|
1. Postquam
philosophus processit disputative ad inquirendum quid sit principium
motus localis in animalibus, hic determinat veritatem. Et primo
ostendit in universali, quid sit principium motus. Secundo quomodo
hoc principium diversimode in diversis reperitur, ibi, omnino quidem
igitur. Circa primum duo facit. Primo ostendit quid sit principium
motus in animalibus. Secundo docet ordinem, quomodo motus iste
completur, quantum ad motores et mobilia, ibi, specie quidem igitur.
Circa primum tria facit. Primo ponit esse duo principia motus.
Secundo reducit ea in unum, ibi, intellectus autem. Tertio solvit
obiectionem superius positam, ibi, quoniam autem. Dicit ergo primo,
quod consideratis his quae praedicta sunt, cum manifestum sit quod
vegetativa pars non sit movens, et similiter neque sensus, cum non
omnia, in quibus haec sunt, moveri inveniantur, ut patet ex dictis:
videntur duo haec esse moventia, scilicet appetitus et intellectus;
ita tamen quod sub intellectu phantasia comprehendatur, quae habet
aliquid simile intellectui, inquantum movet ad absentiam sensibilium
sicut intellectus, quia haec etiam est principium motus.
2. Multi
enim homines praetermissa scientia intellectus, sequuntur in suis
motibus phantasiam, sicut illi, qui non secundum rationem agunt, sed
impetu moventur ad aliquid agendum. Et in aliis animalibus manifestum
est, quod nunquam intellectus est neque ratio quae movere possit, sed
solum phantasia. In hominibus vero est phantasia et intellectus. Sic
ergo manifestum est, quod utraque haec movent; scilicet intellectus
comprehendens sub se phantasiam, et appetitus.
3. Deinde
cum dicit intellectus autem reducit praedicta moventia in unum. Et
circa hoc tria facit. Primo ostendit propositum. Secundo ex eo,
quod est ostensum, assignat causam cuiusdam accidentis circa motum
animalium, ibi, intellectus quidem igitur. Tertio improbat
divisionem potentiarum, quam antiqui ponebant, ibi, dividentibus
autem. Dicit ergo primo, quod intellectus, qui movet, est
intellectus qui ratiocinatur propter aliquid, non propter ratiocinari
tantum; et hic est intellectus practicus, qui differt a speculativo
secundum finem. Nam speculativus speculatur veritatem, non propter
aliquid aliud, sed propter seipsum tantum; practicus autem speculatur
veritatem propter operationem.
4. Et
manifestum est, quod omnis appetitus est propter aliquid. Stultum
enim est dicere, quod aliquis appetat propter appetere. Nam appetere
est quidam motus in aliud tendens. Sed illud cuius est appetitus,
scilicet appetibile, est principium intellectus practici. Nam illud,
quod est primo appetibile, est finis a quo incipit consideratio
intellectus practici. Cum enim volumus aliquid deliberare de agendis,
primo supponimus finem, deinde procedimus per ordinem ad inquirendum
illa, quae sunt propter finem; sic procedentes semper a posteriori ad
prius, usque ad illud, quod nobis imminet primo agendum. Et hoc est
quod subdit quod ultimum de actione intellectus practici, est
principium actionis; idest illud, unde debemus actionem incipere.
Unde rationabiliter dictum est, quod haec duo sunt moventia, scilicet
appetitus, et intellectus practicus. Quia enim ipsum appetibile,
quod est primum consideratum ab intellectu practico, movet, propter
hoc dicitur intellectus practicus movere, quia scilicet eius
principium, quod est appetibile, movet.
5. Et quod
dicitur de intellectu, intelligendum est etiam de phantasia; quia cum
phantasia movet, non movet sine appetitu. Non enim movet, nisi
inquantum repraesentat appetibile, sicut nec intellectus.
6. Sic
igitur apparet, quod unum est movens, scilicet appetibile; hoc enim
appetitum movet, et est principium intellectus, quae duo ponebantur
moventia.
7. Et hoc
rationabile est, quod haec duo moventia reducantur in unum, quod est
appetibile: quia si ponebantur haec duo intellectus et appetitus esse
moventia, respectu eiusdem motus, cum unius effectus sit una causa
propria, necesse est quod moveant haec duo secundum aliquam communem
speciem. Non est autem dicendum quod appetitus moveat sub specie
intellectus, sed magis e converso; quia intellectus non invenitur
movens sine appetitu; quia voluntas, secundum quam movet intellectus,
est quidam appetitus.
