|
1. Postquam
philosophus ostendit quod phantasia non est opinio, incipit inquirere
quid sit. Et primo dicit de quo est intentio. Secundo prosequitur,
ibi, si igitur phantasia. Dicit ergo primo, quod cum ostensum sit
quod intelligere est aliud quam sentire, et ad unum horum pertineat
opinio, scilicet ad intellectum, ad aliud autem phantasia, scilicet
ad sensum; postquam determinatum est de sensu, dicendum est de
phantasia; ut sic postmodum determinetur de altero, scilicet de
intellectu et opinione.
2. Deinde cum
dicit si igitur prosequitur intentum. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit, quod phantasia non est aliqua potentiarum vel habituum
manifestorum, qui discernunt vel iudicant verum et falsum. Secundo
ostendit quid sit, ibi, sed quoniam accidit motus. Circa primum tria
facit. Primo distinguit potentias et habitus, quibus aliquid
discernitur. Secundo ostendit, quod phantasia non est aliquid horum,
ibi, quod quidem igitur non sit sensus. Tertio ostendit quod non est
aliquid compositum ex eis, ibi, manifestum igitur quoniam. Dicit
ergo primo, quod cum phantasia sit, secundum quam dicitur nobis fieri
aliquod phantasma, idest aliquid apparibile, nisi forte accipiamus
phantasmata metaphorice, necesse videtur quod sit aliquid de numero
habituum vel potentiarum cognoscitivarum, quibus discernitur unum ab
alio, aut quibus circa aliquid dicimus verum vel falsum, hoc est
erramus vel non erramus. Nam apparere est aliquid discernere et dicere
verum vel falsum. Potentiae autem vel habitus quibus discernimus, et
dicimus verum et falsum, videntur esse hi quatuor: sensus,
intellectus, opinio et scientia. Unde videtur quod phantasia sit
aliquid horum quatuor.
3. Ponit
autem haec quatuor, quasi iam nota. Alia autem, quae ad cognitionem
videntur pertinere, nondum erant suo tempore per certitudinem scita.
Ipse autem iam superius distinxit intellectum a sensu. Unde praeter
sensum connumerat tria alia; scilicet intellectum, opinionem et
scientiam. Et videtur quod intellectus non accipiatur hic pro
potentia; sic enim contra intellectum non dividerentur scientia et
opinio, quae ad potentiam intellectivam pertinent: sed intellectus
accipitur pro certa apprehensione eorum quae absque inquisitione nobis
innotescunt, sicut sunt prima principia. Scientia vero pro cognitione
eorum, de quibus certificamur per certitudinem vel investigationem
rationis. Opinio autem pro cognitione eorum de quibus certum iudicium
non habemus.
4. Unde etiam
dicit quod phantasia est habitus vel potentia de numero eorum, ad
ostendendum quod inter haec, aliquid est ut potentia, et aliquid ut
habitus. Cognoscere autem possumus quod haec tantum apprehensionis
principia apud antiquos nota erant, ex positione Platonis superius in
primo libro posita, qui solum haec quatuor ad numeros reduxit,
tribuens intellectum uni, scientiam dualitati, opinionem ternario,
sensum quaternario.
5. Deinde cum
dicit quod igitur ostendit quod phantasia non est aliquid dictorum. Et
circa hoc tria facit. Primo ostendit quod non sit sensus. Secundo
quod non sit intellectus, sive scientia, ibi, at vero neque semper.
Tertio quod non sit opinio, ibi, relinquitur. Circa primum tria
facit. Primo ostendit quod phantasia non sit sensus, neque secundum
potentiam, neque secundum actum: et ratio est talis. Dormiens
aliquid phantasiatur: hoc autem non fit secundum sensum in potentia,
quia sensui in potentia existenti, nihil apparet: nec secundum sensum
in actu, quia in somno non est sensus in actu; ergo phantasia non est
sensus in potentia, neque sensus in actu.
6. Secundo
ibi postea secundum ostendit quod phantasia non sit sensus in potentia:
et est ratio talis. Sensus in potentia semper adest animali,
phantasia autem non semper, cum non semper animali aliquid appareat;
ergo phantasia non est sensus in potentia.
