|
1. Postquam
philosophus determinavit de principio motivo secundum localem motum in
communi et secundum se, nunc determinat de ipso per comparationem ad
diversa genera animalium. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit
quid sit commune omnibus animalibus participantibus motum. Secundo
quomodo principium motivum inveniatur in animalibus imperfectis, ibi,
considerandum autem de imperfectis. Tertio ostendit quomodo hoc
principium motus sit in animali perfectissimo, quod est homo,
differenter ab aliis animalibus, ibi, sensibilis quidem. Dicit ergo
primo, quod omne animal inquantum est appetitivum, sic est suiipsius
motivum. Nam appetitus est causa propria motus. Sed appetitivum non
est sine phantasia, quae est vel rationalis, vel sensibilis.
Sensibili autem phantasia, alia animalia ab homine participant, non
autem rationali phantasia.
2.
Considerandum autem est, quod sicut supra dictum est, sicut sub
intellectu phantasiam comprehendit, ita etiam phantasiam usque ad
intellectum extendit, sequens nominis rationem. Nam phantasia
apparitio quaedam est: apparet autem aliquid et secundum sensum et
secundum rationem. Phantasia etiam habet suam operationem in absentia
sensibilium, ut ratio et intellectus.
3. Deinde
cum dicit considerandum autem ostendit quid sit principium motus in
animalibus imperfectis. Et dicuntur animalia imperfecta, quibus inest
solum sensus tactus. Et dicit, quod considerandum est quid moveat
ea; utrum scilicet in eis sit phantasia et concupiscentia, vel non.
Videtur autem, quod in eis sit concupiscentia, quia in eis videtur
esse laetitia et tristitia. Retrahunt enim se, cum ab aliquo nocivo
tanguntur, et aperiunt se et extendunt in illud quod est eis
conveniens; quod non fieret, nisi in eis esset dolor et delectatio.
Si haec autem sunt in eis, necessarium est quod in eis sit
concupiscentia. Sed cum concupiscentia ex sensu fiat delectationis,
sequitur quod concupiscentia non sit sine phantasia.
4. Restat
ergo quaerendum, quomodo in eis sit phantasia. Et respondet quod
sicut moventur, ita inest huiusmodi animalibus et phantasia et
concupiscentia. Moventur autem non determinate, quasi intendentia
aliquem determinatum locum, in suo motu, sicut accidit in animalibus
quae moventur motu processivo, quae imaginantur aliquid distans, et
illud concupiscunt et ad illud moventur. Sed huiusmodi animalia
imperfecta non imaginantur aliquid distans, quia nihil imaginantur nisi
ad praesentiam sensibilis. Sed cum laeduntur imaginantur illud ut
nocivum, et retrahunt se; et cum delectantur, extendunt se super
illud, et applicant se illi. Et sic in eis est phantasia vel
concupiscentia indeterminata, inquantum imaginantur et concupiscunt
aliquid ut conveniens non autem ut hoc aut illud, hic aut ibi; sed
habent confusam imaginationem et concupiscentiam.
5. Deinde
cum dicit sensibilis igitur ostendit quod principium motivum sit in
hominibus. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quomodo
principium movens in hominibus est ratio deliberans. Secundo quomodo
aliquando deliberatio rationis per appetitum vincitur, ibi, vincit
autem. Tertio ostendit quae ratio sit movens, ibi, scientificum
autem. Dicit ergo primo, quod phantasia sensibilis, ut ex dictis
patet, est etiam in aliis animalibus; sed illa, quae est per
deliberationem, est tantum in rationalibus; quia considerare utrum hoc
sit agendum, aut hoc quod est deliberare, opus est rationis.
6. Et in
tali consideratione necesse est accipere aliquam unam regulam, vel
finem, vel aliquid huiusmodi, ad quod mensuretur quid sit magis
agendum. Manifestum est enim quod homo, imitatur, idest desiderat,
id quod est magis in bonitate, et id quod est melius: melius autem
semper diiudicamus aliqua mensura: et ideo oportet accipere aliquam
mensuram in deliberando quid magis sit agendum. Et hoc est medium ex
quo ratio practica syllogizat quid sit eligendum. Unde manifestum
est, quod ratio deliberans potest ex pluribus phantasmatibus unum
facere, scilicet ex tribus, quorum unum praeeligitur alteri, et
tertium est quasi mensura, quae praeelegit.
7. Et haec
est causa, quare animalia non habent opinionem, licet habeant
phantasiam; quia non possunt uti syllogismo, per quem unum praeeligant
alteri. Sed deliberatio rationis habet illam, scilicet opinionem,
alias non faceret ex pluribus phantasmatibus unum. Et inde est, quod
appetitus inferior, qui sequitur phantasiam, non habet
deliberationem, sed absque deliberatione movetur ad concupiscendum vel
irascendum, quia scilicet sequitur phantasiam sensibilem.
8. Deinde
cum dicit vincit autem ostendit quomodo deliberatio rationis vincatur ab
appetitu inferiori; et dicit quod appetitus inferior, qui est sine
deliberatione, vincit deliberationem, et removet hominem ab eo quod
deliberavit. Aliquando e converso appetitus movet appetitum, scilicet
superior, qui est rationis deliberantis, eum qui est phantasiae
sensibilis, sicut in corporibus caelestibus, sphaera superior movet
inferiorem; quod accidit cum aliquis continens fuerit. Continentis
enim est, per deliberationem rationis vincere passiones.
9. Et iste
est naturalis ordo, ut superior appetitus moveat inferiorem; quia
etiam in corporibus caelestibus naturaliter sphaera superior
principalior est et movet inferiorem, ita quod inferior movetur tribus
motibus localibus. Sicut sphaera Saturni movetur et motu diurno, qui
est super polos mundi, et motu contrario, qui est super polos
zodiaci, et praeter hoc motu proprio. Et similiter appetitus
inferior, etsi aliquid de motu proprio retineat, movetur tamen
naturali ordine, motu appetitus superioris, et motu rationis
deliberantis. Si autem e converso accidit, quod appetitus superior
transmoveatur ab inferiori, hoc est praeter ordinem naturalem. Unde
et hoc facit peccatum in moribus, sicut peccata sunt monstra in
natura.
10. Deinde
cum dicit scientificum autem ostendit quae ratio sit movens. Et primo
sciendum est quod ratio speculativa, quam appellat scientificam, non
movet, sed in quiete est, quia nihil de imitando vel fugiendo dicit,
ut supra dictum est. Ratio autem practica, quaedam est universalis,
et quaedam particularis. Universalis quidem, sicut quae dicit, quod
oportet talem tale agere, sicut filium honorare parentes. Ratio autem
particularis dicit quod hoc quidem est tale, et ego talis, puta quod
ego filius, et hunc honorem debeo nunc exhibere parenti.
11. Haec
autem iam opinio movet, sed non autem illa quae est universalis. Aut
si utraque movet, illa quae est universalis, movet ut causa prima et
quiescens, particularis vero ut causa proxima, et quodammodo motui
applicata. Nam operationes et motus in particularibus sunt; unde
oportet ad hoc quod motus sequatur, quod opinio universalis ad
particularia applicetur. Et propter hoc etiam peccatum in actionibus
accidit, quando opinio in particulari operabili corrumpitur propter
aliquam delectationem, vel propter aliquam aliam passionem, quae talem
universalem opinionem non corrumpit.
|
|