|
1. Postquam
philosophus determinavit de singulis partibus animae, hic ostendit
quomodo adinvicem ordinantur. Et primo ostendit, quod necesse est
animae partem vegetabilem in omnibus viventibus inveniri. Secundo
ostendit quod sensitiva non est in omnibus, sed in aliquibus, ibi,
sensum autem non necesse. Dicit ergo primo, ex his quae supra de
partibus animae determinata sunt, concludens, quod omne quod vivit,
et per consequens quamcumque partem animae habens, necesse est quod
habeat animam vegetabilem a principio suae generationis usque ad suam
corruptionem. Ex quo innuit hoc esse in animalibus, quae generantur
et corrumpuntur, intelligendum.
2. Hoc
autem probat sic: quia necesse est quod omne vivens quod generatur,
habeat augmentum et statum et decrementum: sed haec non possunt
accidere sine alimento, quia tempore augmenti oportet quod plus de
alimento convertatur, quam sufficiat ad conservationem praeexistentis
magnitudinis: tempore autem status, aequaliter; sed tempore
diminutionis, minus. Cum igitur uti alimento pertineat ad partem
vegetabilem, necesse est quod haec pars animae sit in omnibus
viventibus, quae generantur et corrumpuntur. Et sic patet ordo istius
partis animae ad alias partes animae; quia omnes aliae praesupponunt
istam.
3. Deinde
cum dicit sensum autem ostendit quomodo se habeat pars sensitiva ad
viventia. Et primo ostendit quod non est in omnibus viventibus.
Secundo ostendit in quibus viventibus sit, ibi, animal autem
necesse. Dicit ergo primo, quod non est necessarium quod omnia
viventia habeant sensum, quia sensus tactus (sine quo nullus alius
potest esse, et per consequens neque aliquod animal, cuius ratio
perficitur ex hoc quod habet sensum) esse non potest in aliquo corpore
simplici, quia organum sensus tactus necesse est esse in quadam
medietate inter contraria, ut supra ostensum est: quod nulli corpori
simplici convenit, cum in corporibus simplicibus sint excellentiae
qualitatum sensibilium, puta in igne excellentia calidi, in aqua,
excellentia frigidi.
4.
Similiter etiam quaecumque non sunt susceptiva specierum sine materia,
non habent sensum. Nam sensus est susceptivus specierum sine materia,
ut supra dictum est. Sunt autem quaedam viventia, scilicet plantae,
quae sunt propinqua corporibus simplicibus propter earum
terrestreitatem, et non recipiunt species sensibilium, nisi per
materialem immutationem; non ergo omnia viventia habent sensum.
5. Deinde
cum dicit animal autem ostendit quod omnia animalia habent sensum. Et
circa hoc duo facit. Primo ostendit hoc de animalibus quae moventur
motu processivo. Secundo simpliciter de omnibus animalibus, ibi, at
vero. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo
excludit quoddam per quod posset suae rationi obviari, ibi, non potest
autem corpus. Dicit ergo primo, quod necesse est quod animal sensum
habeat. Ad quod probandum proponit, primo quod natura nihil facit
frustra: quia omnia, quae sunt in natura, sunt propter aliud, idest
proveniunt ex necessitate ex his, quae propter aliquid sunt. Sicut
natura facit membra propter aliquas operationes. Sed ex hoc quod
membra sunt talis dispositionis, sequitur quod habeant aliqua
accidentia, sicut quod habeant pilositates quasdam, vel colores, vel
corruptiones, quae non sunt propter finem, sed magis proveniunt ex
necessitate materiae. Sic igitur, cum natura operetur propter
aliquid, si res naturales non possent pervenire ad finem, quem natura
intendit, essent frustra.
6. Sed
natura fecit corpus processivum, id est animalis quod potest moveri
motu processivo, sic organizatum et dispositum, propter motum, et ut
per motum ulterius prosequeretur alimentum, per quod conservaretur in
esse. Hoc autem non posset esse, si non haberet sensum; quia non
discerneret corruptibilia, quae possunt ei obviare, et sic
corrumperetur, et non perveniret ad finem quem natura intendit, ut
scilicet conservetur alimento, quod ex motu acquiritur. Quomodo enim
alerentur, nisi quaererent alimentum per motum?
7. Nec est
instantia de animalibus immobilibus; quia animalibus manentibus, id
est immobilibus existit adiunctum illud unde nata sunt nutriri, unde
non oportet quod a remotis quaerant. Manifestum est igitur, quod si
corpora processiva non haberent sensum, non possent consequi finem ad
quem natura ordinavit, et ita essent frustra; quod est inconveniens.
8. Deinde
cum dicit non potest excludit quoddam, per quod posset obviari
praedictae rationi. Posset enim aliquis dicere, quod corpus
processivum potest pervenire ad finem intentum a natura discernendo
corruptibilia per intellectum, etiam si non haberet sensum. Sed
excludit hoc, dicens, quod corpus non existens mansivum, sed
processivum, non potest habere animam, et intellectum discernentem
nociva, ita quod non habeat sensum, neque si sit generabile, neque si
sit ingenerabile. Et de generabili quidem ostensum est. Nam viventia
generabilia habentia intellectum sunt tantum homines. Intellectus
autem humanus indiget sensu, ut supra ostensum est.
