|
1. Postquam
philosophus determinavit de intellectu secundum se, hic determinat de
intellectu per comparationem ad sensum. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit qualis sit motus sensus. Secundo, assimilat motum
intellectus motui sensus, ibi sentire quidem igitur. Dicit ergo
primo, quod sensibile videtur faciens in actu partem sensitivam, ex eo
quod erat in potentia. Non enim sic agit sensibile in sensum sicut
contrarium in suum contrarium ut aliquid ab eo abiiciat transmutando,
et alterando ipsum; sed solum reducit eum de potentia in actum. Et
hoc est quod subdit, quod sensitivum neque patitur neque alteratur a
sensibili, passione et alteratione proprie accepta, secundum scilicet
quod est ex contrario in contrarium.
2. Et quia
motus, qui est in rebus corporalibus, de quo determinatum est in libro
physicorum, est de contrario in contrarium, manifestum est, quod
sentire, si dicatur motus, est alia species motus ab ea de qua
determinatum est in libro physicorum: ille enim motus est actus
existentis in potentia: quia videlicet recedens ab uno contrario,
quamdiu movetur non attingit alterum contrarium, quod est terminus
motus, sed est in potentia. Et quia omne, quod est in potentia,
inquantum huiusmodi, est imperfectum, ideo ille motus est actus
imperfecti. Sed iste motus est actus perfecti: est enim operatio
sensus iam facti in actu, per suam speciem. Non enim sentire convenit
sensui nisi in actu existenti; et ideo iste motus simpliciter est alter
a motu physico. Et huiusmodi motus dicitur proprie operatio, ut
sentire et intelligere et velle. Et secundum hunc motum anima movet
seipsam secundum Platonem, inquantum cognoscit et amat seipsam.
3. Deinde
cum dicit sentire igitur assimilat motum intellectus motui sensus. Et
circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter procedit motus in sensu.
Secundo ostendit, quod similiter procedit in intellectu, ibi,
intellectivae autem. Dicit ergo primo, quod cum sensibile reducat in
actum sensitivum sine passione et alteratione, sicut de intellectu
supra dictum est; manifestum est ex dictis, quod ipsum sentire est
simile ei quod est intelligere, ita tamen quod quando est solum
sentire, idest apprehendere et iudicare secundum sensum, hoc est
simile ei quod est solum dicere et intelligere: quando scilicet
intellectus iudicat aliquid, et apprehendit: quod est dicere, quia
simplex apprehensio et iudicium sensus assimilatur speculationi
intellectus. Sed quando sensus sentit aliquid delectabile aut triste,
quasi affirmans et negans id quod sensu percipitur, esse delectabile
aut triste, tunc prosequitur per appetitum, idest desiderat aut
fugit. Et dicit signanter, aut affirmans aut negans, quia facere
affirmationem et negationem est proprium intellectus, ut supra dictum
est. Sed sensus facit aliquid simile huic, quando apprehendit aliquid
ut delectabile et triste.
4. Et ut
sciatur quid sit delectari et tristari, subiungit quod delectari et
tristari, est agere sensitiva medietate, idest actio quaedam
sensitivae virtutis, quae dicitur medietas, inquantum sensus communis
comparatur ad sensus proprios ut quoddam medium, sicut centrum
comparatur ad lineas terminatas ad ipsum. Non autem omnis actio
sensitivae partis est delectare et tristari, sed quae est respectu boni
vel mali inquantum huiusmodi. Nam bonum sensus, scilicet quod est ei
conveniens, causat delectationem; malum autem quod est repugnans et
nocivum, causat tristitiam. Et ex hoc quod tristari vel delectari,
sequuntur fuga et appetitus, id est desiderium, quae sunt secundum
actum.
5. Patet
igitur, quod motus sensibilis in sensum procedit quasi triplici gradu.
Nam primo apprehendit ipsum sensibile ut conveniens vel nocivum.
