|
Sicut docet philosophus in
politicis suis, quando aliqua plura ordinantur ad unum, oportet unum
eorum esse regulans, sive regens, et alia regulata, sive recta.
Quod quidem patet in unione animae et corporis; nam anima naturaliter
imperat, et corpus obedit. Similiter etiam inter animae vires:
irascibilis enim et concupiscibilis naturali ordine per rationem
reguntur. Omnes autem scientiae et artes ordinantur in unum, scilicet
ad hominis perfectionem, quae est eius beatitudo. Unde necesse est,
quod una earum sit aliarum omnium rectrix, quae nomen sapientiae recte
vindicat. Nam sapientis est alios ordinare. Quae autem sit haec
scientia, et circa qualia, considerari potest, si diligenter
respiciatur quomodo est aliquis idoneus ad regendum. Sicut enim, ut
in libro praedicto philosophus dicit, homines intellectu vigentes,
naturaliter aliorum rectores et domini sunt: homines vero qui sunt
robusti corpore, intellectu vero deficientes, sunt naturaliter servi:
ita scientia debet esse naturaliter aliarum regulatrix, quae maxime
intellectualis est. Haec autem est, quae circa maxime intelligibilia
versatur. Maxime autem intelligibilia tripliciter accipere possumus.
Primo quidem ex ordine intelligendi. Nam ex quibus intellectus
certitudinem accipit, videntur esse intelligibilia magis. Unde, cum
certitudo scientiae per intellectum acquiratur ex causis, causarum
cognitio maxime intellectualis esse videtur. Unde et illa scientia,
quae primas causas considerat, videtur esse maxime aliarum regulatrix.
Secundo ex comparatione intellectus ad sensum. Nam, cum sensus sit
cognitio particularium, intellectus per hoc ab ipso differre videtur,
quod universalia comprehendit. Unde et illa scientia maxime est
intellectualis, quae circa principia maxime universalia versatur.
Quae quidem sunt ens, et ea quae consequuntur ens, ut unum et multa,
potentia et actus. Huiusmodi autem non debent omnino indeterminata
remanere, cum sine his completa cognitio de his, quae sunt propria
alicui generi vel speciei, haberi non possit. Nec iterum in una
aliqua particulari scientia tractari debent: quia cum his unumquodque
genus entium ad sui cognitionem indigeat, pari ratione in qualibet
particulari scientia tractarentur. Unde restat quod in una communi
scientia huiusmodi tractentur; quae cum maxime intellectualis sit, est
aliarum regulatrix. Tertio ex ipsa cognitione intellectus. Nam cum
unaquaeque res ex hoc ipso vim intellectivam habeat, quod est a materia
immunis, oportet illa esse maxime intelligibilia, quae sunt maxime a
materia separata. Intelligibile enim et intellectum oportet
proportionata esse, et unius generis, cum intellectus et intelligibile
in actu sint unum. Ea vero sunt maxime a materia separata, quae non
tantum a signata materia abstrahunt, sicut formae naturales in
universali acceptae, de quibus tractat scientia naturalis, sed omnino
a materia sensibili. Et non solum secundum rationem, sicut
mathematica, sed etiam secundum esse, sicut Deus et intelligentiae.
Unde scientia, quae de istis rebus considerat, maxime videtur esse
intellectualis, et aliarum princeps sive domina. Haec autem triplex
consideratio, non diversis, sed uni scientiae attribui debet. Nam
praedictae substantiae separatae sunt universales et primae causae
essendi. Eiusdem autem scientiae est considerare causas proprias
alicuius generis et genus ipsum: sicut naturalis considerat principia
corporis naturalis. Unde oportet quod ad eamdem scientiam pertineat
considerare substantias separatas, et ens commune, quod est genus,
cuius sunt praedictae substantiae communes et universales causae. Ex
quo apparet, quod quamvis ista scientia praedicta tria consideret, non
tamen considerat quodlibet eorum ut subiectum, sed ipsum solum ens
commune. Hoc enim est subiectum in scientia, cuius causas et
passiones quaerimus, non autem ipsae causae alicuius generis quaesiti.
Nam cognitio causarum alicuius generis, est finis ad quem consideratio
scientiae pertingit. Quamvis autem subiectum huius scientiae sit ens
commune, dicitur tamen tota de his quae sunt separata a materia
secundum esse et rationem. Quia secundum esse et rationem separari
dicuntur, non solum illa quae nunquam in materia esse possunt, sicut
Deus et intellectuales substantiae, sed etiam illa quae possunt sine
materia esse, sicut ens commune. Hoc tamen non contingeret, si a
materia secundum esse dependerent. Secundum igitur tria praedicta, ex
quibus perfectio huius scientiae attenditur, sortitur tria nomina.
Dicitur enim scientia divina sive theologia, inquantum praedictas
substantias considerat. Metaphysica, inquantum considerat ens et ea
quae consequuntur ipsum. Haec enim transphysica inveniuntur in via
resolutionis, sicut magis communia post minus communia. Dicitur autem
prima philosophia, inquantum primas rerum causas considerat. Sic
igitur patet quid sit subiectum huius scientiae, et qualiter se habeat
ad alias scientias, et quo nomine nominetur
|
|