7. Tertio ibi
si vero ostendit quod phantasia non sit sensus secundum actum, quatuor
rationibus. Quarum prima talis est. Sensus secundum actum conveniunt
omnibus bestiis, idest animalibus irrationalibus. Si igitur phantasia
esset idem quod sensus in actu, sequeretur quod inesset omnibus
animalibus irrationalibus. Hoc autem non est verum; non enim inest
formicae aut api, aut vermi: ergo phantasia non est sensus secundum
actum.
8.
Considerandum est autem quod omnia animalia habent quodammodo
phantasiam; sed animalia imperfecta habent phantasiam indeterminatam,
sicut infra dicet philosophus. Sed hoc non videtur verum de formica et
ape, in quarum operatione plurimum prudentiae apparet. Sed sciendum
est quod opera prudentiae, formica et apis operantur naturali
inclinatione, non ex hoc quod habeant phantasiam determinatam et
distinctam a sensu: non enim phantasiantur aliquid, nisi dum moventur
a sensibili. Quod autem operantur propter finem, quasi providentes in
futurum, non contingit ex hoc quod habeant aliquam imaginationem ipsius
futuri; sed imaginantur actus praesentes, qui ordinantur ad finem ex
naturali inclinatione magis quam ex apprehensione. Illa autem animalia
dicit philosophus phantasiam habere, quibus aliquid secundum phantasiam
apparet, etiam dum non actu sentitur.
9. Secundam
rationem ponit ibi postea hi quae talis est. Sensus secundum actum
semper sunt veri; non enim sensus decipitur circa proprium sensibile:
sed phantasiae ut plurimum sunt falsae. Non enim respondet
imaginationi ut plurimum; ergo phantasia non est sensus secundum
actum.
10. Tertiam
rationem ponit ibi amplius autem quae est talis. Cum operamur cum
certitudine circa sensibile actu, scilicet ipsum sentiendo, non
dicimus quod hoc videtur nobis homo, sed magis hoc dicimus cum non
manifeste sentimus, sicut cum a remotis aliquid videmus, vel cum
videmus aliquid in tenebris. Et tunc sensus secundum actum, aut est
verus, aut est falsus. Circa sensibile enim per accidens, cuiusmodi
sensibile est homo, non semper sensus est verus, sed quandoque
decipitur. Addit autem hoc ut ostendat convenientiam inter sensum non
manifestum, et phantasiam, quae etiam quandoque est vera, quandoque
falsa est. Cum autem manifeste aliquid phantasiamur, dicimus quod hoc
videtur nobis homo, et quod non per certitudinem sit homo; ergo
phantasia non est idem quod sensus in actu.
11. Quartam
rationem ponit ibi et quod quae talis est. Phantasticae visiones
apparent dormientibus. In eis autem non est sensus secundum actum;
ergo phantastica visio non est sensus secundum actum.
12. Deinde
cum dicit at vero ostendit quod phantasia non sit intellectus neque
scientia. Intellectus enim est primorum principiorum, et scientiarum
de conclusionibus per demonstrationem acquisita, semper sunt verorum.
Phantasia autem quandoque est falsa; ergo phantasia non est
intellectus, neque scientia.
13. Deinde
cum dicit relinquitur igitur ostendit quod phantasia non sit opinio quod
magis videbatur, quia opinio etiam quandoque est falsa, sicut
phantasia. Ostendit autem hoc duabus rationibus. Prima quarum talis
est. Opinionem sequitur fides; non enim videtur esse conveniens,
quod aliquis non credat id quod opinatur; et sic cum nulla bestia
habeat fidem, nulli bestiarum inerit opinio. Sed phantasia inest
multis bestiarum, ut dictum est; ergo phantasia non est opinio.
14. Secundam
rationem ponit ibi amplius omnem quae talis est. Ad omnem opinionem
consequitur fides, quia unusquisque credit illud quod opinatur, ut
dictum est. Sed ad fidem sequitur quod aliquis sit persuasus; ea enim
credimus, quae nobis persuasa sunt. Ad persuasionem autem sequitur
ratio secundum ordinem illationis, quia per aliquam rationem, aliquid
alicui suadetur; ergo de primo ad ultimum, quicumque habet opinionem,
habet rationem. Nulla autem bestia habet rationem, cum autem aliqua
habeat phantasiam; ergo phantasia non est opinio. Et manifestum est
quod haec secunda ratio inducitur ad confirmandum primam, quantum ad
hoc quod prima supponebat quod nulla bestia habet fidem.
