|
1. Postquam
philosophus determinavit de intellectu, hic determinat de operatione
intellectus. Et dividitur in duas partes. In prima distinguit duas
operationes intellectus. In secunda determinat de utraque earum,
ibi, indivisibile autem. Dicit ergo primo, quod una operationum
intellectus est, secundum quod intelligit indivisibilia, puta cum
intelligit hominem aut bovem, aut aliquid huiusmodi incomplexorum. Et
haec intelligentia est in his circa quae non est falsum: tum quia
incomplexa non sunt vera neque falsa, tum quia intellectus non
decipitur in eo quod quid est, ut infra dicetur.
2. Sed in
illis intelligibilibus, in quibus est verum et falsum, est iam quaedam
compositio intellectuum, idest rerum intellectarum: sicut quando ex
multis fit aliquid unum. Et ponit exemplum secundum opinionem
Empedoclis qui opinabatur, quod omnia generata sunt a casu, non
propter aliquem finem, sed secundum quod contingit ex divisione rerum
per litem et coniunctione per amicitiam. Unde dixit quod a principio
germinaverunt multa capita sine cervice, et similiter multae aliae
partes animalium separatae ab aliis partibus. Et dicit germinaverunt
quasi ex elementis producta sine semine animalis, sicut terra germinat
herbam virentem. Sed postmodum huiusmodi partes, sic divisae,
compositae sunt per concordiam, et ex eis factum est unum animal habens
diversas partes, ut puta caput, manus, pedes et huiusmodi. Et ubi
est constitutum animal habens omnes partes necessarias ad sui
conservationem, idem animal salvatum est, et generavit sibi simile.
Si autem defuit alia aliqua aliarum partium, non potuit salvari, nec
remansit in sibi simili per generationem. Sicut ergo Empedocles
posuit quod amicitia composuit multas partes, et constituit ex eis unum
animal, ita et intellectus multa incomplexa prius separata componit,
et facit ex eis unum intellectum: in qua compositione, quandoque est
veritas, quandoque falsitas.
3. Veritas
quidem, quando componit ea quae in re sunt unum, et composita; sicut
cum componit asymmetrum, hoc est incommensurabile, et diametrum: nam
diameter quadrati est incommensurabilis lateri. Falsa autem compositio
est, quando componit ea quae non sunt composita in rebus, sicut cum
componit symmetrum diametro, dicens, quod diameter quadrati est
symmeter, id est commensurabilis lateri.
4.
Symmetrum et diametrum aliquando separatim et seorsum intellectus
intelligit, et tunc sunt duo intelligibilia: quando autem componit,
fit unum intelligibile, et simul intelligitur ab intellectu. Sed quia
intellectus non semper componit ea quae sunt in praesenti, sed quae
fuerunt vel erunt, ideo subiungit, quod si intellectus faciat
compositionem factorum, idest praeteritorum et futurorum, oportet quod
cointelligat suae compositioni tempus praeteritum et futurum. Et sic
componit, formans compositionem de praeterito vel de futuro.
5. Et quod
hoc sit verum, probat, quia contingit compositionem de praeterito vel
de futuro esse falsam, falsum autem semper in compositione est. Et
namque falsum est, si non album componatur ei quod est album, ut si
dicas, cygnus non est albus: aut si album componatur ei quod non est
album, ut si dicatur, quod corvus est albus. Et quia quaecumque
contingit affirmare, contingit etiam negare, subiungit quod omnia
praedicta possunt per divisionem fieri.
6. Potest
enim intellectus omnia dividere et secundum praesens tempus et secundum
praeteritum, et secundum futurum, et vere et false. Sic igitur patet
quod cum compositio non solum sit secundum praesens tempus, sed
secundum praeteritum et futurum, verum autem et falsum consistit in
compositione et divisione, oportet quod verum et falsum non solum sint
in propositionibus de praesenti puta quod Cleon est albus, sed etiam
in illis de praeterito et futuro, quod Cleon erit vel fuit albus.
Considerandum est autem, quod compositio propositionis non est opus
naturae, sed est opus rationis et intellectus. Et ideo subiungit,
quod illud quod facit unumquodque intelligibilium, componendo ex
intelligibilibus propositiones, hoc est intellectus. Et quia verum et
falsum consistit in compositione; ideo dicitur in sexto
metaphysicorum, quod verum et falsum non est in rebus, sed in mente.
7. Deinde
cum dicit indivisibile autem determinat de utraque praedictarum
operationum. Et primo de ea, quae est intelligentia indivisibilium.