Secundo ex hoc sequitur delectatio et tristitia. Tertio autem
sequitur desiderium vel fuga. Et quamvis appetere vel fugere vel
sentire, sint diversi actus, tamen principium eorum est idem
subiecto, sed ratione differt. Et hoc est quod subiungit, quod
appetitivum et fugitivum, idest pars animae, quae fugit et desiderat,
non sunt alterae subiecto, neque abinvicem, neque a parte sensitiva;
sed esse aliud est, idest differunt ratione. Et hoc dicit contra
Platonem, qui ponebat in alia parte corporis organum appetitivi, et
in alia organum sensitivi.
6. Deinde
cum dicit intellectivae autem assimilat processum motus in intellectu,
ad id quod dictum est circa sensum. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit quomodo habet se circa sensibilia. Secundo quomodo se habet
ad ea quae sunt a sensibilibus separata, ibi, abstractione autem.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo intellectus se habet
circa sensibilia in agendo. Secundo comparat intellectum activum ad
speculativum, ibi, ut omnino in actione. Circa primum duo facit.
Primo assimilat processum intellectus processui sensus. Secundo
manifestat similitudinem, ibi, sicut enim aer. Dicit ergo primo,
quod phantasmata se habent ad intellectivam partem animae, sicut
sensibilia ad sensum. Unde sicut sensus movetur a sensibilibus, ita
intellectus a phantasmatibus. Et sicut, cum sensus apprehendit
aliquid sicut delectabile vel triste, prosequitur illud aut fugit, ita
etiam cum intellectus apprehendit aliquid, affirmans vel negans esse
bonum vel malum, fugit aut prosequitur.
7. Ex ipso
autem modo loquendi Aristotelis duplex est attendenda differentia inter
intellectum et sensum: quia in sensu erant tria. Nam ex apprehensione
boni vel mali, non statim sequebatur desiderium vel fuga, sicut hic
circa intellectum; sed sequebatur delectatio et tristitia, et ex hoc
ulterius desiderium et fuga. Cuius ratio est, quia sicut sensus non
apprehendit bonum universale, ita appetitus sensitivae partis non
movetur a bono vel malo universali, sed a quodam determinato bono,
quod est delectabile secundum sensum, et quodam determinato malo, quod
est contristans secundum sensum. In parte autem intellectiva est
apprehensio boni et mali universalis: unde et appetitus intellectivae
partis movetur statim ex bono vel malo apprehenso.
8. Secunda
differentia est quod de intellectu dicit simpliciter quod affirmat vel
negat; sed de sensu, quod quasi affirmat vel negat. Cuius ratio ex
dictis patet. Ex hoc autem quod dixerat, concludit ulterius, quod si
phantasmata se habent ad animam intellectivam sicut sensibile ad
sensum; sicut sensus non potest sentire sine sensibili, ita anima non
potest intelligere sine phantasmate.
9. Deinde
cum dicit sicut enim manifestat similitudinem positam. Et primo
quantum ad hoc quod dixit, quod intellectivae animae phantasmata sunt
ut sensibilia. Secundo quantum ad hoc quod dixit, quod cum bonum aut
malum affirmat aut negat, fugit aut prosequitur, ibi, species quidem
igitur. Dicit ergo primo, quod aer immutatus a colore, facit
pupillam huiusmodi, id est facit eam aliqualem, imprimens in eam
speciem coloris; et ipsa, scilicet pupilla sic immutata immutat
alterum, scilicet sensum communem; et similiter auditus immutatus ab
aere immutat sensum communem. Et licet sensus exteriores sint plures,
tamen ultimum, ad quod terminantur immutationes horum sensuum, est
unum; quia est quasi quaedam medietas una inter omnes sensus, sicut
centrum, ad quod terminantur omnes lineae, quasi ad unum medium.
10. Et
quamvis sit unum subiecto, illud medium omnium sensuum, tamen esse
ipsius est plura, id est ratio ipsius diversificatur secundum quod ad
diversos sensus comparatur. Et hoc est quo discernit anima, in quo
differat dulce et calidum, de quo dictum est prius, cum de ipso
secundum se agebatur; et nunc etiam dicendum est de ipso per
comparationem ad intellectum, quia est aliquid unum respectu omnium
sensibilium, sicut intellectus est terminus omnium phantasmatum. Et
sicut ex parte illa erant plura, quae diiudicabantur ab uno, ita et
haec ex parte intellectus se habent in quodam modo proportionabili,
idest quod proportionabiliter respondet uni diiudicanti circa
sensibilia, aut etiam est similitudo quantum ad numerum diiudicatorum:
inquantum intellectus se habet ad utraque inter quae discernit sicut
illa se habebant adinvicem, idest sicut se habebat unus sensus communis
ad diversa sensibilia inter quae discernebat.
