|
1. Postquam
philosophus ostendit quod phantasia non est aliquid illorum quatuor,
quae ab antiquis ad cognitionem pertinere ponebantur, hic inquirit quid
sit phantasia. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit quid
sit phantasia. In secunda assignat rationem eorum, quae ad phantasiam
pertinent, ibi, hoc autem accidit. Ad investigandum quid sit
phantasia, hoc modo procedit. Primo enim proponit, quod si aliquid
est motum, contingit quod ab eodem aliquid aliud moveatur. Ostensum
est enim in octavo physicorum, quod est duplex movens: scilicet movens
immobile, et movens motum, quod scilicet movet, eo quod movetur.
2. Deinde
ponit, quod phantasia est quidam motus. Sicuti enim sentiens movetur
a sensibilibus, ita in phantasiando movetur a quibusdam apparentibus,
quae dicuntur phantasmata.
3. Ulterius
ponit affinitatem, quam habet phantasia ad sensum, quia phantasia non
potest fieri sine sensu, sed est tantum in habentibus sensum, scilicet
in animalibus; et est illorum tantum quorum est sensus, scilicet
illorum quae sentiuntur. Ea enim, quae sunt intelligibilia tantum,
non cadunt in phantasiam.
4. Deinde
proponit quod ab actu sensus contingit quemdam motum fieri. Quod
quidem fit manifestum ex eo quod primo proponebatur, scilicet quod ab
eo quod est motum, contingit moveri alterum. Sensus autem secundum
actum fit, ex eo quod movetur a sensibilibus; unde relinquitur, quod
a sensu secundum actum causetur aliquis motus. Ex quo etiam manifestum
est, quia motus causatur ab actu sensus, necesse est quod sit similis
sensui, quia omne agens agit simile sibi. Unde et illud, quod movet
inquantum movetur, causat motum similem motui quo ipsum movetur.
5. Ex omnibus
autem his concludit, quod phantasia sit quidam motus causatus a sensu
secundum actum; qui quidem motus non est sine sensu, neque potest
inesse his quae non sentiunt. Quia si aliquis motus fit a sensu
secundum actum, similis est motui sensus, et nihil aliud nisi
phantasia invenitur esse tale. Relinquitur ergo, quod phantasia erit
huiusmodi motus. Et ex hoc quod est motus causatus a sensu, similis
ei, sequitur quod continget habentem phantasiam, multa agere et pati
secundum eam. Et contingit esse veram et falsam, ut statim
ostenditur.
6. Deinde cum
dicit hoc autem assignat rationem eorum quae conveniunt phantasiae, per
ea quae dicta sunt. Et circa hoc tria facit. Primo assignat causam
eius quod dixerat, quod phantasia quandoque sit vera et quandoque
falsa. Secundo assignat causam huius nominis, ibi, quoniam autem
visus. Tertio assignat causam eius quod dixerat, quod animalia multa
agunt secundum phantasiam, ibi, et quoniam immanent. Dicit ergo
primo quod hoc, scilicet phantasiam esse quandoque veram et quandoque
falsam, accidit propter hoc quod dicetur, quia scilicet sensus, a
cuius actu causatur phantasia, diversimode se habet ad veritatem,
secundum quod comparatur ad diversa.
7. Nam primo
quidem circa propria sensibilia semper verus est aut modicum habet de
falsitate. Sicut enim potentiae naturales non deficiunt in propriis
operationibus, nisi in minori parte, propter aliquam corruptionem;
sic etiam sensus non deficiunt a vero iudicio propriorum sensibilium,
nisi in minori parte, propter aliquam corruptionem organi; ut apparet
in febricitantibus, quibus propter indispositionem linguae dulcia amara
esse videntur.
8. Secundo
autem sensus est circa sensibilia per accidens; et hic iam decipitur
sensus. Quod enim album sit quod videtur, non mentitur sensus; sed
si album sit hoc aut illud, puta vel nix, vel farina vel aliquid
huiusmodi, hic iam contingit mentiri sensum, et maxime a remotis.
9. Tertio
sensus est sensibilium communium quae consequuntur subiecta in quibus
sunt accidentia, quae sunt sensibilia propria; sicut magnitudo et
motus, quae sunt sensibilia communia accidunt sensibilibus corporibus.
