|
1. Postquam
philosophus determinavit de partibus animae vegetativa, sensitiva et
intellectiva, nunc quarto determinat de parte animae motiva. Et
dividitur in partes duas. In prima dicit de quo est intentio. In
secunda prosequitur, ibi, habet autem dubitationem. Dicit ergo
primo, quod quia anima quae est animalium, definita est etiam ab
antiquis philosophis secundum duas potentias, idest secundum quod habet
potentiam ad duo quorum unum est discretio, quae fit per cognitionem,
quae quidem discretio opus est intellectivae et sensitivae partis,
aliud autem est movere secundum locum: de sensu et intellectu sunt
tanta determinata, quanta in prioribus habita sunt. Sed nunc
speculandum est de alia parte scilicet principio movente, quid animae
sit. Utrum scilicet sit aliqua pars animae separabilis ab aliis, vel
magnitudine, id est subiecto, ita quod habeat distinctum locum in
corpore ab aliis potentiis, sicut Platonici posuerunt: vel sit
separabilis ab aliis animae partibus, ratione tantum. An non sit pars
animae, sed sit tota anima. Et dato quod sit aliqua pars animae,
remanet considerandum utrum sit quaedam alia pars animae praeter illas
quae consueverunt dici, et praeter eas quae a nobis dictae sunt, aut
est una earum.
2. Deinde
cum dicit habet autem prosequitur suam intentionem. Et primo per modum
disputationis. Secundo per modum determinationis, ibi, videntur
autem haec duo. Circa primum duo facit. Primo disputat contra
distinctionem potentiarum animae. Secundo specialiter circa principium
motus, quae pars animae sit, ibi, sed de motu secundum locum. Circa
primum duo facit. Primo recitat divisionem potentiarum animae, quam
quidam ponebant. Secundo disputat contra eas, ibi, secundum enim
differentias. Dicit ergo primo, quod mox in principio huius
inquisitionis habet dubitationem, quomodo oporteat distinguere partes
animae, et quot sunt: quia secundum aliquem modum videntur infinitae
esse, idest non posse comprehendi sub aliquo certo numero. Et hoc
verum esset, si singulis operibus animae et motibus qui sunt ab anima,
necesse esset attribuere diversas partes animae: et sic videtur quod
non sint solum illae partes quas quidam determinant, scilicet
rationalem, irascibilem, appetitivam, idest concupiscibilem. Haec
quidem divisio non comprehendit omnes animae partes, sed solum vires
motivas in homine.
3. Alii
autem distinguunt animae vires, per rationem habentem, et
irrationabilem. Sed haec quidem divisio, licet secundum aliquem modum
comprehendat animae partes omnes, non tamen est propria divisio partium
animae, secundum quod sunt animae partes, sed solum secundum quod sunt
in anima rationem habente; et sic utitur ea Aristoteles in primo
Ethicorum.
4. Deinde
cum dicit secundum enim obiicit contra praedictas divisiones
multipliciter. Prima obiectio est, quod si istae differentiae
secundum quas diversificant aliquae partes animae, sufficiunt ad
diversitatem in partibus animae constituendam, inveniuntur aliae partes
maiorem differentiam habentes adinvicem, quam illae quae dictae sunt,
de quibus etiam in hoc libro dictum est. Pars enim vegetativa est in
plantis, et in omnibus animalibus, sive in omnibus viventibus, et
sensitiva etiam est in omnibus animalibus: et manifestum est, quod
vegetativa et sensitiva plus differunt abinvicem, et a rationali et
concupiscibili et irascibili, quam irascibilis differat a
concupiscibili: et tamen istae duae potentiae non comprehenduntur sub
illis divisionibus.
5. Et quod
non comprehendantur sub prima divisione manifestum est. Patet enim
quod neque vegetativa neque sensitiva potest dici esse rationabilis,
vel concupiscibilis, vel irascibilis. Unde hoc praetermisso,
probat, quod haec non comprehendantur sub secunda divisione; dicens
quod non de facili potest aliquis, vel vegetativam vel sensitivam
ponere, vel irrationalem, vel rationem habentem.
6. Et
quidem quod neutra harum habeat rationem, manifestum est. Sed quod
neque etiam aliqua earum sit irrationabilis, ex hoc manifestum esse
potest: quia irrationabile est, vel quod est contrarium rationi, vel
quod est natum habere rationem et non habet: quorum neutrum contingit
dictis partibus. Si enim diceret tantum negationem rationis, non
posset poni genus potentiarum animae. Unde manifestum videtur, quod
praemissae divisiones potentiarum animae sint inconvenientes.
7. Secundam
rationem ad idem ponit ibi adhuc autem dicens quod pars animae
phantastica, qua secundum rationem ab omnibus aliis differt, habet
multam dubitationem cum qua praedictarum potentiarum debeat esse eadem
vel altera; et praecipue si aliquis ponat partes animae separatas
subiecto, sicut aliqui ponebant.
