|
1. Postquam
philosophus determinavit de intellectu possibili, qui est in potentia
ad intelligibilia, hic ostendit quomodo in actum reducatur. Et primo
ostendit quod intellectus aliquando fit in actu. Secundo ostendit quid
sit proprium obiectum eius respectu cuius fit in actu, ibi, quoniam
autem aliud est magnitudo. Ostendit igitur, quomodo intellectus in
actum reducatur, dicens: dictum est, quod anima intellectiva non est
actu ipsae species, sed in potentia tantum, cum autem sic fiat
singula, idest sic reducatur in actum specierum intelligibilium,
quemadmodum sciens, idest habens scientiae habitum, habet species in
actu, et tunc dicitur intellectus qui est secundum actum. Hoc autem
accidit, statim, cum aliquis potest per seipsum operari operatione
intellectus, quae est ipsum intelligere: sicut et quamlibet formam
tunc aliquis in actu habet, quando potest operationem illius formae
explere.
2. Sed licet
tunc intellectus quodammodo sit in actu, quando habet species
intelligibiles, sicut sciens habet habitum; est tamen et tunc
quodammodo in potentia, non tamen eodem modo sicut prius erat in
potentia, antequam scientiam acquireret, addiscendo vel inveniendo.
Nam antequam haberet habitum scientiae, qui est primus actus, non
poterat operari cum vellet; sed oportebat, quod ab altero reduceretur
in actum; sed quando iam habet habitum scientiae, qui est actus
primus, potest, cum voluerit, procedere in actum secundum qui est
operatio.
3. Manifestum
est autem ex hoc quod hic dicitur, falsam esse opinionem Avicennae
quam habet de speciebus intelligibilibus contra opinionem Aristotelis.
Ponit enim Avicenna, quod species non conservantur in intellectu
possibili, nec sunt in eo nisi quando actu intelligit. Sed oportet
secundum ipsum, quod quandocumque intelligit actu, quod convertat se
ad intelligentiam separatam agentem, a qua effluunt in intellectum
possibilem intelligibiles species.
4. Contra
quod manifeste hic philosophus dicit, quod intellectus reducitur in
actum specierum, per modum, quo sciens actu, adhuc est in potentia
intelligens. Cum enim intellectus actu intelligit, species
intelligibiles sunt in eo secundum actum perfectum: cum autem habet
habitum scientiae, sunt species in ipso intellectu medio modo inter
potentiam puram et actum purum.
5. Et quia
dixerat, quod quando intellectus fit quodammodo in actu, secundum
singula eorum ad quae erat in potentia, tunc potest intelligere,
respectu autem sui nullo modo erat in potentia, posset aliquis
credere, quod factus in actu, seipsum non intelligeret; et ideo ad
hoc excludendum subiungit quod intellectus factus in actu, non potest
intelligere alia, sed etiam tunc potest intelligere seipsum.
6. Deinde cum
dicit quoniam autem. Ostendit philosophus quid sit obiectum
intellectus. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod philosophus in
septimo metaphysicae inquirit, utrum quod quid est, idest quidditas,
vel essentia rei, quam definitio significat, sit idem quod res. Et
quia Plato ponebat quidditates rerum esse separatas a singularibus,
quas dicebat ideas, vel species; ideo ostendit, quod quidditates
rerum non sunt aliud a rebus nisi per accidens; utputa non est idem
quidditas hominis albi, et homo albus; quia quidditas hominis non
continet in se nisi quod pertinet ad speciem hominis; sed hoc quod dico
homo albus habet aliquid in se praeter illud quod est de specie humana.
7. Hoc autem
contingit in omnibus habentibus formam in materia, quia in eis est
aliquid praeter principia speciei. Nam natura speciei individuatur per
materiam: unde principia individuantia et accidentia individui sunt
praeter essentiam speciei. Et ideo contingit sub una specie inveniri
plura individua: quae licet non differant in natura speciei, differunt
tamen secundum principia individuantia. Et propter hoc in omnibus
habentibus formam in materia, non est omnino idem, et res et quod quid
est eius. Socrates enim non est sua humanitas. In his vero quae non
habent formam in materia, sicut sunt formae simplices, nihil potest
esse praeter essentiam speciei; quia ipsa forma est tota essentia. Et
ideo in talibus non possunt esse plura individua unius speciei, nec
potest in eis differre res et quod quid est eius.
8.
Considerandum est etiam, quod non solum naturalia habent speciem in
materia, sed etiam mathematica. Est enim duplex materia: scilicet
sensibilis, a qua abstrahunt mathematica, et concernunt eam
naturalia, et intelligibilis, quam mathematica concernunt. Quod
quidem sic intelligendum est. Manifestum est enim, quod quantitas
immediate inhaeret substantiae: qualitates autem sensibiles in
quantitate fundantur, ut album et nigrum, calidum et frigidum.
Remoto autem posteriori remanet prius: unde remotis qualitatibus
sensibilibus secundum intellectum, adhuc remanet quantitas continua in
intellectu.