11. Et non
differt si accipiamus, causa exempli, vel non homogenea, id est
diversa sensibilia non unius generis, sicut album, quod est in genere
coloris, et dulce quod est in genere saporis, inter quae sensus
communis discernit: aut si accipiamus contraria, ut album et nigrum,
quae sunt unius generis, quia inter utraque sensus communis discernit.
12.
Accipiamus ergo a, loco albi, et b loco nigri: ut sic se habeat a
album ad b nigrum, sicut c ad d: id est sicut phantasia albi ad
phantasiam nigri: quare et secundum permutationem proportionum a se
habet ad c, sicut b ad d; idest album ad phantasma albi sicut nigrum
ad phantasma nigri; et sic se habet intellectus ad c et ad d, scilicet
ad phantasma albi et nigri, sicut se habet sensus ad a et b, idest ad
album et nigrum. Si igitur c et d, idest phantasmata albi et nigri,
sunt inexistentia uni, idest iudicantur ab uno intellectu, sic se
habebunt sicut a et b, idest album et nigrum, quae iudicantur ab uno
sensu. Ita quod sicut sensus diiudicans haec duo erat unum subiecto,
differens ratione; ita erit de intellectu. Et eadem ratio est, si
accipiamus non homogenea, ut scilicet a sit dulce, et b sit album.
13. Deinde
cum dicit species quidem manifestat quod dixerat supra, quod cum
intellectus affirmat vel negat bonum aut malum, fugit aut prosequitur;
concludens ex praedictis, quod pars animae intellectiva intelligit
species a phantasmatibus abstractas. Et sicut intellectui determinatur
aliquid imitabile et fugiendum in illis, scilicet in sensibilibus, cum
praesentia fuerint, ita et modo ad imitandum vel fugiendum, cum fiunt
in phantasmatibus extra sensum, idest cum repraesentantur phantasmata
in absentia sensibilium.
14. Et
ponit exemplum de utroque. Et primo, quando movetur ad praesentiam
sensibilium, sicut homo sentiens aliquid quod fugiendum est, idest
aliquod terribile, puta fremitum aliquem, sicut cum videt, quod ignis
est accensus in civitate, videns ignem moveri, cognoscit communi,
idest aliqua potentia communi diiudicativa, vel communi, idest ab eo
quod communiter accidere solet, cognoscit, inquam, quoniam sunt
praelia, vel quoniam est aliquid pugnans, et sic movetur aliquando
intellectus ad fugiendum vel imitandum ex sensibili praesente.
Aliquando autem ex phantasmatibus, aut intelligibilibus quae sunt in
anima, ratiocinatur, et deliberat futura aut praesentia, tamquam si
actu videret. Et cum iudicat aliquid esse laetum vel triste, fugit
hoc, aut imitatur, ut ibi quando movebatur a praesenti sensibili.
15. Deinde
cum dicit et omnino comparat cognitionem intellectus practici et
speculativi; dicens quod verum et falsum, idest vera et falsa cognitio
intellectus in actione idest secundum quod pertinet ad intellectum
practicum, et sine actione idest secundum quod pertinet ad intellectum
speculativum, est in eodem genere, sive illud genus sit bonum sive
malum. Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo sic, quod res
intellecta vel practice vel speculative, quandoque est bona, quandoque
est mala. Neque diversificatur propter hoc genus rei, quod
consideratur speculative vel practice. Alio modo potest intelligi,
quod ipsa cognitio vera est quoddam bonum intellectus sive speculativi
sive practici. Et ipsa cognitio falsa est quoddam malum intellectus,
sive speculativi sive practici.
