|
1. Processit
philosophus superius, ad investigandum sensum communem ex hac
operatione, qua sentimus nos videre et audire. Ex hac autem
operatione ad hoc deventum est, quod potentia visiva sentit visione,
alio tamen modo quam sentiat sensibile exterius; sed nondum habetur,
quod potentia iudicativa de actibus sensuum, sit una et communis. Et
ideo procedit ulterius ad investigandum huiusmodi veritatem per aliam
operationem, quae ostendit unam potentiam esse communem, habentem se
quodammodo ad omnes quinque sensus; et haec operatio est discernere
sensibilia abinvicem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quantum
se possit extendere discretio sensus proprii. In secunda inquirit de
illa discretione sensibilium, quae excedit virtutem sensus proprii,
ibi, quoniam autem album.
2. Dicit ergo
primo, quod ex dictis manifestum est, quod unusquisque sensus est
cognoscitivus sensibilis sui obiecti, cuius species fit in suo organo,
inquantum est tale organum. Immutatur enim organum uniuscuiusque
sensus a proprio obiecto sensus per se, non per accidens. Et
unusquisque sensus discernit differentias proprii sensibilis, sicut
visus discernit album et nigrum, gustus dulce et amarum, et similiter
se habet in aliis sensibus.
3. Deinde cum
dicit quoniam autem ostendit cui sit attribuenda ista discretio, quae
excedit primum sensum, scilicet discernere sensibile unius sensus a
sensibili alterius. Et circa hoc duo facit. Primo determinat
veritatem. Secundo obiicit contra veritatem et solvit, ibi, at vero
impossibile. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod aliquis
sensus est qui discernit inter album et nigrum, et dulce. Secundo,
quod non sunt duae potentiae sensus, sed una, ibi, neque utique.
Tertio, quod simul illa potentia percipit utrumque sensibile, inter
quae discernit, ibi, quod autem neque. Dicit ergo primo, quod quia
discernimus aliqua virtute, non solum album a nigro, vel dulce ab
amaro, sed etiam album a dulci, et unumquodque sensibile discernimus
ab unoquoque et sentimus quod differunt, oportet quod hoc sit per
sensum; quia cognoscere sensibilia, inquantum sunt sensibilia, est
sensus. Cognoscimus autem differentias albi et dulcis, non solum
quantum ad quod quid est utriusque, quod pertinet ad intellectum, sed
etiam quantum ad diversam immutationem sensus. Et hoc non potest fieri
nisi per sensum.
4. Et si per
aliquem sensum fit, hoc maxime videtur quod fiat per tactum, qui est
primus sensuum, et quodammodo radix et fundamentum omnium sensuum; et
ab hoc, animal habet, quod dicatur sensitivum. Unde manifestum est,
quod caro non est ultimum organum sensus tactus: quia cum per sensum
tactus fiat discretio, necesse esset quod ipso contactu carnis a
tangibili, fieret discretio tangibilis ab aliis sensibilibus.
Attribuitur autem ista discretio tactui non secundum quod tactus est
sensus proprius, sed secundum quod est fundamentum omnium sensuum, et
propinquius se habens ad fontalem radicem omnium sensuum, qui est
sensus communis.
5. Deinde cum
dicit neque utique ostendit, quod idem sensus sit, qui discernit album
a dulci. Posset enim aliquis credere, quod discernamus album a dulci
non quadam una potentia, sed diversis: ut scilicet inquantum gustu
cognoscimus dulce, et visu album. Hoc autem excludit dicens, quod
non contingit discernere, quod dulce sit alterum ab albo, separatis
potentiis, id est diversis; sed oportet ad discernendum ea, quod
secundum aliquam unam potentiam manifestum sit nobis. Ita enim esset
si diversis potentiis sentiremus dulce et album, sicut si diversi
homines sentirent, unus dulce et alius album; puta si ego sentio hoc,
et ille illud. Hoc autem posito, manifestum est, quod altera sunt
abinvicem dulce et album, quia aliter patior ego a dulci quam tu ab
albo.