Et circa huiusmodi maxime est deceptio, quia iudicium de his variatur
secundum diversitatem distantiae. Nam quod a remotiori videtur, minus
videtur.
10. Motus
autem phantasiae qui est factus ab actu sensus, differt ab istis tribus
sensibus, id est actibus sensus, sicut effectus differt a causa. Et
propter hoc etiam quia effectus est debilior causa, et quanto magis
aliquid elongatur a primo agente, tanto minus recipit de virtute et
similitudine eius; ideo in phantasia facilius adhuc quam in sensu
potest incidere falsitas, quae consistit in dissimilitudine sensus ad
sensibile. Tunc enim est falsus sensus quando aliter recipitur forma
sensibilis in sensu, quam sit in sensibili. Et dico aliter secundum
speciem, non secundum materiam; puta si sapor dulcis recipiatur in
lingua secundum amaritudinem: secundum vero materiam semper aliter
recipit sensus, quam habeat sensibile. Omnis igitur motus
phantasiae, qui fit a motu propriorum sensibilium, est verus, ut in
pluribus. Et hoc dico quantum ad praesentiam sensibilis, quando motus
phantasiae est simul cum motu sensus.
11. Sed
quando motus phantasiae est in absentia sensus, tunc etiam circa
propria sensibilia contingit decipi. Imaginatur enim quandoque
absentia ut alba, licet sint nigra. Sed alii motus phantasiae, qui
causantur a sensu sensibilium per accidens, et a sensu sensibilium
communium, possunt esse falsi, sive sit praesens sensibile, sive
non. Sed magis sunt falsi in absentia sensibilis, quam sunt quando
sunt procul.
12. Ex hac
autem ratione assignata, concludit ulterius principale propositum;
dicens, quod si ea quae dicta sunt non conveniunt nisi phantasiae, et
phantasia habet quod dictum est, relinquitur quod phantasia sit motus a
sensu factus in actu.
13. Ulterius
autem quod iste motus aliam potentiam requirat, quam sensitivam,
Aristoteles hoc non determinat. Sed videtur quod cum secundum
diversitatem actuum distinguantur potentiae, et diversitas motus
requirat diversa mobilia, quia quod movetur, non movet seipsum, sed
alterum, necessarium videtur quod sit alia potentia phantastica, sive
imaginativa, a sensu.
14. Deinde
cum dicit quoniam autem assignat causam huius nominis. Circa quod
sciendum est, quod phos in Graeco, idem est quod lux; et inde venit
phanos quod est apparitio, vel illuminatio et phantasia. Dicit ergo
quod visus est praecipuus inter alios sensus, eo quod est
spiritualior, ut supra ostensum est, et plurium cognoscitivus: ideo
phantasia quae causatur a sensu secundum actum, accipit nomen a
lumine, sine quo non est videre, ut supra dictum est.
15. Deinde
cum dicit et quoniam ostendit causam, quare animalia agunt et patiuntur
secundum phantasiam; et dicit, quod phantasiae immanent, idest
perseverant, etiam abeuntibus sensibilibus, et sunt similes sensibus
secundum actum. Unde sicut sensus secundum actum movet appetitum ad
praesentiam sensibilis, ita et phantasiae in absentia sensibilis. Et
propter hoc dicit quod animalia multa operantur secundum phantasias.
Sed hoc contingit propter defectum intellectus, quia cum intellectus
adest, quia est superior, eius iudicium praevalet ad agendum.
16. Unde
quando intellectus non dominatur, agunt animalia secundum phantasiam.
Alia quidem, quia omnino non habent intellectum, sicut bestiae, alia
vero quia habent intellectum velatum, sicut homines. Quod contingit
tripliciter. Quandoque quidem ex aliqua passione irae, aut
concupiscentiae, vel timoris aut aliquid huiusmodi. Quandoque autem
accidit ex aliqua infirmitate, sicut patet in phreneticis vel
furiosis. Quandoque autem in somno, sicut accidit in dormientibus.
Ex istis enim causis contingit quod intellectus non praevalet
phantasiae, unde homo sequitur apprehensionem phantasticam quasi
veram. Ultimo concludit de phantasia, quod dictum est quid sit, et
quae sit eius causa.
|
|