9. Sed quod
dicit, quod neque illud quod est ingenerabile habet intellectum sine
sensu, videtur esse falsum secundum opinionem Aristotelis. Nam
corpora caelestia, quae ponit esse animata, habent de partibus
animae, intellectum. Non habent autem sensum, cum sint corpora
uniformia, non habentia distinctionem in organis, quae requiruntur ad
sensum. Unde quidam sic exponunt, ut ibi terminetur sententia, ubi
dicit generabile autem: ut sit sensus, quod nullum corpus non manens,
non potest habere intellectum sine sensu, dummodo sit generabile. Sed
quod subdit, at vero neque ingenerabile, est principium alterius
sententiae: ac si dicat, quod hoc quod dictum est de corpore
generabili, non sic se habet circa corpus ingenerabile, ut scilicet
non possit habere intellectum sine sensu.
10. Et hoc
est quod subdit, quare enim non habebit. Intelligendum est magis
relative quam interrogative; ut sit sensus, quod causa, quare corpus
ingenerabile, scilicet corpus caeleste, non habet sensum, licet
habeat intellectum, est ista: quia si haberet sensum, aut hoc esset
ut exinde esset aliquid melius animae corporis, aut exinde esset melius
corpori caelesti: sed neutrum horum est, quia anima corporis caelestis
non magis intelligeret per sensum, quam sine sensu; intelligit enim
per modum substantiarum separatarum ea quae sunt secundum se
intelligibilia. Neque etiam corpus caeleste magis posset conservari in
esse, propter sensum; quia non est possibile ipsum corrumpi, unde non
indiget sensu ad vitandum corrumpentia. Sed ad hunc sensum non
adaptatur conclusio consequens, scilicet quod nullum corpus non
manens, idest non immobile, habet animam sine sensu. Nisi forte
dicatur, quod haec conclusio, non sequitur ex eo quod immediate dictum
est, sed ex eo quod primo fuit dictum.
11. Quia
igitur haec expositio extorta videtur, dicendum est, quod per corpus
ingenerabile non intelligit corpus caeleste, sed corpora quorumdam
animalium aereorum quae ponebant Platonici nominantes ea Daemones;
quos quidem Apuleius Platonicus sic definit. Daemones sunt animalia
corpore aerea, mente rationalia, animo passiva, tempore aeterna. Et
de huiusmodi animalium corporibus vult philosophus ostendere, quod non
est possibile quod habeant intellectum sine sensu, sicut Platonici
posuerunt; ut interrogative legatur quod dicitur: quare enim non
habebit, scilicet huiusmodi corpus sensum? Quasi dicat: non est
huius rationem assignare. Si enim non habet, aut hoc est propter
bonum animae, aut propter bonum corporis. Sed neutrum horum; quia
sine sensu neque anima eius intelligit melius, neque corpus magis
conservabitur. Et ex hoc statim directe sequitur conclusio, quam
inducit, quod nullum corpus mobile habens animam, careat sensu.
Apparet autem, hanc esse intentionem Aristotelis, ex hoc quod
immediate subiungit, quod impossibile est aliquod corpus simplex esse
corpus animalis.
12. Deinde
cum dicit at vero ostendit quod sensus sit simpliciter necessarius omni
animali. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum.
Secundo inducit quamdam conclusionem ex dictis, ibi, manifestum
igitur quoniam necesse. Circa primum duo facit. Primo proponit quod
intendit. Secundo probat propositum, ibi, hoc autem ex his.
Proponit autem duo: quorum primum est quod si aliquod corpus habet
sensum, necesse est quod vel sit simplex, vel mistum. Et impossibile
est quod sit simplex: quia si esset corpus simplex, non haberet
tactum, quem quidem sensum necesse est omne animal habere, non solum
animalia processiva, sed etiam animalia immobilia, sicut ostendit
supra.
13. Deinde
cum dicit hoc autem probat propositum. Et primo, quod sensus tactus
sit in omnibus animalibus. Secundo, quod corpus animalis non possit
esse corpus simplex, ibi, quod autem possibile. Circa primum duo
facit. Primo ostendit, quod necesse est inesse omnibus animalibus
sensum tactus. Secundo, quod alii sensus a sensu tactus non insunt
omnibus, ibi, alii autem propter bonum et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit, quod necesse est tactum inesse omnibus
animalibus. Secundo ostendit idem de gustu, ibi, propter quod et
gustus. Dicit ergo primo, quod hoc, scilicet quod necesse sit tactum
inesse omnibus animalibus, manifestum est ex his quae nunc dicentur.
