|
1. Postquam
philosophus determinavit de sensu et intellectu, nunc per ea quae de
utroque dicta sunt ostendit quid de natura animae sit sentiendum. Et
dividitur in partes duas. In prima ostendit, quod natura animae est
quodammodo sicut antiqui credebant et quodammodo aliter. In secunda
ostendit dependentiam intellectus a sensu, ibi, quoniam autem neque
res. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod anima quodammodo
est omnia sicut antiqui dixerunt. Secundo dicit quod aliter est
omnia, quam illi dixerunt, ibi, necesse est autem. Dicit ergo
primo, quod nunc recapitulantes quae dicta sunt de anima, ut ex his
propositum ostendamus, dicamus quod omnia quodammodo est anima. Omnia
enim quae sunt, aut sunt sensibilia, aut intelligibilia; anima autem
est quodammodo omnia sensibilia et intelligibilia, quia in anima est
sensus et intellectus sive scientia, sensus autem est quodammodo ipsa
sensibilia, et intellectus intelligibilia, sive scientia scibilia.
2. Et
qualiter hoc sit oportet inquirere. Sensus enim et scientia dividuntur
in res, idest dividuntur in actum et potentiam quemadmodum et res, ita
tamen quod scientia et sensus quae sunt in potentia ad sensibilia et
scibilia, se habent ad scibilia et sensibilia quae sunt in potentia;
scientia vero et sensus quae sunt in actu, ordinantur in sensibilia et
scibilia quae sunt in actu, sed tamen diversimode. Nam sensus in
actu, et scientia vel intellectus in actu, sunt scibilia et sensibilia
in actu. Sed potentia animae sensitivae, et id quod scire potest
idest potentia intellectiva, non est ipsum sensibile vel scibile, sed
est in potentia ad ipsa. Sensitivum quidem ad sensibile; quod autem
scire potest, ad scibile. Relinquitur igitur quod anima quodammodo
sit omnia.
3. Deinde
cum dicit necesse est ostendit quod alio modo est omnia, quam antiqui
ponerent; et dicit, quod si anima est omnia, necesse est quod sit,
vel ipsae res scibiles et sensibiles, sicut Empedocles posuit quod
terra terram cognoscimus, et aqua aquam, et sic de aliis; aut sit
species ipsorum. Non autem anima est ipsa res, sicut illi posuerunt,
quia lapis non est in anima, sed species lapidis. Et per hunc modum
dicitur intellectus in actu esse ipsum intellectum in actu, inquantum
species intellecti est species intellectus in actu.
4. Ex quo
patet quod anima assimilatur manui. Manus enim est organum organorum,
quia manus datae sunt homini loco omnium organorum, quae data sunt
aliis animalibus ad defensionem, vel impugnationem, vel
cooperimentum. Omnia enim haec homo sibi manu praeparat. Et
similiter anima data est homini loco omnium formarum, ut sit homo
quodammodo totum ens, inquantum secundum animam est quodammodo omnia,
prout eius anima est receptiva omnium formarum. Nam intellectus est
quaedam potentia receptiva omnium formarum intelligibilium, et sensus
est quaedam potentia receptiva omnium formarum sensibilium.
5. Deinde
cum dicit quoniam autem quia dixerat quod intellectus est quodammodo
intelligibilis, sicut sensus sensibilis, posset aliquis credere, quod
intellectus non dependeret a sensu. Et hoc quidem verum esset si
intelligibilia nostri intellectus essent a sensibilibus separata
secundum esse, ut Platonici posuerunt. Et ideo hic ostendit, quod
intellectus indiget sensu. Et postmodum quod intellectus differt a
phantasia, quae etiam a sensu dependet, ibi, est autem phantasia.
Dicit ergo primo, quod quia nulla res intellecta a nobis, est praeter
magnitudines sensibiles, quasi ab eis separata secundum esse, sicut
sensibilia videntur abinvicem separata: necesse est quod intelligibilia
intellectus nostri sint in speciebus sensibilibus secundum esse, tam
illa quae dicuntur per abstractionem, scilicet mathematica, quam
naturalia, quae sunt habitus et passiones sensibilium. Et propter hoc
sine sensu non potest aliquis homo addiscere quasi de novo acquirens
scientiam, neque intelligere, quasi utens scientia habita. Sed
oportet, cum aliquis speculatur in actu, quod simul formet sibi
aliquod phantasma. Phantasmata enim sunt similitudines sensibilium.
6. Sed in
hoc differunt ab eis, quia sunt praeter materiam. Nam sensus est
susceptivus specierum sine materia, ut supradictum est. Phantasia
autem est motus factus a sensu secundum actum. Patet autem ex hoc
falsum esse, quod Avicenna ponit, quod intellectus non indiget sensu
postquam acquisivit scientiam. Manifestum est enim quod postquam
aliquis acquisivit habitum scientiae, necesse est ad hoc quod
speculetur, quod utatur phantasmate; et propter hoc per laesionem
organi impeditur usus scientiae iam acquisitae.
7. Deinde
cum dicit est autem ostendit differentiam inter phantasiam et
intellectum. Et primo quantum ad operationem communem intellectus,
quae est compositio et divisio; dicens quod phantasia est alterum ab
affirmatione vel negatione intellectus; quia in complexione
intelligibilium iam est verum et falsum: quod non est in phantasia.
Nam cognoscere verum et falsum est solius intellectus.
8. Secundo
ibi primi autem inquirit in quo differant primi intellectus, idest
intelligentiae indivisibilium, cum non sint phantasmata. Et
respondet, quod non sunt sine phantasmatibus, sed tamen non sunt
phantasmata, quia phantasmata sunt similitudines particularium,
intellecta autem sunt universalia ab individuantibus conditionibus
abstracta: unde phantasmata sunt indivisibilia in potentia, et non in
actu.
|
|