15. Deinde
cum dicit manifestum igitur ostendit quod phantasia non est aliquid
compositum ex praemissis, et praecipue ex sensu et opinione, ex quibus
magis posset videri esse composita. Et circa hoc tria facit. Primo
ponit quod intendit, quasi ex praemissis concludens, quod quia
phantasia neque est sensus neque opinio, manifestum propter hoc esse
potest, quod phantasia, nec opinio est cum sensu, ita quod
essentialiter sit opinio et habeat sensum concomitantem, neque opinio
est per sensum, ita quod essentialiter sit opinio, sed et habeat
sensum causantem, neque est complexio opinionis et sensus, ita quod
essentialiter componatur ex utroque. Non autem addit quod non sit
phantasia sensus cum opinione, quia phantasia magis videtur communicare
cum opinione, quae potest esse falsa, quam cum sensu, qui est semper
verus.
16. Secundo
ibi et manifestum ostendit qualiter oporteat accipi opinionem, si
phantasia complectitur opinionem et sensum: quia enim phantasia est
unius et eiusdem, manifestum est quod opinio adiuncta sensui, quae est
phantasia, non est alia quaedam opinio, sed illa quae est de eodem de
quo est sensus; sicut si dicamus, quod phantasia est quaedam complexio
ex opinione albi, et sensu eiusdem. Non enim potest esse composita ex
opinione albi et sensu boni, quia sic phantasia non esset de uno et
eodem. Oportet igitur, si phantasia est ex complexione opinionis et
sensus, quod apparere aliquid secundum phantasiam, nihil aliud sit
quam opinari aliquid idem, quod sentitur per se, et non secundum
accidens.
17. Tertio
ibi apparent autem destruit praedictam positionem tali ratione.
Contingit aliquando quod aliqua falsa apparent secundum phantasiam,
quae est a sensu: et de illis et de eisdem rebus, homo habet veram
opinionem. Sicut secundum sensum apparet, quod sol non excedit
quantitatem unius pedis, quod falsum est. Sed secundum veram
opinionem creditur esse maior habitatione, idest tota terra, in qua
habitamus. Si enim apparitio ipsa falsa, sit idem quod opinio cum
sensu, oportet alterum duorum dicere: quorum unum est, quod in ista
compositione opinionis ad sensum, aliquis abiiciat veram opinionem quam
prius habebat, re opinata salvata, idest eodem modo manente; et ille
qui abiicit opinionem, non sit oblitus neque quod decredat. Quod est
impossibile. Istis enim tribus modis aliquis abiicit veram opinionem.
Primo quando res mutatur, sicut cum aliquis vere opinatur quod
Socrates sedet, eo sedente; sed postquam Socrates sedere
destiterit, si retineat opinionem eamdem, vera opinio mutatur in
falsam. Secundo quando desinit opinari quod prius opinabatur, propter
hoc quod est pristinae opinionis oblitus. Tertio, quando desinit
opinari quod prius opinabatur, quia decredit quod prius credebat,
immutatur propter aliam rationem. Quod autem aliquis amittat
opinionem, nullo istorum contingente, est impossibile. Quod tamen
contingeret in proposito.
18. Aliud
autem quod oportet dicere, si primum non dicatur, est quod aliquis
retineat cum falsa opinione, veram opinionem. Et sic si ipsa
apparitio est ipsa opinio (quod necesse est ponere, si phantasia est
opinio), sequitur quod eadem apparitio sit vera et falsa. Sed
oportet si vera falsa facta est, et non sit vera, quod res
transcendens idest transmutata ab eo quod prius erat, lateat
opinantem; quia si non lateret eum, simul cum mutatione rei mutaretur
opinio, et non esset eius opinio falsa. Hoc autem adiunxit ad
exponendum quod prius dixerat de salvatione rei. Concludit ergo quod
phantasia neque est quid praedictorum quatuor, neque est compositum ex
his.
|
|