|
1. Postquam
philosophus ostendit quod non sit alius sensus proprius, praeter
quinque, procedit ad inquirendum, utrum sit aliqua potentia sensitiva
communis his quinque sensibus. Et hoc quidem investigat ex quibusdam
actionibus, quae non videntur alicuius sensus propriae esse, sed
videntur exigere aliam potentiam sensitivam communem. Huiusmodi autem
actiones sunt duae. Una est secundum quod nos percipimus actiones
propriorum sensuum, puta quod sentimus nos videre et audire. Alia est
secundum quod discernimus inter sensibilia propria diversorum sensuum,
puta quod aliud sit dulce, et aliud album. Primo ergo inquirit cui
sit attribuenda prima harum actionum. Secundo, cui sit attribuenda
secunda, ibi, uniuscuiusque quidem igitur. Circa primum tria facit.
Primo movet quaestionem, dicens: quoniam sentimus quod videmus, et
similiter sentimus quod audimus, et sic de unoquoque sensibilium;
necessarium est aut per visum sentire quod ipse visus videt, aut per
aliam virtutem; et sic de aliis sensibus.
2. Secundo
obiicit ad utramque partem, ibi si autem et primo inducit, ad
ostendendum quod visus videat se videre, duas rationes. Quarum prima
talis est. Si homo sentit se videre altero sensu quam visu; aut hoc
erit quia illo alio sensu homo videt colorem; aut omnino alio sensu
videt colorem, et sentit visionem coloris. Si vero eodem sensu quo
sentit colorem et sentit visionem coloris; sequitur, quod unus et idem
erit sensus secundum actum apprehensivus ipsius visionis et subiecti
coloris. Quare sequitur alterum duorum: quia, si iste sensus, qui
sentit visionem et colorem, sit alius sensus a visu, oportebit quod
duo sensus sint unius subiecti, scilicet coloris. Aut si iste
sensus, quo sentimus visionem et colorem, est idem cum sensu visus,
sequitur quod sit idem eiusdem, id est quod visus sit sensus
suiipsius, quod a principio negabatur. Dicere vero, quod ille alter
sensus, quo quis sentit se videre, non sentiat colorem, est omnino
irrationabile: quia si non cognosceret colorem, non posset cognoscere
quid esset videre, cum videre nihil aliud sit, quam sentire colorem.
3. Secundam
rationem ponit ibi amplius autem quae talis est. Si sensus, id est
visionis, quo scilicet sentimus nos videre, sit alter a visu, iterum
quaerendum est de illo sensu: utrum, scilicet ille sensus sentiat se
sentire; et si non, oportebit quaerere tertium sensum, qui sentiat
illum sentire. Aut igitur hoc procedit in infinitum, quod est
impossibile, cum impossibile sit compleri actionem quae dependet ab
actionibus infinitis, neque etiam unius rei possint esse potentiae
infinitae: aut oportebit quod deveniatur ad aliquem sensum, qui sit
iudex suiipsius, id est percipiat se sentire. Eadem ergo ratione
poterat fieri in primo sensu, ut scilicet visus sentiret se videre.
Non est ergo alius sensus, qui percipiat colorem, et qui percipit
visionem coloris.
4. Deinde cum
dicit habet autem obiicit ad partem contrariam. Et quia primae
rationes aliqualiter concludunt verum, haec ratio per modum
dubitationis proponitur, unde et eam solvit. Est autem ratio talis.
Si visu sentimus nos videre; sentire autem visu, nihil est aliud quam
videre; ergo videmus nos videre. Sed nihil videtur nisi color
tantum, aut habens colorem. Si igitur aliquis videt se quod sit
videns, sequitur quod primum videns, quod secundo fuit visum, sit
habens colorem; quod videtur inconveniens. Nam dictum est supra,
quod visus, cum sit susceptivum coloris, est absque colore.
5. Deinde cum
dicit manifestum igitur solvit tertio propositam dubitationem duobus
modis. Primo concludens ex praedictis, quod sentire visu
multipliciter dicitur. Ostensum est enim supra, quod visu sentimus
nos videre. Item ostensum est, quod visu non sentimus, nisi
colorem. Sentire ergo visu dupliciter dicitur. Uno modo, secundum
quod visu sentimus nos videre. Alio modo, cum visu videmus colorem.