Animal enim est corpus animatum. Omne autem corpus, scilicet
generabile et corruptibile, est tangibile; et dico tangibile, quod
est sensibile tactu. Corpora autem caelestia quae sunt ingenerabilia
et incorruptibilia, non sunt tangibilia. Non enim sunt de natura
elementorum, ut possint habere qualitates elementares, quae sunt
qualitates tangibiles. Sed omnia corpora corruptibilia necesse est
habere qualitates tangibiles, cum sint vel elementa simplicia, vel ex
elementis composita.
14. Et ex
hoc concludit, quod necesse est corpus animalis habere sensum tactus si
debeat salvari corpus animalis; quia cum corpus animalis sit
tangibile, idest habens tangibiles qualitates, et similiter corpora
quae ipsum tangunt, immutari potest corpus animalis ab his quae ipsum
tangunt, naturali immutatione usque ad suam corruptionem. Aliter
autem est de aliis sensibus quae sentiunt per alia media, et non
tangendo, sicut olfactus, visus et auditus. Unde illa sensibilia cum
sint remota, non tangunt corpus animalis, nec possunt alterare ipsum
ad corruptionem, sicut tangibilia. Et ideo nisi animal haberet sensum
tactus, per quem discerneret convenientia a corruptivis, non posset
haec fugere et illa accipere, et ita non posset salvari animal.
Necessarium est igitur ad salutem animalis, quod habeat sensum
tactus.
15. Deinde
cum dicit propter quod ostendit idem de gustu; scilicet quod gustus est
sicut tactus quidam. Est enim gustus alimenti: quo scilicet
discernitur alimentum, utrum sit conveniens vel non. Alimentum autem
est quoddam corpus tangibile. Nutrit enim ex hoc quod est calidum,
humidum, frigidum et siccum. Ex eisdem enim nutrimur ex quibus
sumus. Sed sonus et color et odor nihil faciunt ad alimentum neque ad
augmentum vel ad decrementum. Sapor autem confert ad alimentum,
inquantum est sequela complexionis. Sic igitur patet, quod gustus est
quidam tactus, quia est sensus alicuius tangibilis et vegetativi, id
est nutritivi, scilicet alimenti. Et sic patet quod hi sensus
necessarii sunt animali. Ex quo etiam manifestum est, quod animal non
potest esse sine tactu.
16. Deinde
cum dicit alii autem ostendit quod alii sensus non insunt omnibus
animalibus, sed quibusdam. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit
propositum. Secundo manifestat quoddam quod dixerat, ibi, sicut enim
movens. Dicit ergo primo, quod alii sensus, scilicet visus, auditus
et olfactus, conveniunt animali non propter necessitatem, sed propter
bene esse. Sed necessarium est eos inesse non cuilibet generi
animalium, sed quibusdam, scilicet quae moventur motu processivo:
quia si debet huiusmodi animal salvari, non solum debet sentire id quod
tangit, sed debet sentire id quod est a longe, quia ad aliquid remotum
movetur. Hoc autem, scilicet quod sentiat aliquid a longe, erit, si
habeat sensus, qui sentiant per medium; eo quod medium patitur et
movetur a sensibili, sensus autem a medio.
17. Et hoc
ostendit consequenter cum dicit sicut enim ostendit per simile in motu
locali. Videmus enim quod movens secundum locum, facit permutationem
usque ad aliquem determinatum locum; quia quod primo depellit, facit,
ut illud depulsum, iterum depellat aliud; et sic primum depellens
movet tertium per medium. Et primum quidem movens depellit, sed non
depellitur; ultimum autem, ubi terminatur motus, depellitur, sed non
depellit. Medium autem habet utrumque; scilicet quod depellit et
depellitur; et contingit multa media esse talia. Et sicut hoc est in
motu locali, ita contingit in alteratione, quod sit primum movens et
ultimum motum, et medium quod sit movens et motum.
18. Sed in
hoc tamen differt, quod primum alterans manet secundum locum dum
alterat; quod non contingit dici de pellente. Et ponit exemplum,
sicut si aliquis tangat ceram liquefactam, usque ad illum terminum mota
est, quousque per actionem caloris actio tangentis pertingit. Sed
lapis, quia durus est, non est susceptivus talis impressionis. In
aqua autem talis actio magis protenditur procul, quam in cera. Sed
adhuc aer, qui est passibilior, in maxime remotum movetur, et facit
et patitur, ut medium existens, dummodo maneat et sit unus; ut
scilicet non interrumpatur per aliquod obstaculum interpositum. Et
ideo circa repercussionem sensus, melius est dicere, quod aer patiatur
a figura et colore, quousque permanet unus et continuus, quod
contingit quando est lenis, et non interruptus, quam quod radii
egredientes a visu repercutiantur a visibili, ut Platonici posuerunt.
Et ideo aer sic motus a figura et colore, movebit visum inquantum
visibile immutat totum aerem usque ad visum. Et esset simile de cera
et sigillo, si figura sigilli imprimeretur in ceram usque ad ultimum
terminum eius, sicut visibile imprimit speciem suam in aerem usque ad
visum.
|
|