6. Sed tamen
diversitas ista non erit nobis per sensum manifesta; sed oportet quod
unus sit, qui dicat quod alterum est dulce ab albo. Hoc enim est
aliquid unum verum, scilicet quod alterum sit dulce ab albo: ergo
oportet quod illud unum ab eodem dicatur. Sed dictio est interpretatio
interioris apprehensionis: ergo sicut est unus qui dicit, ita oportet
quod unus sit qui intelligat et sentiat, alterum esse dulce ab albo.
Dicit autem intelligat et sentiat quia nondum ostensum est, quod aliud
sit intellectus a sensu, vel quia ista diversitas, ex sensu et
intellectu cognoscitur. Sicut igitur oportet quod unus homo, qui
dicit alterum esse album a dulci, sit qui cognoscit utrumque, ita
oportet quod una potentia sit, qua agnoscitur utrumque. Nam homo non
cognoscit nisi per aliquam potentiam. Et hoc est quod concludit
ulterius, palam esse quod non est possibile iudicare separata idest
quod aliqua sint diversa, separatis idest diversis; sed oportet quod
sit eadem potentia, quae utrumque cognoscat.
7. Deinde cum
dicit quod autem ostendit quod oportet simul utrumque cognosci. Dicit
ergo, quod ex his quae dicentur manifestum est quod neque in separato
tempore, idest in diverso tempore cognoscit utrumque. Sicut enim ille
qui iudicat aliqua esse diversa, dicit aliquid unum et idem, scilicet
quod alterum sit bonum et malum, sic etiam dicit quando alterum sit.
Dicit enim quod sit alterum tunc quando iudicat, et hoc ipsum quando
sit alterum, non dicit secundum accidens, ita quod ly quando,
referatur ad dicentem, ut puta quia nunc dicit quod est alterum, (si
non diceret, quod nunc est alterum. Hoc enim esset per accidens
respectu eius quod dicitur): sed sicut nunc dicit quod est alterum,
ita dicit quod nunc sit alterum. Hoc autem non posset esse, nisi
simul ea apprehenderet, idest in illo instanti, pro quo iudicat esse
altera. Manifestum est ergo quod simul cognoscit utrumque. Ergo
sicut est inseparabilis potentia, id est una et eadem quae cognoscit
utrumque eorum inter quae iudicatur differentia, ita oportet quod in
inseparabili tempore apprehendat utrumque.
8. Deinde cum
dicit at vero obiicit in contrarium. Et circa hoc quatuor facit.
Primo ponit obiectionem talem. Impossibile est idem et indivisibile,
simul moveri secundum contrarios motus simul et in indivisibili
tempore: sed intellectus et sensus movetur a sensibili inquantum
sentit, et intelligibili, inquantum intelligit. Diversa autem
sensibilia et contraria, diversis et contrariis motibus movent; ergo
impossibile est, quod eadem vis sensitiva aut intellectiva, simul
cognoscat contraria diversa.
9. Secundo
ibi ergo simul ponit unam solutionem: et dicit quod illud quod iudicat
differentiam inter contraria, est simul et numero indivisibile et
inseparabile, id est unum subiecto, sed secundum esse separatum, id
est ratione est diversum. Sic igitur quodammodo indivisibile sentit
divisa, id est diversa. Alio autem modo divisibile sentit diversa,
quia secundum esse est divisibile, id est ratione est diversum, sed
loco et numero est indivisibile, id est subiecto est unum. Et dicit
loco quia diversae potentiae inveniuntur in diversis partibus corporis
organa habere.
10. Tertio
ibi aut non improbat hanc solutionem; dicens, quod non est possibile
illam praedictam solutionem stare. Quod enim est idem et indivisibile
subiecto, sed non secundum esse, idest secundum rationem, potest
quidem habere contraria secundum potentiam; sed quod habet contraria in
operari, id est secundum actum, oportet quod sit divisibile. Et
impossibile est idem et indivisibile, simul et semel esse album et
nigrum. Quare neque possibile est aliquod unum et idem indivisibile,
simul pati species eorum; et ita neque intelligere et sentire, si
intelligere et sentire est huiusmodi, id est pati quoddam.
