|
1. Postquam
ostendit philosophus naturam intellectus possibilis, et obiectum eius,
hic movet quasdam dubitationes circa praedeterminata. Et dividitur in
duas partes. In prima ponit dubitationes. Secunda solvit eas, ibi,
aut pati. Movet autem primo duas dubitationes: quarum prima talis
est. Si intellectus est simplex et impassibilis, et nulli habet
aliquid commune, ut Anaxagoras dixit, quomodo intellectus potest
intelligere, cum intelligere sit pati quoddam, et de ratione patientis
hoc esse videatur, quod habeat aliquid commune cum agente? Quia
inquantum est aliquid commune utrisque, scilicet agenti et patienti,
videtur quod hoc agat, et illud patiatur. Oportet enim ea quae agunt
et patiuntur adinvicem, communicare in materia, ut dicitur in primo de
generatione.
2. Secundam
dubitationem ponit ibi amplius autem et insurgit haec dubitatio ex eo
quod supra dixit, quod intellectus factus in actu, etiam seipsum
intelligit. Et est ista dubitatio, quod si intellectus est
intelligibilis, hoc potest contingere duobus modis. Uno modo, quod
sit intelligibilis secundum se, et non secundum aliud. Alio modo,
quod habeat aliquid sibi adiunctum, quod faciat ipsum intelligibilem.
Si autem secundum seipsum est intelligibilis, et non secundum aliud,
intelligibile autem inquantum huiusmodi est unum in specie, sequetur,
si hoc non solum est intelligibile, sed intellectus; quod etiam alia
intelligibilia sint intellectus, et ita omnia intelligibilia
intelligent. Si autem est intelligibilis per hoc quod habet aliquid
aliud sibi adiunctum, sequeretur quod habeat aliquid quod faciat ipsum
intelligibilem, sicut et alia, quae intelliguntur: et ita videtur
sequi idem quod prius, scilicet quod semper id quod intelligitur,
intelligat.
3. Deinde cum
dicit aut pati solvit praemissas dubitationes. Et primo solvit
primam; dicens, quod sicut prius distinctum est de passione, cum
ageretur de sensu, quod pati dicitur secundum aliquid commune, idest
hoc quod est pati commune est ad passionem quae est in contrarias
dispositiones, sicut est passio mutua in rebus naturalibus, quae
communicant in materia: et est aliquod pati, quod dicitur secundum
receptionem tantum. Intellectus igitur dicitur pati, inquantum est
quodammodo in potentia ad intelligibilia, et nihil est actu eorum
antequam intelligat. Oportet autem hoc sic esse, sicut contingit in
tabula, in qua nihil est actu scriptum, sed plura possunt in ea
scribi. Et hoc etiam accidit intellectui possibili, quia nihil
intelligibilium est in eo actu, sed potentia tantum.
4. Et per hoc
excluditur tam opinio antiquorum naturalium, qui ponebant animam
compositam ex omnibus, ut intelligeret omnia, quam etiam opinio
Platonis, qui posuit naturaliter animam humanam habere omnem
scientiam, sed esse eam quodammodo oblitam, propter unionem ad
corpus: dicens, quod addiscere nihil aliud est quam reminisci.
5. Deinde cum
dicit et ipse solvit secundam dubitationem. Et primo solvit
quaestionem. Secundo respondet ad obiectionem in contrarium factam,
ibi, non autem semper. Dicit ergo primo, quod intellectus possibilis
est intelligibilis non per suam essentiam, sed per aliquam speciem
intelligibilem, sicut et alia intelligibilia. Quod probat ex hoc,
quod intellectum in actu et intelligens in actu, sunt unum, sicut et
supra dixit, quod sensibile in actu et sensus in actu sunt unum. Est
autem aliquod intelligibile in actu, per hoc quod est in actu a materia
abstractum: sic enim supra dixit, quod sicut res sunt separabiles a
materia, sic sunt et quae sunt circa intellectum. Et ideo hic dicit,
quod in his quae sunt sine materia. Id est si accipiamus
intelligibilia actu, idem est intellectus et quod intelligitur, sicut
idem est sentiens in actu et quod sentitur in actu. Ipsa enim scientia
speculativa, et sic scibile, idest scibile in actu, est idem.
Species igitur rei intellectae in actu, est species ipsius
intellectus; et sic per eam seipsum intelligere potest. Unde et supra
philosophus per ipsum intelligere, et per illud quod intelligitur,
scrutatus est naturam intellectus possibilis. Non enim cognoscimus
intellectum nostrum nisi per hoc, quod intelligimus nos intelligere.
6. Accidit
autem hoc in intellectu possibili, quod non intelligatur per essentiam
suam, sed per speciem intelligibilem, ex hoc quod est potentia tantum
in ordine intelligibilium. Ostendit enim philosophus, in nono
metaphysicae, quod nihil intelligitur nisi secundum quod est in actu.
Et potest accipi simile in rebus sensibilibus. Nam id quod est in
potentia tantum in eis, scilicet materia prima, non habet aliquam
actionem per essentiam suam, sed solum per formam ei adiunctam:
substantiae autem sensibiles, quae sunt secundum aliquid in actu, et
secundum aliquid in potentia, secundum seipsas habent aliquam
actionem. Similiter intellectus possibilis, qui est tantum in
potentia in ordine intelligibilium, non intelligit, neque
intelligitur, nisi per speciem in eo susceptam.
7. Deus
autem, qui est purus actus in ordine intelligibilium, et aliae
substantiae separatae, quae sunt mediae inter potentiam et actum per
suam essentiam et intelligunt et intelliguntur.
8. Deinde cum
dicit non autem respondet ad obiectionem, quae erat in contrarium;
dicens, quod ex quo intellectus possibilis habet aliquid quod facit
ipsum intelligibilem, sicut et alia, restat ut consideretur causa non
semper intelligendi, id est quare non semper intelligibile intelligit.
Quod ideo est, quia in rebus habentibus materiam, species non est
intelligibilis secundum actum, sed secundum potentiam tantum.
Intelligibile autem in potentia non est idem cum intellectu, sed solum
intelligibile in actu: unde in illis quae habent speciem in materia,
non inerit intellectus, ut scilicet intelligere possint, quia
intellectus talium, idest intelligibilium, est quaedam potentia sine
materia. Illud autem quod est in materia est intelligibile, sed in
potentia tantum, quod vero est in intellectu, est species
intelligibilis secundum actum.
|
|