8. Tertiam
rationem ponit ibi adhuc autem dicit quod vis etiam appetitiva videtur
esse altera ratione et potentia ab omnibus partibus animae. Et si
secundum praedictam divisionem, partes animae subiecto distinguantur in
rationalem et irrationalem inconveniens videbitur sequestrare, idest,
dividere appetitivam in duas partes subiecto differentes: et tamen hoc
oportebit, si quis dicat rationale et irrationale partes animae
subiecto distinctas; quia quaedam appetitiva est in parte rationabili,
idest voluntas, quaedam in parte irrationabili scilicet irascibilis et
concupiscibilis. Et siquis distinguat partes animae in tres subiecto
distinctas, scilicet rationalem, irrationalem et irascibilem,
sequetur quod in unaquaque earum erit appetitus: in rationabili enim
est voluntas, ut dictum est: irascibili inest appetitus, et similiter
concupiscibili. Erunt igitur tres appetitus in anima subiecto
differentes secundum praedictam divisionem.
9. Sed
quaeritur quare in appetitu sensitivo sunt duae potentiae appetitivae,
scilicet irascibilis et concupiscibilis, in appetitu autem rationali
est unus appetitus tantum, scilicet voluntas. Et dicendum est, quod
potentiae distinguuntur secundum rationes obiectorum. Obiectum autem
appetitivae est bonum apprehensum.
10. Alio
autem modo apprehendit bonum intellectus et sensus. Nam intellectus
apprehendit bonum secundum universalem rationem boni; sensus autem
apprehendit sub determinata ratione boni. Et ideo appetitus qui
sequitur apprehensionem intellectus, est unus tantum. Appetitus autem
qui sequuntur apprehensionem sensus, distinguuntur secundum diversam
rationem boni apprehensi. Nam aliquid apprehensum per sensum, habet
rationem boni appetibilis, inquantum est delectabile secundum sensum;
et ad hoc bonum ordinatur concupiscibilis. Aliquid autem habet
rationem boni et appetibilis, inquantum perficitur delectabilibus,
quasi habens facultatem ad libitum utendi eis; et ad hoc ordinatur
irascibilis, quae est quasi propugnatrix concupiscibilis. Et inde est
quod animalia non irascuntur neque pugnant nisi propter delectabilia,
id est propter cibos et venerea, ut dicitur in sexto de historiis
animalium.
11. Et
propter hoc omnes passiones irascibilis incipiunt a passionibus
concupiscibilis, et terminantur in eis. Ira enim tristitia
commovetur, et in delectationem finitur. Irati enim puniendo
delectantur. Et propter hoc quidam dicunt, quod obiectum irascibilis
est arduum.
12. Quod
autem a quibusdam dicitur, quod irascibilis ordinatur ad fugam mali,
nullam omnino habet rationem. Eadem enim est potentia contrariorum,
sicut visus albi et nigri: unde bonum et malum non possunt
diversificare potentiam appetitivam. Et propter hoc, sicut amor boni
pertinet ad concupiscibilem, ita odium mali, ut dicit philosophus in
nono Ethicorum; et spes de bono et timor de malo pertinent ad
irascibilem.
13.
Quartam rationem ponit ibi sed iam dicens, quod etiam illud, de quo
nunc quaerimus, scilicet quid sit movens animal secundum locum, facit
dubitationem circa praedictas divisiones; quia non videtur sub eis
contineri. De motu autem augmenti et decrementi, qui est communis
omnibus viventibus, manifestum est, quod habet principium commune
omnibus viventibus, secundum generativam et vegetativam. Quaedam
autem aliae mutationes animalium sunt, sicut respiratio et expiratio,
somnus et vigilia, de quibus posterius determinandum est, quid causet
ea. Habent enim multam dubitationem; et propter hoc specialem exigunt
tractatum.
14. Deinde
cum dicit sed de motu procedit disputative ad inquirendum quid sit
principium motus secundum locum in animalibus. Et primo ostendit,
quod non sit vegetativa potentia. Secundo quod nec sensitiva, ibi,
similiter autem neque sensitiva. Tertio quod nec intellectiva, ibi,
at vero neque ratiocinativa. Quarto quod nec appetitiva, ibi, at
vero neque appetitus. Dicit ergo primo, quod considerandum nunc est,
quid sit movens animal secundum locum motu processivo. Et quod non sit
potentia vegetativa, ostendit duabus rationibus: quarum prima talis
est. Semper motus processivus secundum locum, est propter aliquid
imaginatum et desideratum. Non enim animal movetur nisi appetens aut
fugiens aliquid, nisi forte per violentiam: sed phantasia et appetitus
non competit parti vegetativae: ergo pars vegetativa non est principium
motus localis processivi.
15.
Secundam rationem ponit ibi, amplius et quae talis est. Pars
vegetativa est etiam in plantis: si igitur pars vegetativa esset
principium motus localis processivi, sequeretur quod plantae essent
motivae suiipsarum secundum hunc motum, et haberent partes organicas
convenientes huic motui: quod patet esse falsum. Non ergo pars
vegetativa est principium motus localis processivi in animalibus.