Et quod visu sentire dicatur multipliciter; apparet ex hoc, quod
aliquando dicimur sentire visu, cum visus praesentialiter immutatur a
visibili, scilicet colore. Aliquando autem discernimus visu et
tenebras et lumen etiam cum non videmus, per immutationem scilicet ab
exteriori sensibili. Sed non similiter dicitur utroque modo, visu
sentire. Redit ergo solutio ad hoc, quod actio visus potest
considerari, vel secundum quod consistit in immutatione organi a
sensibili exteriori, et sic non sentitur nisi color. Unde ista
actione, visus non videt se videre. Alia est actio visus secundum
quam, post immutationem organi, iudicat de ipsa perceptione organi a
sensibili, etiam abeunte sensibili: et sic visus non videt solum
colorem, vel sentit, sed sentit etiam visionem coloris.
6. Deinde cum
dicit amplius autem ponit aliam solutionem: quae quidem necessaria
est, eo quod color habet duplex esse: unum naturale in re sensibili,
aliud spirituale in sensu. Secundum ergo primum esse coloris,
processit prima solutio. Haec autem secunda procedit quantum ad
secundum esse coloris. Circa hanc solutionem tria facit. Primo ponit
solutionem. Secundo probat quoddam, quod in solutione supposuerat,
ibi, si igitur est motus. Tertio ex hac solutione ostendit etiam
quarumdam aliarum quaestionum solutionem, ibi, quoniam autem unus.
7. Dicit ergo
primo, quod cum soluta sit prima dubitatio, sustinendo quod videns non
sit coloratum, amplius potest solvi dicendo quod videns est tamquam
coloratum, quia in vidente est similitudo coloris, unde videns est
simile colorato. Unde illa potentia, quae videt aliquem esse
videntem, non est extra genus potentiae visivae. Et quod videns sit
quodammodo coloratum, probat per ea quae supra dicta sunt, quia
unumquodque organum sensus est susceptivum speciei sensibilis sine
materia, ut dictum est. Et ista est ratio, quare abeuntibus
sensibilibus, fiunt in nobis sensationes et phantasiae, id est
apparitiones, secundum quas aliquo modo sentiunt animalia. Et sic
patet quod videns est tamquam coloratum, inquantum habet similitudinem
coloris. Et non solum videns est tamquam coloratum, et simile
colorato; sed etiam actus cuiuslibet sensus, est unus et idem subiecto
cum actu sensibilis, sed ratione non est unus.
8. Et dico
actum sensus, sicut auditum secundum actum; et actum sensibilis,
sicut sonum secundum actum. Non enim semper sunt in actu: quia
contingit habentia auditum non audire, et habens sonum non semper
sonare. Sed cum potens audire habet suam operationem, et potens
sonare habet sonare, tunc simul fit sonus secundum actum qui vocatur
sonatio, et auditus secundum actum, qui vocatur auditio. Cum igitur
visus percipiat sensibile et actum eius, et videns sit simile
sensibili, et actus videntis sit idem subiecto cum actu sensibilis,
licet non ratione, relinquitur quod eiusdem virtutis est, videre
colorem et immutationem quae est a colore, et visum in actu et visionem
eius. Potentia ergo illa, qua videmus nos videre, non est extranea a
potentia visiva, sed differt ratione ab ipsa.
9. Deinde cum
dicit si igitur probat quod supposuerat; scilicet quod unus et idem sit
actus sensibilis et sentientis, sed ratione differant, ex his quae
sunt ostensa in tertio physicorum. Ibi enim ostensum est, quod tam
motus quam actio vel passio sunt in eo quod agitur, id est in mobili et
patiente. Manifestum est autem, quod auditus patitur a sono; unde
necesse est, quod tam sonus secundum actum, qui dicitur sonatio, quam
auditus secundum actum, qui dicitur auditio, sit in eo quod est
secundum potentiam, scilicet in organo auditus. Et hoc ideo, quia
actus activi et motivi fit in patiente, et non in agente et movente.
Et ista est ratio, quare non est necessarium, quod omne movens
moveatur. In quocumque enim est motus, illud movetur. Unde, si
motus et actio, quae est quidam motus, esset in movente, sequeretur,
quod movens moveretur. Et sicut dictum est in tertio physicorum, quod
actio et passio sunt unus actus subiecto, sed differunt ratione, prout
actio signatur ut ab agente, passio autem ut in patiente, ita supra
dixit, quod idem est actu sensibilis et sentientis subiecto, sed non
ratione. Actus igitur sonativi vel soni est sonatio, auditivi autem
actus est auditio.
