|
1. Postquam
philosophus ostendit quod tactus de necessitate inest omnibus
animalibus, hic intendit ostendere quod impossibile sit corpus animalis
esse simplex, puta quod sit igneum, vel aereum, sicut Platonici
posuerunt quaedam animalia esse aerea. Hoc autem probat, quia nullum
alium sensum contingit esse sine tactu: oportet enim omne animal habere
tactum, ut ostensum est, et per consequens oportet quod omne corpus
animatum, scilicet anima sensibili, sit tale, ut per ipsum possit
fieri sensus tactus. Omnia autem elementa praeter terram, possunt
esse organa, vel media aliorum sensuum, scilicet aer et aqua, eo quod
aer et aqua faciunt sentire per alterum, idest per medium. Sed tactus
non fit per medium, sed in tangendo ipsa sensibilia; et ideo sic
nominatur, quamvis et alii sensus sentiant quodammodo in tangendo, non
quidem immediate, sed per medium. Nam sensibile tangit sensum per
medium, sicut et per medium immutat ipsum. Solus autem sensus tactus
in tangendo sensibile sentit per seipsum, et non per aliquod medium.
2. Ex quo
manifestum est, quod corpus animalis debet esse tale, ut per ipsum
possit fieri tactus, non autem, ut per ipsum possit fieri visus et
auditus: quia hi sensus fiunt per medium extrinsecum. Et, quia
corpus animalis oportet esse tale ut per ipsum fiat sensus tactus,
impossibile est quod ullum elementorum sit corpus animalis: neque
terra, per quam non sunt alii sensus: neque alia elementa, per quae
fiunt alii sensus.
3. Cuius
ratio est, quia illud, per quod fit tactus, oportet esse medium inter
qualitates tangibiles, ad hoc quod sit susceptivum earum, utpote in
potentia existens ad eas, ut supra ostensum est. Et hoc est verum non
solum respectu qualitatum terrae, sed etiam omnium tangibilium
qualitatum. In corporibus autem simplicibus non invenitur medium inter
qualitates tangibiles, sed inveniuntur ipsae qualitates, secundum
extremitatem contrarietatis. Et inde manifestum est, quod per nullum
corpus simplex, nec per aliquid corporibus simplicibus vicinum, potest
fieri sensus tactus. Et ideo ossibus, capillis et talibus partibus
non sentimus, quia superabundat in eis quod terrae est, et non
reducuntur ad medium, prout tactus requirit.
4. Propter
istam etiam rationem, plantae nullum habent sensum, quia habent multum
de terrestri, et sine tactu non est possibile esse aliquem alium
sensum, nec tactum fieri possibile per aliquod simplex elementum. Sic
ergo manifestum est, quod nullum corpus simplex potest esse animatum
anima sensibili.
5. Deinde
cum dicit manifestum igitur concludit ex praedictis habitudinem sensuum
ad animalia. Et primo quantum ad tactum. Secundo quantum ad alios
sensus, ibi alios autem sensus. Dicit ergo primo, quod cum necesse
sit omne animal habere tactum, ut ostensum est, manifestum est quod
solum per privationem huius sensus, scilicet tactus, necesse est
animalia mori. Hic enim sensus convertitur cum animali, nec aliquid
potest ipsum habere nisi sit animal, nec aliquid potest esse animal
nisi habeat hunc sensum.
6. Et inde
ulterius concludit, quod sensibilia aliorum sensuum si sint excellentia
corrumpunt quidem singulos sensus, puta nimis fulgida corrumpunt
visum, et fortes soni corrumpunt auditum: quia tamen corruptis his
sensibus, potest animal remanere, horum excellentiae non corrumpunt
animal nisi per accidens, inquantum scilicet accidit animal pati simul
ab aliquibus tangibilibus corrumpentibus; puta si simul cum sono fiat
depulsio et ictus, ut accidit in tonitruo, ex quo interdum animalia
moriuntur. Et similiter ab his quae videntur, aliqua moriuntur, non
inquantum sunt visa, sed inquantum aerem inficiunt, ut dicitur de
quibusdam venenosis. Et similiter intelligendum est de odoribus,
secundum quod cum malis odoribus interdum adiungitur corruptio aeris.
Et ita etiam de sapore est, quod potest corrumpere animal, non
inquantum sapor est, sed inquantum sapori adiungitur aliqua qualitas
tangibilis, puta quod talis sapor consequitur calorem excedentem vel
frigus.
7. Sed
excellentia qualitatum tangibilium corrumpit animal per se, et non per
accidens: quia omnis excellentia sensibilis corrumpit sensum. Unde
quod tangi potest, idest tangibile si fuerit excellens, corrumpit
tactum. Secundum autem hunc sensum determinatur vita animalis; tamdiu
enim durat animal, quamdiu durat sensus tactus in eo. Ostensum est
enim quod impossibile est esse animal sine tactu: unde manifestum est
quod excellentiae tangibilium, non solum corrumpunt sensum tactus, sed
etiam corrumpunt animal inquantum hunc solum sensum necesse est inesse
animali.
8. Deinde
cum dicit alios autem ostendit qualiter se habeant alii sensus ad
animal: et dicit quod alios sensus habet animal, non propter
necessitatem sui esse, quia sine eis potest esse et vivere, sed
propter bene esse; sicut visum habet, qui videt in aere et in aqua,
ut videat per aerem et aquam ea quae procul sunt. Et non solum per
aerem et aquam, sed etiam per quodcumque diaphanum, quia etiam per
corpora caelestia videmus. Gustum autem habet animal propter
delectationem et tristitiam, quae est in cibo, ut sentiat
delectationem in alimento, et sic concupiscat ipsum, et moveatur ad
quaerendum ipsum.
9. Sed
notandum est quod supra posuit gustum necessarium animalibus, inquantum
est tactus quidam alimenti; hic autem numerat ipsum inter sensus non
necessarios, inquantum est discretivus saporum, qui faciunt alimentum
delectabile vel triste, ut accipiatur facilius, vel refutetur. Et
quod dicitur de gustu intelligendum est de odoratu, quia per odoratum
attrahuntur animalia ad alimentum a remotis; licet etiam in hominibus
sit alia species et alia utilitas odoratus, ut in libro de sensu et
sensato dicitur.
10.
Auditus autem est in animali ad hoc, quod ei aliquid significetur.
Est enim necessarium quod conceptiones unius animalis alteri
significentur, secundum quod unum animal iuvatur ex altero, ut patet
maxime in gregabilibus animalibus, in quibus geniti educantur a
generantibus. Et ideo oportet etiam quod animal habeat linguam, per
quam sonando significet suas affectiones alteri. Et haec dicta de
anima ad praesens sufficiant.
|
|