16. Deinde
cum dicit similiter autem ostendit quod neque etiam sensus est
principium talis motus, tali ratione. Sensus enim est omnibus
animalibus: si ergo sensus esset principium praedicti motus,
sequeretur quod omne animal hoc modo moveretur. Quod patet esse
falsum: quia multa sunt habentia sensum, quae tamen manent semper in
eodem loco, et sunt immobilia per finem, id est quamdiu vivunt.
17. Et
quia posset aliquis credere, quod non est propter hoc quod deficiat eis
principium motivum, sed quia deficiunt eis instrumenta apta ad motum;
ideo ad removendum hoc, subiungit quod natura nihil facit frustra,
neque deficit in necessariis, nisi in animalibus orbatis et
imperfectis, sicut sunt animalia monstruosa: quae quidem monstra
animalibus accidunt praeter intentionem naturae, ex corruptione
alicuius principii in semine. Sed animalia immobilia sunt perfecta in
sua specie, et non sunt orbata quasi monstra: cuius signum est, quia
generant sibi simile, et habent debitum augmentum et decrementum, quod
non est in animalibus orbatis; ergo et in huiusmodi animalibus natura
nihil facit frustra, neque deficit in necessariis. Unde sequitur,
quod si haberent principium motus, quod haberent partes organicas
dispositas ad motum processivum. Alias principium motivum esset in eis
superfluum, et necessaria ad executionem potentiae motivae eis
deficerent. Ex hoc autem accipere possumus, quod cuicumque inest
aliquod principium vitae, insunt ei organa convenientia illi
principio; et quod partes corporis sunt propter partes animae.
18. Deinde
cum dicit at vero neque ostendit quod etiam intellectus non est
principium motivum: et dicit, quod neque ratiocinativa, quae vocatur
intellectus, videtur esse movens. Unde accipere possumus, quod ratio
et intellectus non sunt diversae partes animae, sed ipse intellectus
dicitur ratio, inquantum per inquisitionem quamdam pervenit ad
cognoscendum intelligibilem veritatem.
19. Et
quod intellectus non sit principium motus, probat primo quantum ad
speculativum intellectum; quia cum intellectus speculativus speculative
consideret ea quae sunt tantum speculabilia, et nullo modo agibilia,
sicut cum considerat quod triangulus habet tres angulos aequales duobus
rectis, et alia huiusmodi; manifestum est, quod speculativus
intellectus non speculatur aliquid agibile, neque dicit aliquid de
fugibili et persequibili; et sic non potest movere; quia semper motus
est fugientis aliquid secundum appetitum aut prosequentis.
20.
Aliquando autem intellectus considerat aliquid agibile, non tamen
practice, sed speculative, quia considerat ipsum in universali, et
non secundum quod est principium particularis operis. Et de hoc
consequenter dicit, quod neque intellectus, cum fuerit speculatus,
idest speculative consideraverit, aliquid huiusmodi, idest aliquid
agibile, nondum praecipit prosequi vel fugere: sicut cum multoties
intelligimus terribile aliquod vel delectabile. Sed intellectus non
iubet timere vel desiderare; sed aliquando movetur cor ad timendum,
absque imperio intellectus. Et si iterum delectabile moveat
appetitum, erit aliqua alia pars, quam cor, quae movetur.
21. Et hoc
dicit propter opinionem Platonis, qui posuit partes animae esse
subiecto distinctas; ita quod irascibilis, cuius est timere, sit in
corde, et concupiscibilis sit in aliqua alia parte corporis, puta in
hepate. Sic igitur manifestum est, quod intellectus speculative
considerando aliquid agibile, non movet. Ex quo patet, quod
intellectus speculativus nullo modo movet aliquid.
22. Deinde
cum dicit amplius et probat, quod nec etiam intellectus practicus
movet: dicens, quod nec etiam intellectu practico praecipiente, quod
contingit cum intelligentia dicit aliquid fugiendum aut prosequendum,
non propter hoc homo movetur, sed agit secundum concupiscentiam; sicut
patet de incontinentibus, qui habent rationem rectam, sed non
inhaerent rationi rectae; unde videtur quod intellectus non moveat.
Probat autem idem ex medicis, qui habentes scientiam medicativam non
sanantur, quia non faciunt ea in seipsis, quae praecipit ars eis. Ex
quo videtur, quod agere secundum scientiam non sit scientiae
practicae, sed alicuius alterius.
23. Deinde
cum dicit at vero ostendit quod pars appetita non sit dominativa super
hunc motum, quia videmus quod continentes appetunt et concupiscunt,
sed non operantur ea quorum habent appetitum. E converso est in
incontinentibus, ut manifestius apparet in septimo Ethic. Videtur
igitur quod neque appetitus moveat.
|
|