Secundo de ea quae est compositio et divisio, ibi, est autem dictio
quidem. Tertio ponit quoddam quod est commune utrisque, ibi, idem
autem est secundum actum. Prima pars dividitur in tres, secundum quod
indivisibile dicitur tripliciter, quot videlicet modis dicitur et
unum, cuius ratio ex indivisione est. Dicitur enim uno modo aliquid
unum continuitate. Unde et illud, quod est continuum, indivisibile
dicitur, inquantum non est divisum actu, licet sit divisibile in
potentia. Hoc est ergo quod dicit, quod cum divisibile dicatur
dupliciter, scilicet, actu et potentia, nihil prohibet intellectum
intelligere indivisibile cum intelligit aliquid continuum, scilicet
longitudinem, quae est indivisibilis actu, licet sit divisibilis
potentia. Et propter hoc intelligit eam cum indivisibili tempore,
quia intelligit eam, ut indivisibile.
8. Et hoc
est contra opinionem Platonis in primo positam, qui posuit
intelligentiam fieri quasi per motum quemdam continuum magnitudinis.
Potest ergo intellectus intelligere magnitudinem dupliciter. Uno
modo, secundum quod est divisibilis in potentia, et sic intelligit
lineam numerando partem post partem, et sic intelligit eam in tempore:
alio modo secundum quod est indivisibilis in actu, et sic intelligit
eam ut unum quid constans ex multis partibus, et sic intelligit eam
simul. Et ideo subiungit, quod similiter tempus et longitudo
dividitur vel non dividitur intelligendo.
9. Unde non
est dicere, quod intelligatur secundum medium utriusque, id est quod
media pars intelligatur in medio temporis. Hoc enim non esset, nisi
linea divideretur in actu; sed est divisibilis tantum in potentia. Si
autem utrumque dimidium lineae seorsum intelligat, tunc dividit lineam
in actu secundum intellectum. Unde et tunc tempus simul dividitur,
sicut et longitudo. Si autem intelligat lineam, sicut unum quid
constitutum ex duabus partibus, etiam intelliget in tempore non
diviso, sed secundum aliquid quod est in utrisque partibus temporis,
scilicet in instanti. Et si continuetur consideratio per aliquod aliud
tempus, non dividetur tempus, ut aliud intelligat in una parte
temporis, et aliud in alia, sed idem in utraque.
10. Deinde
cum dicit quod autem ponit alium modum indivisibilis. Nam dicitur alio
modo unum, quando habet speciem unam, etsi sit compositum ex partibus
non continuis, sicut homo, aut domus, aut etiam exercitus; et huic
respondet indivisibile secundum speciem. Et de hoc dicit hic, quod
illud, quod est indivisibile non secundum quantitatem, sed speciem,
intelligit anima tempore indivisibili, et per indivisibilem animae
partem; non quod intellectus intelligens sit aliqua magnitudo, ut
Plato posuit. Et licet illud quod est indivisibile specie, habeat
aliquam divisionem in partibus, tamen illa divisa intelligit per
accidens, non inquantum sunt divisibilia et ex parte eius quod
intelligitur, et ex parte temporis, sed inquantum sunt indivisibilia:
quia in partibus divisis etiam in actu, est aliquid indivisibile,
scilicet ipsa species quam intellectus indivisibiliter intelligit. Sed
si intelligeret partes ut divisas, puta carnem per se, et os per se,
et sic de aliis, tunc non intelligeret in tempore indivisibili.
11. Vult
autem philosophus consequenter ostendere similitudinem huiusmodi ad
primum modum. Sicut enim in hoc modo est aliquid indivisibile,
scilicet species, quae facit omnes partes totius esse unum, sic forte
in continuis est aliquid inseparabile, scilicet indivisibile, quod
facit tempus esse unum et longitudinem unam, sive hoc dicatur esse
punctum in longitudine, et instans in tempore, sive ipsa species
longitudinis aut temporis. Sed in hoc differt, quod istud
indivisibile est similiter in omni continuo, et tempore, et
longitudine; sed indivisibile, quod est species, non est similiter in
omnibus habentibus speciem; quia quaedam componuntur ex partibus
homogeneis, quaedam ex partibus heterogeneis, et ex his dissimiliter.
12. Deinde
cum dicit punctum autem prosequitur de indivisibili tertio modo dicto.
Videtur enim unum esse quod est penitus indivisibile, ut punctus et
unitas: et de hoc ostendit nunc, quomodo intelligitur: dicens, quod
punctum, quod est quoddam signum divisionis inter partes lineae, et
omne quod est divisio inter partes continui, sicut instans inter partes
temporis, et sic de aliis, et omne quod est sic indivisibile in
potentia et actu, ut punctus, monstratur, idest manifestatur
intellectui sicut privatio, idest per privationem continui et
divisibilis.