8. Et ratio
huius assignatur in nono metaphysicorum: quia cum ratio scientiae
practicae se habeat ad opposita, non movet, nisi determinetur ad unum
per appetitum. Sed appetitus movet sine ratione, sicut patet ex his
quae ex concupiscentia moventur. Concupiscentia enim est appetitus
quidam. Exemplificat autem magis de concupiscentia quam de ira, quia
ira habet aliquid rationis, non autem concupiscentia, ut probat
philosophus in septimo Ethicorum. Et sic patet quod moventia
reducuntur in unum, quod est appetibile.
9. Deinde
cum dicit intellectus quidem assignat ex praedictis rationem cuiusdam
accidentis circa motum vel actionem; ostendens scilicet quare in
actionibus et motibus nostris erramus. Et dicit quod omnis intellectus
est rectus: quod intelligendum est de intellectu principiorum. Non
enim erramus circa prima principia in operabilibus, cuiusmodi sunt,
nulli nocendum esse, non esse aliquid iniuste agendum, et similia;
sicut nec erramus circa prima principia in speculativis. In his autem
quae sunt post principia, si quidem recte consideramus, procedit ex
rectitudine quae est circa prima principia. Si autem a rectitudine
deviamus, procedit ex errore qui accidit in ratiocinando. Sed
appetitus et phantasia, qui etiam movent, sunt et cum rectitudine, et
sine rectitudine. Et ideo in actionibus nostris contingit deficere a
rectitudine secundum quod deficimus ab intellectu et ratione. Unde
patet ex praedictis quod appetibile semper movet.
10. Hoc
autem appetibile, est aut vere bonum, quando persistitur in iudicio
intellectus recti, aut apparens bonum quando declinat a iudicio
intellectus recti, propter appetitum vel phantasiam. Non autem omne
bonum est appetibile et movens, sed bonum agibile, quod est bonum
applicatum ad operationem; et hoc contingit aliter se habere, sicut
omnia quae nostrae actioni subduntur. Unde bonum ultimum et
necessarium in sua universitate consistens, non movet. Manifestum est
igitur quod potentia animae quae dicitur appetitus, sit movens.
11. Deinde
cum dicit dividentibus autem excludit illud quod antiqui dixerunt de
distinctione partium motivarum; dicens, quod dividentibus partes
animae in rationalem, irascibilem et concupiscibilem, si ipsi
intendunt distinguere potentias animae abinvicem separatas, multo
plures fient quam ipsi ponant; scilicet vegetativum, sensitivum,
intellectivum, consiliativum, et appetitivum. Distinguit autem
consiliativum ab appetitivo, sicut in sexto Ethicorum distinguitur
ratiocinativum quod est contingentium, a scientifico, quod est
necessariorum, et ea ratione quae ibi tangitur. Hae autem partes
animae plus differunt abinvicem quam concupiscibile et irascibile, quae
comprehenduntur sub appetitu sensitivo; unde plures sunt partes, quam
ipsi ponant.
12. Deinde
cum dicit quoniam autem excludit quamdam obiectionem supra positam ad
ostendendum quod appetitus non movet, per hoc quod continentes
appetitum non sequuntur. Sed haec ratio solvitur; quia in homine sunt
contrarii appetitus, quorum unum continentes sequuntur, et alii
repugnant. Dicit ergo, quod quia possunt fieri appetitus contrarii
adinvicem, hoc contingit cum ratio concupiscentiae contrariatur: et
fit idest accidit hoc in habentibus sensum temporis, idest qui non
solum cognoscunt quod in praesenti est, sed considerant praeteritum et
futurum; quia intellectus quandoque ab aliquo concupiscibili retrahere
iubet, propter futuri considerationem. Sicut cum febricitanti, ex
iudicio intellectus videtur a vino abstinendum esse, ne febris
incalescat. Sed concupiscentia incitat ad accipiendum propter ipsum
iam, idest propter illud quod in praesenti est: videtur enim quod in
praesenti est delectabile, esse simpliciter delectabile et bonum, ex
eo quod non consideratur ut futurum.