16. Non
ergo intendit comparare verum et falsum bono et malo secundum
convenientiam generis, sed verum et falsum, quod est in actione, vero
et falso quod est sine actione. Et hoc patet ex differentia quam
subdit, dicens, quod differt, scilicet quod est in actione, et quod
est sine actione, in eo quod est simpliciter et quodam. Nam
intellectus speculativus considerat aliquod verum esse vel falsum in
universali, quod est considerare simpliciter: intellectus autem
practicus applicando ad particulare operabile, quia operatio in
particularibus est.
17. Deinde
cum dicit abstractione autem quia dixerat philosophus, quod nequaquam
sine phantasmate intelligit anima, phantasmata autem a sensu
accipiuntur; vult ostendere quomodo intellectus noster intelligit ea
quae sunt a sensibus separata. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit quomodo intelligit mathematica, quae a materia sensibili
abstrahuntur. Secundo, inquirit utrum intelligat ea quae sunt
secundum esse a materia separata, ibi, utrum autem contingat. Circa
primum considerandum est, quod eorum quae sunt in rebus coniuncta,
contingit unum sine altero intelligi, et vere, dummodo unum eorum non
sit in ratione alterius. Si enim Socrates sit musicus et albus,
possumus intelligere albedinem, nihil de musica intelligendo. Non
autem possum intelligere hominem, nihil intelligendo de animali, quia
animal est in ratione hominis. Sic ergo separando secundum
intellectum, quae sunt secundum rem coniuncta modo praedicto, non
contingit falsitas.
18. Si
autem intellectus intelligat ea quae sunt coniuncta, esse separata,
esset intellectus falsus: ut puta si in praedicto exemplo, diceret
musicum non esse album: ea vero, quae sunt in sensibilibus, abstrahit
intellectus, non quidem intelligens ea esse separata, sed separatim
vel seorsum ea intelligens. Et hoc est quod dicit, quod intellectus
intelligit ea, quae sunt dicta per abstractionem, scilicet
mathematica, hoc modo sicut dum intelligit simum secundum quod est
simum, non intelligit separate, id est seorsum, simum a materia
sensibili, quia materia sensibilis, scilicet nasus, cadit in
definitione simi.
19. Si
autem intellectus intelligit aliquid in actu, inquantum est curvum,
sine carne intelligit inquantum est curvum: non quidem ita quod
intelligat curvum esse sine carne; sed quia intelligit curvum, non
intelligendo carnem. Et hoc ideo, quia caro non ponitur in
definitione curvi. Et sic intellectus intelligit omnia mathematica
separate, tamquam si essent separata, quamvis non sint separata
secundum rem.
20. Non
autem sic intelligit naturalia; quia in definitione naturalium ponitur
materia sensibilis, non autem in definitione mathematicorum.
Abstrahit tamen circa naturalia intellectus universale a particulari
simili modo, inquantum intelligit naturam speciei sine principiis
individuantibus, quae non cadunt in definitione speciei. Et omnino
intellectus in actu est res intellecta, quia sicut res in sui ratione
habent materiam vel non habent, sic ab intellectu percipiuntur. Et
quia hunc modum abstractionis Plato non consideravit, coactus fuit
ponere mathematica et species separatas, loco cuius ad praedictam
abstractionem faciendam Aristoteles posuit intellectum agentem.
21. Deinde
cum dicit utrum autem movet quaestionem de his quae sunt separata a
materia secundum esse, dicens quod posterius considerandum erit, utrum
contingat intellectum nostrum non separatum a magnitudine, idest a
corpore, intelligere aliquid separatorum, idest aliquam substantiam
separatam. Haec enim quaestio hic determinari non potuit, quia nondum
erat manifestum esse aliquas substantias separatas, nec quae vel quales
sint. Unde haec quaestio pertinet ad metaphysicum: non tamen
invenitur ab Aristotele soluta, quia complementum illius scientiae
nondum ad nos pervenit, vel quia nondum est totus liber translatus,
vel quia forte praeoccupatus morte non complevit.
22.
Considerandum tamen est quod intellectum hic dicit non separatum a
corpore, inquantum est potentia quaedam animae, quae est actus
corporis. Supra tamen dixit eum a corpore separatum, quia non habet
aliquod organum deputatum suae operationi.
|
|