9. Quaedam
ergo sunt formae, quae materiam requirunt sub determinata dispositione
sensibilium qualitatum; et huiusmodi sunt omnes formae naturales; et
idcirco naturalia concernunt materiam sensibilem. Quaedam vero sunt
formae, quae non exigunt materiam sub determinata dispositione
sensibilium qualitatum, tamen requirunt materiam sub quantitate
existentem: sicut triangulus, et quadratum, et huiusmodi: et haec
dicuntur mathematica; et abstrahunt a materia sensibili, sed non a
materia intelligibili, inquantum in intellectu remanet continua
quantitas, abstracta a sensibili qualitate. Sic ergo patet, quia
sicut naturalia habent formam in materia, ita et mathematica: et
propter hoc tam in naturalibus quam in mathematicis differt res et quod
quid est: unde in utrisque inveniuntur plura individua sub una specie.
Sicut enim sunt plures homines unius speciei, ita et plures trianguli
sub una specie.
10. His
igitur habitis, planum est accipere ex litera philosophi intellectum.
Dicit enim quod aliud est magnitudo et magnitudinis esse, id est aliud
est magnitudo, et quod quid est eius. Esse enim quod est magnitudinis
appellat quidditatem eius. Et similiter aliud est aqua et aquae esse,
et sic est in multis aliis, id est in omnibus mathematicis et
naturalibus. Unde signanter duo exempla posuit. Nam magnitudo est
quid mathematicum, aqua autem quid naturale.
11. Non
autem hoc contingit in omnibus. Nam in his, quae omnino sunt separata
a materia idem est res et quod quid est eius. Et quia substantiae
separatae ignotae sunt nobis, non potuit eas nominare propriis
nominibus, sicut mathematica et naturalia, sed nominavit ea sub
exemplo rerum naturalium. Et hoc est quod subdit, quod in quibusdam
idem est carni esse et carnem: ex quo non intelligit, quod sit idem
caro et quod quid est eius. Non enim diceret in quibusdam sic esse;
sed simpliciter diceret, quod idem est caro et carni esse. Sed
intelligit quod hoc, quod sic dicitur aliquid et alicui, ut caro, et
carni esse, idem est in quibusdam, idest in his quae sunt a materia
separata.
12. Et quia
ad diversa cognoscenda diversae potentiae cognoscitivae requiruntur,
concludit, quod anima aut cognoscit alio rem, et alio eius
quidditatem, aut uno et eodem, sed alio modo se habente. Manifestum
est autem, quod caro non est sine materia: sed forma carnis est forma
determinata, et in materia determinata sensibili: sicut etiam simul
habet subiectum sensibile determinatum, scilicet nasum. Hanc igitur
naturam sensitivam cognoscit anima per sensum. Et hoc est quod
subdit, quod anima iudicat potentia sensitiva calidum et frigidum, et
alia huiusmodi quorum ratio, idest proportio quaedam caro est. Forma
enim carnis requirit determinatam proportionem calidi et frigidi, et
aliorum huiusmodi.
13. Sed
oportet quod alia potentia discernat esse carni, idest quod quid est
carnis. Sed hoc contingit dupliciter: uno modo sic quod ipsa caro vel
quidditas carnis cognoscantur omnino potentiis abinvicem diversis: puta
quod potentia intellectiva cognoscitur quidditas carnis, potentia
sensitiva cognoscitur caro: et hoc contingit quando anima per se
cognoscit singulare et per se cognoscit naturam speciei. Alio modo
contingit, quod cognoscitur caro, et quod quid est carnis: non quod
sit alia et alia potentia: sed quia una et eadem potentia, alio et
alio modo, cognoscit carnem, et quod quid est eius: et illud oportet
esse, cum anima comparat universale ad singulare. Sicut enim supra
dictum est, quia non possemus sentire differentiam dulcis et albi,
nisi esset una potentia sensitiva communis quae cognosceret utrumque,
ita etiam non possemus cognoscere comparationem universalis ad
particulare, nisi esset una potentia quae cognosceret utrumque.
Intellectus igitur utrumque cognoscit, sed alio et alio modo.
14.
Cognoscit enim naturam speciei, sive quod quid est, directe
extendendo seipsum, ipsum autem singulare per quamdam reflexionem,
inquantum redit super phantasmata, a quibus species intelligibiles
abstrahuntur. Et hoc est quod dicit, quia sensitivo cognoscit carnem
alio, idest alia potentia discernit esse carni, idest quod quid est
carnis, aut separata puta cum caro cognoscitur sensu, et esse carnis
intellectu, aut eodem aliter se habente, scilicet sicut circumflexa se
habet ad seipsam, anima intellectiva cognoscit carnem; quae cum
extensa sit, discernit esse carni, id est directe apprehendit
quidditatem carnis; per reflexionem autem, ipsam carnem.
