est recipere
intelligibilia, attribuitur homini, ita et operatio intellectus
agentis, quae est abstrahere intelligibilia. Hoc autem non posset,
nisi principium formale huius actionis esset ei secundum esse
coniunctum.
8. Nec
sufficit ad hoc, quod actio attribuatur homini per hoc quod species
intelligibiles factae per intellectum agentem, habent quodammodo pro
subiecto phantasmata, quae sunt in nobis; quia ut supra diximus, cum
de intellectu possibili ageretur, species non sunt intelligibiles in
actu, nisi quia sunt abstractae a phantasmatibus: et sic eis
mediantibus actio intellectus agentis non posset nobis attribui. Et
praeterea intellectus agens comparatur ad species intellectus in actu,
sicut ars ad species artificiatorum, per quas manifestum est, quod
artificia non habent actionem artis: unde etiam dato, quod species
factae intelligibiles actu, essent in nobis, non sequeretur, quod nos
possemus habere actionem intellectus agentis.
9. Est
etiam praedicta positio contra Aristotelis intentionem: qui expresse
dixit, has differentias duas, scilicet intellectum agentem et
intellectum possibilem, esse in anima: ex quo expresse dat
intelligere, quod sint partes animae, vel potentiae, et non aliquae
substantiae separatae.
10. Sed
contra hoc videtur esse praecipue, quod intellectus possibilis
comparatur ad intelligibilia, ut in potentia existens ad illa;
intellectus autem agens comparatur ad ea, ut ens in actu: non videtur
autem possibile, idem respectu eiusdem posse esse in potentia et in
actu: unde non videtur possibile, quod intellectus agens et possibilis
conveniant in una substantia animae.
11. Sed
hoc de facili solvitur, si quis recte consideret, quomodo intellectus
possibilis sit in potentia ad intelligibilia, et quomodo intelligibilia
sunt in potentia respectu intellectus agentis. Est enim intellectus
possibilis in potentia ad intelligibilia, sicut indeterminatum ad
determinatum. Nam intellectus possibilis non habet determinate naturam
alicuius rerum sensibilium. Unumquodque autem intelligibile, est
aliqua determinata natura alicuius speciei. Unde supra dixit, quod
intellectus possibilis comparatur ad intelligibilia, sicut tabula ad
determinatas picturas. Quantum autem ad hoc, intellectus agens non
est in actu.
12. Si
enim intellectus agens haberet in se determinationem omnium
intelligibilium, non indigeret intellectus possibilis phantasmatibus,
sed per solum intellectum agentem reduceretur in actum omnium
intelligibilium, et sic non compararetur ad intelligibilia ut faciens
ad factum, ut philosophus hic dicit, sed ut existens ipsa
intelligibilia. Comparatur igitur ut actus respectu intelligibilium,
inquantum est quaedam virtus immaterialis activa, potens alia similia
sibi facere, scilicet immaterialia. Et per hunc modum, ea quae sunt
intelligibilia in potentia, facit intelligibilia in actu. Sic enim et
lumen facit colores in actu, non quod ipsum habeat in se
determinationem omnium colorum. Huiusmodi autem virtus activa est
quaedam participatio luminis intellectualis a substantiis separatis.
Et ideo philosophus dicit, quod est sicut habitus, vel lumen; quod
non competeret dici de eo, si esset substantia separata.
13. Deinde
cum dicit idem autem determinat de intellectu secundum actum. Et circa
hoc duo facit. Primo ponit conditiones intellectus in actu. Secundo
ostendit conditiones totius partis intellectivae, secundum quod differt
ab aliis partibus animae, ibi, separatus autem. Circa primum tres
ponit conditiones intellectus in actu: quarum prima est, quod scientia
in actu, est idem rei scitae. Quod non est verum de intellectu in
potentia. Secunda conditio eius est, quod scientia in potentia in uno
et eodem, tempore est prior quam scientia in actu; sed universaliter
non est prior, non solum natura, sed neque etiam tempore: et hoc
est, quod philosophus dicit in nono metaphysicae, quod actus est prior
potentia natura, tempore vero in uno et eodem potentia prior est actu,
quia unum et idem prius est in potentia, et postea fit actu. Sed
universaliter loquendo, etiam tempore actus est prior. Nam quod in
potentia est, non reducitur in actum nisi per aliquod quod est actu.
Et sic etiam de potentia sciente, non fit aliquis sciens actu,
inveniendo, neque discendo, nisi per aliquam scientiam praeexistentem
in actu; quia omnis doctrina et disciplina intellectiva fit ex
praeexistenti cognitione, ut dicitur in primo posteriorum.
14. Tertia
conditio intellectus in actu, per quam differt ab intellectu
possibili, et intellectu in habitu, est quia uterque quandoque
intelligit, et quandoque non intelligit. Sed hoc non potest dici de
intellectu in actu, qui consistit in ipso intelligere.
15. Deinde
cum dicit separatus autem ponit conditiones totius intellectivae
partis. Et primo ponit veritatem. Secundo excludit obiectionem,
ibi, non reminiscitur. Dicit ergo primo, quod solus intellectus
separatus est hoc, quod vere est. Quod quidem non potest intelligi
neque de intellectu agente neque de intellectu possibili tantum, sed de
utroque, quia de utroque supra dixit quod est separatus. Et patet
quod hic loquitur de tota parte intellectiva: quae quidem dicitur
separata, ex hoc quod habet operationem suam sine organo corporali.
16. Et
quia in principio huius libri dixit quod si aliqua operatio animae sit
propria, contingit animam separari; concludit, quod haec sola pars
animae, scilicet intellectiva, est incorruptibilis et perpetua. Et
hoc est quod supra posuit in secundo, quod hoc genus animae separatur
ab aliis, sicut perpetuum a corruptibili. Dicitur autem perpetua,
non quod semper fuerit, sed quod semper erit. Unde philosophus dicit
in duodecimo metaphysicorum, quod forma numquam est ante materiam, sed
posterius remanet anima, non omnis, sed intellectus.
17. Deinde
cum dicit reminiscitur excludit quamdam obiectionem. Posset enim
aliquis credere, quod quia pars intellectiva animae est
incorruptibilis, remanet post mortem in anima intellectiva scientia
rerum eodem modo quo nunc eam habet: cuius contrarium supra dixit in
primo, quod intelligere corrumpitur, quodam interius corrupto; et
quod corrupto corpore non reminiscitur anima, neque amat.
18. Et
ideo hic dicit, quod non reminiscitur, scilicet post mortem eorum,
quae in vita scivimus, quia hoc quidem impassibile est, id est ista
pars animae intellectivae impassibilis est, unde ipsa non est subiectum
passionum animae, sicut sunt amor et odium, reminiscentia et
huiusmodi, quae ex aliqua passione corporali contingunt. Passivus
vero intellectus corruptibilis est, idest pars animae, quae non est
sine praedictis passionibus, est corruptibilis; pertinent enim ad
partem sensitivam. Tamen haec pars animae dicitur intellectus, sicut
et dicitur rationalis, inquantum aliqualiter participat rationem,
obediendo rationi, et sequendo motum eius, ut dicitur in primo
Ethicorum. Sine hac autem parte animae corporalis, intellectus nihil
intelligit. Non enim intelligit aliquid sine phantasmate, ut infra
dicetur. Et ideo destructo corpore non remanet in anima separata
scientia rerum secundum eundem modum, quo modo intelligit. Sed
quomodo tunc intelligat, non est praesentis intentionis discutere.
|
|