13. Deinde
cum dicit specie quidem ostendit ordinem motus. Et circa hoc tria
facit. Primo ostendit quomodo moventia sunt unum, et quomodo plura.
Secundo quomodo ordinantur adinvicem, ibi, quoniam autem tria sunt.
Tertio summarie determinat de unoquoque eorum quaedam, quae ad motum
requiruntur, ibi, nunc autem. Dicit ergo primo, quod si moventia
considerantur formaliter et secundum speciem, unum erit movens,
scilicet appetibile vel appetitivum, quia inter omnia primum movens est
appetibile; hic enim est movens non motum, inquantum est imaginatum
vel intellectum. Manifestum est enim, quod secunda moventia non
moventur, nisi inquantum participant primum. Unde omnia conveniunt in
specie primi moventis. Quamvis autem omnia conveniant in specie primi
moventis, tamen numero sunt plura.
14. Deinde
cum dicit quoniam autem assignat ordinem motus; et dicit quod tria sunt
quae inveniuntur in motu. Unum, quod est movens, et aliud est
organum quo movens movet, et tertium est quod movetur. Movens autem
est duplex: unum quidem immobile, et aliud quod est movens motum. In
motu igitur animalis, movens quod non movetur, est bonum actuale,
quod movet appetitum prout est intellectum vel imaginatum. Sed movens
motum, est ipse appetitus; quia omne quod appetit, inquantum appetit
movetur, et ipsum appetere est quidam actus vel motus, prout motus est
actus perfecti, prout dictum est de operatione sensus et intellectus.
Quod autem movetur est animal. Organum autem, quo appetitus movet,
est aliquid corporeum, scilicet quod est primum organum motus; et ideo
de huiusmodi organis considerandum est in operationibus communibus
animae et corporis. Determinat enim de hoc in libro de causa motus
animalium. In hoc enim libro intendit determinare de anima secundum
se.
15. Deinde
cum dicit nunc autem summarie determinat de organo motus localis: et
dicit, in summa, quod primum movens organice oportet tale esse, ut in
eodem sit et principium et finis motus, sicut in quadam circulatione,
in qua est gibbosum et concavum, quorum unum est quasi finis, et aliud
quasi principium. Nam concavum est sicut finis, gibbosum autem
videtur esse sicut principium motus. Secundum concavitatem enim
contrahitur in seipso, secundum gibbositatem vero attenditur eius
dilatatio, prout ab ipso fit principium motus et pulsus.
16. Et
quia in ipso est principium motus et finis; principium autem motus
oportet esse immobile in unoquoque motu, sicut cum movetur manus
quiescit brachium, et cum movetur brachium quiescit humerus, et sicut
omnis motus ab aliquo immobili procedit; oportet quod in ipso organo
motus quod est cor, sit aliquid quiescens, inquantum est principium
motus, et aliud quod movetur, inquantum motus terminatur ad ipsum.
Et haec duo in ipso, scilicet quiescens et motum sunt diversa
ratione, licet subiecto et magnitudine sint abinvicem inseparabilia.
17. Et
quod oporteat id esse principium motus et finis, et per consequens
quiescens et mobile, manifestum est ex hoc, quod omnis motus animalis
componitur ex pulsu et tractu. In pulsu autem id quod est movens, est
tantum principium motus, quia pellens elongat a se id quod pellitur.
Sed in tractu id quod movet est terminus motus, quia trahens ad se
movet id quod trahitur. Et propter hoc oportet quod primum organum
motus localis in animali, sit et ut principium motus, et ut terminus.
18. Et
ideo oportet quod in eo sit aliquid manens, et tamen quod hinc incipiat
motus, sicut apparet in motu circulari. Nam corpus quod circulariter
movetur, propter immobilitatem centri et polorum, non mutat totaliter
locum, nisi forte ratione; sed secundum totum manet in eodem loco
secundum subiectum; partes autem variant locum subiecto, et non
ratione tantum: sic etiam est in omni motu cordis. Nam cor in eadem
parte corporis confixum manet, sed movetur secundum dilatationem et
constrictionem, ut causet motum pulsus et tractus; et sic quodammodo
est mobile, et quodammodo quiescens.
|
|