13. Cuius
ratio est, quia intellectus noster accipit a sensu; et ideo ea cadunt
prius in apprehensionem intellectus nostri, quae sunt sensibilia; et
huiusmodi sunt magnitudinem habentia, unde punctus et unitas non
definiuntur nisi negative. Et inde est etiam quod omnia quae
transcendunt haec sensibilia nota nobis non cognoscuntur a nobis nisi
per negationem: sicuti de substantiis separatis cognoscimus, quod sunt
immateriales et incorporeae, et alia huiusmodi.
14. Et
similis ratio est in aliis, quae cognoscuntur per oppositum; ut quando
cognoscit intellectus malum, aut nigrum, quae se habent ad sua
opposita ut privationes: semper enim alterum contrariorum est ut
imperfectum et ut privatio respectu alterius. Et subiungit quasi
respondens, quod intellectus cognoscit utrumque istorum aliquo modo,
suo contrario scilicet malum per bonum et nigrum per album. Oportet
autem quod intellectus noster qui sic cognoscit unum contrariorum per
alterum, sit in potentia cognoscens, et quod in ipso sit species unius
oppositi per quam aliud cognoscat, ita quod quandoque sit in ipso
species albi, et quandoque species nigri, ut per unum possit
cognoscere alterum. Si autem est aliquis intellectus, cui non inest
unum contrariorum, ad cognitionem alterius, tunc oportet, quod talis
intellectus cognoscat seipsum primo et per seipsum cognoscat alia, et
quod sit semper in actu, et sit penitus separabilis a materia etiam
secundum esse, ut ostensum est de intellectu Dei in duodecimo
metaphysicorum.
15. Deinde
cum dicit est autem determinat de secunda operatione intellectus, quae
est compositio et divisio. Et dicit, quod dictio, qua dicit
intellectus aliquid de aliquo, sicut contingit in affirmatione, semper
est aut vera, vel falsa. Sed intellectus non semper est verus aut
falsus, quia intellectus est incomplexorum, qui neque verus aut falsus
est quantum ad id quod intelligitur. Veritas enim et falsitas
consistit in quadam adaequatione vel comparatione unius ad alterum,
quae quidem est in compositione vel divisione intellectus. Non autem
in intelligibili incomplexo.
16. Sed
licet ipsum intelligibile incomplexum non sit neque verum neque falsum,
tamen intellectus intelligendo ipsum verus est, inquantum adaequatur
rei intellectae. Et ideo subdit, quod intellectus, qui est ipsius
quid est secundum hoc quod aliquid erat esse, scilicet secundum quod
intelligit quid est res, verus est semper, et non secundum quod
intelligit aliquid de aliquo.
17. Et
huius rationem assignat, quia quod quid est primum obiectum
intellectus: unde sicut visus nunquam decipitur in proprio obiecto,
ita neque intellectus in cognoscendo quod quid est. Nam intellectus
nunquam decipitur in cognoscendo quod quid est homo. Sed sicut visus
non semper verus est in iudicando de his quae sunt adiuncta proprio
obiecto, puta si album est homo, vel non, sic intellectus non semper
est verus in componendo aliquid alicui. Sic enim se habent
intelligendo substantiae separatae, si penitus sunt sine materia,
sicut cum nos intelligimus, quod quid est: et ideo in earum intellectu
non contingit esse falsum.
18.
Sciendum tamen est, quod in cognoscendo quod quid est, contingit esse
deceptionem per accidens, dupliciter, ratione compositionis
intervenientis. Uno modo prout definitio unius rei est falsa ad aliam
rem, sicut definitio circuli est falsa ad triangulum. Alio modo,
prout partes definitionis non cohaerent sibi invicem; et tunc definitio
est falsa simpliciter; ut si aliquis ponat in definitione alicuius
animalis insensibile; unde in illis in quorum definitione nulla est
compositio, non contingit esse deceptionem; sed oportet ea, vel
intelligere vere, vel nullo modo, ut dicitur in nono metaphysicorum.
19. Deinde
cum dicit idem autem resumit quoddam, quod supra dictum est, de
intellectu secundum actum eo quod nunc etiam de actu intellectus locutus
est: et dicit, quod scientia secundum actum est idem rei scitae
secundum actum: et quia scientia, quae est secundum potentiam est in
uno et eodem prior tempore; sed universaliter, neque est tempore
prior; quia omnia quae sunt in actu, fiunt ex ente in actu; et hoc
supra expositum est.
|
|