10.
Dupliciter enim dicitur auditus et sonus: scilicet secundum actum et
secundum potentiam. Et quod de auditu et sono dictum est, eadem
ratione se habet in aliis sensibus et sensibilibus. Sicut enim actio
et passio est in patiente et non in agente, ut subiecto, sed solum ut
in principio a quo, ita tam actus sensibilis quam actus sensitivi, est
in sensitivo ut in subiecto. Sed in quibusdam sensibilibus et
sensitivis, nominatus est uterque actus, et sensibilis ut sonatio, et
sensitivi, ut auditio. In quibusdam autem unum tantum nominatum est,
scilicet actus sensitivi. Visio enim dicitur actus visus, sed actus
coloris non est nominatus. Et gustus, id est gustatio, est actus
gustativi, sed actus saporis non est nominatus apud Graecos.
11. Deinde
cum dicit quoniam autem ex praemissa solutione procedit ad demonstrandum
veritatem duarum quaestionum: quarum prima est utrum sensus et
sensibilia simul corrumpantur et salventur. Ad huius ergo solutionem
dicit, quod quia actus sensibilis et sensitivi est unus subiecto, sed
differunt ratione, ut dictum est; necesse est quod auditus dictus
secundum actum, et sonus dictus secundum actum, simul salventur et
corrumpantur: et similiter est de sapore et gustu, et aliis
sensibilibus et sensibus. Sed si dicantur secundum potentiam, non
necesse est, quod simul corrumpantur et salventur.
12. Ex hac
autem ratione excludit opinionem antiquorum naturalium, ibi, sed
priores. Dicens, quod priores naturales non bene dicebant in hoc,
quia opinabantur nihil esse album, aut nigrum, nisi quando videtur;
neque saporem esse, nisi quando gustatur; et similiter de aliis
sensibilibus et sensibus. Et quia non credebant esse alia entia, nisi
sensibilia, neque aliam virtutem cognoscitivam, nisi sensum,
credebant quod totum esse et veritas rerum esset in apparere. Et ex
hoc deducebantur ad credendum contradictoria simul esse vera, propter
hoc quod diversi contradictoria opinantur.
13. Dicebant
autem quodammodo recte, et quodammodo non. Cum enim dupliciter
dicatur sensus et sensibile; scilicet secundum potentiam et secundum
actum; de sensu et sensibili secundum actum accidit quod ipsi
dicebant, quod non est sensibile sine sensu. Non autem hoc verum est
de sensu et sensibili secundum potentiam. Sed ipsi loquebantur
simpliciter, id est sine distinctione, de his quae dicuntur
multipliciter.
14. Deinde
cum dicit si autem demonstrat ex praemissis solutionem alterius
quaestionis: quare scilicet quaedam sensibilia corrumpant sensum, et
quaedam delectant: et dicit quod cum symphonia, id est vox consonans
et proportionata, sit vox quaedam, et vox quodammodo sit idem quod
auditus, et symphonia sit quaedam proportio, necesse est quod auditus
sit quaedam proportio. Et quia quaelibet proportio corrumpitur per
superabundantiam, ideo excellens sensibile corrumpit sensum, sicut
quod est excellenter grave et acutum corrumpit auditum, et excellens
saporosum corrumpit gustum, et fortiter fulgidum vel obscurum corrumpit
visum, et fortis odor corrumpit olfactum, quasi sensus sit quaedam
proportio.
15. Sed si
plura sensibilia deducuntur ad proportionatam mistionem, efficiuntur
delectabilia: sicut in saporibus, quando aliquid secundum debitam
proportionem est aut acutum, aut dulce, aut salsum; tunc enim sunt
omnino delectabilia. Et omne, quod est mistum, est magis
delectabile, quam quod est simplex; sicut symphonia, quam vox acuta
tantum, vel gravis tantum. Et in tactu, quod est compositum ex
calefactibili et frigidabili. Sensus enim delectatur in
proportionatis, sicuti in sibi similibus, eo quod sensus est proportio
quaedam. Sed excellentia corrumpit sensum, vel saltem contristat
ipsum.
|
|