11. Quarto
ibi sed sicut ponit veram solutionem; et solutio ista sumitur ex
similitudine puncti. Punctum enim quod est inter duas partes lineae,
potest accipi ut unum et ut duo. Ut unum quidem, secundum quod
continuat partes lineae ut communis terminus. Ut duo autem, secundum
quod bis utimur puncto, id est ut principio unius lineae, et ut fine
alterius. Sic etiam intelligendum est, quia vis sentiendi diffunditur
in organa quinque sensuum ab aliqua una radice communi, a qua procedit
vis sentiendi in omnia organa, ad quam etiam terminantur omnes
immutationes singulorum organorum: quae potest considerari dupliciter.
Uno modo prout est principium unum et terminus unus omnium sensibilium
immutationum. Alio modo, prout est principium et terminus huius et
illius sensus. Et hoc est quod dicit, quod sicut punctum est unum aut
duo, sic divisibile est, inquantum simul bis utitur eodem signo id est
principio sensitivo, scilicet ut principio et termino visus et
auditus.
12.
Inquantum igitur aliquis utitur principio sensitivo, quasi uno termino
pro duobus, intantum duo iudicat, et separata sunt quae accipiuntur,
sicut in separato idest divisibili principio cognoscuntur inquantum vero
est unus in se, sicut in uno principio cognoscit differentiam
utriusque, et simul. Habet igitur hoc principium sensitivum commune,
quod simul cognoscat plura, inquantum accipitur bis, ut terminus
duarum immutationum sensibilium; inquantum vero est unum, iudicare
potest differentiam unius ad alterum.
13. Oportet
autem illud principium sensitivum commune habere aliud organum, quia
pars sensitiva non habet aliquam operationem sine organo. Cum enim
organum tactus diffundatur per totum corpus, necessarium videtur, ut
ibi sit organum huius principii sensitivi communis, ubi est prima radix
organi tactus. Et propter hoc superius dixit, quod si caro esset
ultimum organum tactus, quod tangendo secundum carnem, discerneremus
unum sensibile ab alio.
14.
Considerandum est etiam, quod licet hoc principium commune immutetur a
sensu proprio, quia ad sensum communem perveniunt immutationes omnium
sensuum propriorum, sicut ad communem terminum; non tamen sensus
proprius est nobilior quam sensus communis, licet movens sit nobilius
moto, et agens patiente; sicut nec sensibile exterius est nobilius
quam sensus proprius, licet moveat ipsum. Est enim secundum quid
nobilius, scilicet inquantum est actu album vel dulce, ad quod est
sensus proprius in potentia. Sed sensus proprius simpliciter est
nobilior propter virtutem sensitivam, unde et nobiliori modo recipit
sine materia: omne enim recipiens aliquid, recipit illud secundum suum
modum. Et sic sensus communis nobiliori modo recipit quam sensus
proprius, propter hoc quod virtus sensitiva consideratur in sensu
communi ut in radice, et minus divisa. Neque oportet, quod per
aliquam actionem sensus communis species recepta in organo fiat in
ipso: quia omnes potentiae partis sensitivae, sunt passivae; nec est
possibile, quod una potentia sit activa et passiva.
15.
Considerandum est etiam, quod sensus proprius habet discernere inter
contraria sensibilia, inquantum proprius participat aliquid de virtute
sensus communis, quia et ipse sensus proprius est unus terminus
diversarum immutationum, quae fiunt per medium a contrariis
sensibilibus. Sed ultimum iudicium et ultima discretio pertinet ad
sensum communem.
16. Ultimo
autem epilogando concludit, quod dictum est de principio, secundum
quod dicitur animal esse sensitivum, vel potens sentire.
|
|