15. Deinde
cum dicit iterum autem quod supra dixerat in naturalibus, exponit in
mathematicis: dicens, quod iterum in his quae sunt per abstractionem,
idest in mathematicis, quorum ratio abstrahit a materia sensibili,
rectum se habet, sicut simum. Haec enim mathematica habent materiam,
sicut et naturalia. Rectum enim mathematicum est, simum autem
naturale. Ratio enim recti est cum continuo, sicut ratio simi cum
naso. Continuum autem est materia intelligibilis, sicut simum materia
sensibilis. Unde manifestum est, quod aliud est in mathematicis res
et quod quid erat esse, ut rectum et recto esse; unde oportet quod
alio cognoscat quod quid erat esse horum, et alio ipsa.
16. Et
supponamus ad praesens, exempli causa cum Platone, quod dualitas sit
quod quid erat esse lineae rectae. Plato enim ponebat, quod numeri
erant species et quidditates mathematicorum; puta unitas lineae,
dualitas lineae rectae, et sic de aliis. Oportet igitur, quod anima
alio cognoscat ipsa mathematica et quidditates eorum, aut eodem aliter
se habente. Unde sicut per naturalia ostenditur, quod intellectus,
qui cognoscit quidditates naturalium, sit alius a sensu qui cognoscit
ipsa naturalia singularia, ita ex mathematicis ostenditur quod
intellectus qui cognoscit quod quid est ipsorum, sit aliud ab
imaginativa virtute, quae apprehendit ipsa mathematica.
17. Et quia
posset aliquis dicere, quod eodem modo intelligerentur mathematica et
naturalia, subiungit quod sicut res sunt separabiles a materia, ita se
habent ad intellectum. Unde illa quae sunt secundum esse separata a
materia sensibili, solo intellectu percipi possunt; quae autem non
sunt separata a materia sensibili secundum esse, sed secundum
rationem, intelliguntur absque materia sensibili, non autem absque
materia intelligibili. Naturalia vero intelliguntur per abstractionem
a materia individuali, non autem per abstractionem a materia sensibili
totaliter. Intelligitur enim homo, ut compositus ex carnibus et
ossibus, per abstractionem tamen ab his carnibus et his ossibus. Et
inde est, quod intellectus non cognoscit directe singularia, sed
sensus vel imaginatio.
18. Apparet
autem ex hoc quod philosophus hic dicit, quod proprium obiectum
intellectus est quidditas rei, quae non est separata a rebus, ut
Platonici posuerunt. Unde illud, quod est obiectum intellectus
nostri non est aliquid extra res sensibiles existens, ut Platonici
posuerunt, sed aliquid in rebus sensibilibus existens; licet
intellectus apprehendat alio modo quidditates rerum, quam sint in rebus
sensibilibus. Non enim apprehendit eas cum conditionibus
individuantibus, quae eis in rebus sensibilibus adiunguntur. Et hoc
sine falsitate intellectus contingere potest. Nihil enim prohibet
duorum adinvicem coniunctorum, unum intelligi absque hoc quod
intelligatur aliud. Sicut visus apprehendit colorem, absque hoc quod
apprehendat odorem, non tamen absque hoc quod apprehendat magnitudinem
quae est proprium subiectum coloris. Unde et intellectus potest
intelligere aliquam formam absque individuantibus principiis, non tamen
absque materia, a qua dependet ratio illius formae: sicut non potest
intelligere simum sine naso, sed potest curvum sine naso intelligere.
Et quia hoc non distinxerunt Platonici, posuerunt quod mathematica et
quidditates rerum sunt separatae in esse, sicut sunt separatae in
intellectu.
19.
Manifestum est etiam, quod species intelligibiles, quibus intellectus
possibilis fit in actu, non sunt obiectum intellectus. Non enim se
habent ad intellectum sicut quod intelligitur, sed sicut quo
intelligit. Sicut enim species, quae est in visu, non est quod
videtur, sed est quo visus videt; quod autem videtur est color, qui
est in corpore; similiter quod intellectus intelligit est quidditas,
quae est in rebus; non autem species intelligibilis, nisi inquantum
intellectus in seipsum reflectitur. Manifestum est enim quod scientiae
sunt de his quae intellectus intelligit. Sunt autem scientiae de
rebus, non autem de speciebus, vel intentionibus intelligibilibus,
nisi sola scientia rationalis. Unde manifestum est, quod species
intelligibilis non est obiectum intellectus, sed quidditas rei
intellectae.
20. Ex quo
patet nullam esse rationem quorumdam volentium ostendere, quod
intellectus possibilis sit unus in omnibus, ex hoc, quod idem est
intellectum ab omnibus, cum oporteat esse plures numero species
intelligibiles, si sunt plures intellectus. Non enim est species
intelligibilis, ipsum intellectum, sed similitudo eius in anima: et
ideo si sunt plures intellectus habentes similitudinem unius et eiusdem
rei, erit eadem res intellecta apud omnes. Et praeter hoc manifestum
est, quod etiam substantiae separatae intelligunt quidditates rerum
naturalium, quas nos intelligimus, et earum intellectus diversi sunt.
Unde, si eorum ratio esset efficax, non evitaretur inconveniens,
quod concludunt, per hoc, quod ponunt unum intellectum in omnibus
hominibus. Non enim possunt ponere unum intellectum in omnibus
intelligentibus.
|
|