|
1. Huic autem
scientiae Aristoteles prooemium praemittit, in quo duo tradit. Primo
quidem ostendit circa quid haec scientia versetur. Secundo qualis sit
ista scientia, ibi, quia vero non activa. Circa primum duo facit.
Primo ostendit, quod huius scientiae, quae sapientia dicitur, est
considerare causas. Secundo quales vel quas causas considerat, ibi,
quoniam autem scientiam hanc. Circa primum praemittit quaedam ex
quibus ad propositum arguit. Secundo ex praedictis rationem sumit,
ibi, cuius autem gratia nunc. Circa primum duo facit. Primo
ostendit in communi scientiae dignitatem. Secundo, ostendit
cognitionis ordinem, ibi, animalia quidem igitur et cetera.
Scientiae autem dignitatem ostendit per hoc quod naturaliter
desideratur ab omnibus tamquam finis. Unde circa hoc duo facit.
Primo proponit intentum. Secundo probat, ibi, signum autem.
Proponit igitur primo, quod omnibus hominibus naturaliter desiderium
inest ad sciendum.
2. Cuius ratio
potest esse triplex: primo quidem, quia unaquaeque res naturaliter
appetit perfectionem sui. Unde et materia dicitur appetere formam,
sicut imperfectum appetit suam perfectionem. Cum igitur intellectus,
a quo homo est id quod est, in se consideratus sit in potentia omnia,
nec in actum eorum reducatur nisi per scientiam, quia nihil est eorum
quae sunt, ante intelligere, ut dicitur in tertio de anima: sic
naturaliter unusquisque desiderat scientiam sicut materia formam.
3. Secundo,
quia quaelibet res naturalem inclinationem habet ad suam propriam
operationem: sicut calidum ad calefaciendum, et grave ut deorsum
moveatur. Propria autem operatio hominis inquantum homo, est
intelligere. Per hoc enim ab omnibus aliis differt. Unde naturaliter
desiderium hominis inclinatur ad intelligendum, et per consequens ad
sciendum.
4. Tertio, quia
unicuique rei desiderabile est, ut suo principio coniungatur; in hoc
enim uniuscuiusque perfectio consistit. Unde et motus circularis est
perfectissimus, ut probatur octavo physicorum, quia finem coniungit
principio. Substantiis autem separatis, quae sunt principia
intellectus humani, et ad quae intellectus humanus se habet ut
imperfectum ad perfectum, non coniungitur homo nisi per intellectum:
unde et in hoc ultima hominis felicitas consistit. Et ideo naturaliter
homo desiderat scientiam. Nec obstat si aliqui homines scientiae huic
studium non impendant; cum frequenter qui finem aliquem desiderant, a
prosecutione finis ex aliqua causa retrahantur, vel propter
difficultatem perveniendi, vel propter alias occupationes. Sic etiam
licet omnes homines scientiam desiderent, non tamen omnes scientiae
studium impendunt, quia ab aliis detinentur, vel a voluptatibus, vel
a necessitatibus vitae praesentis, vel etiam propter pigritiam vitant
laborem addiscendi. Hoc autem proponit Aristoteles ut ostendat, quod
quaerere scientiam non propter aliud utilem, qualis est haec scientia,
non est vanum, cum naturale desiderium vanum esse non possit.
5. Deinde
ostendit quod proposuerat, per signum: quia cum sensus ad duo nobis
deserviant; scilicet ad cognitionem rerum, et ad utilitatem vitae;
diliguntur a nobis propter seipsos, inquantum cognoscitivi sunt, et
etiam propter hoc, quod utilitatem ad vitam conferunt. Et hoc patet
ex hoc, quod ille sensus maxime ab omnibus diligitur, qui magis
cognoscitivus est, qui est visus, quem diligimus non solum ad agendum
aliquid, sed etiam si nihil agere deberemus. Cuius causa est, quia
iste sensus, scilicet visus, inter omnes magis facit nos cognoscere,
et plures differentias rerum nobis demonstrat.
6. In quo
manifestum est quod duas praeeminentias visus in cognoscendo ad alios
sensus ponit. Unam quidem quia perfectius cognoscit. Quod quidem
visui accidit, eo quod spiritualior est inter omnes sensus. Quanto
enim aliqua vis cognoscitiva est immaterialior, tanto est perfectior in
cognoscendo. Quod autem visus sit immaterialior, patet si
consideretur eius immutatio, qua ab obiecto immutatur. Nam, cum
omnia alia sensibilia immutent organum et medium sensus secundum aliquam
materialem immutationem, sicut tactus obiectum calefaciendo et
infrigidando, obiectum vero gustus, afficiendo sapore aliquo organum
gustus mediante saliva, obiectum autem auditus per motum corporalem,
obiectum autem odoratus per fumalem evaporationem, solum obiectum visus
non immutat nec organum nec medium nisi spirituali immutatione. Non
enim pupilla nec aer coloratur, sed solum speciem coloris recipiunt
secundum esse spirituale. Quia igitur sensus in actu consistit in
actuali immutatione sensus ab obiecto, manifestum est illum sensum
spiritualiorem esse in sua operatione, qui immaterialius et
spiritualius immutatur. Et ideo visus certius et perfectius iudicat de
sensibilibus inter alios sensus.
7. Aliam autem
praeeminentiam ponit, quia nobis plura demonstrat. Quod quidem
accidit ex ratione sui obiecti. Tactus enim et gustus, et similiter
odoratus et auditus sunt cognoscitivi illorum accidentium, in quibus
distinguuntur inferiora corpora a superioribus. Visus autem est
cognoscitivus illorum accidentium, in quibus communicant inferiora
corpora cum superioribus. Nam visibile actu est aliquid per lucem, in
qua communicant inferiora corpora cum superioribus, ut dicitur secundo
de anima; et ideo corpora caelestia solo visu sunt sensibilia.
8. Est autem
alia ratio, quia visus plures differentias rerum demonstrat; quia
sensibilia corpora praecipue per visum et tactum cognoscere videmur, et
adhuc magis per visum. Cuius ratio ex hoc sumi potest: quod alii tres
sensus sunt cognoscitivi eorum quae a corpore sensibili quodammodo
effluunt, et non in ipso consistunt: sicut sonus est a corpore
sensibili, ut ab eo fluens et non in eo manens: et similiter fumalis
evaporatio cum qua et ex qua odor diffunditur. Visus autem et tactus
percipiunt illa accidentia quae rebus ipsis immanent, sicut color et
calidum et frigidum. Unde iudicium tactus et visus extenditur ad res
ipsas, iudicium autem auditus et odoratus ad ea quae a rebus ipsis
procedunt, non ad res ipsas. Et inde est quod figura et magnitudo et
huiusmodi, quibus ipsa res sensibilis disponitur, magis percipitur
visu et tactu, quam aliis sensibus. Et adhuc amplius magis visu quam
tactu, tum propter hoc quod visus habet maiorem efficaciam ad
cognoscendum, ut dictum est, tum propter hoc, quod quantitas et ea
quae ad ipsam sequuntur, quae videntur esse sensibilia communia,
proximius se habent ad obiectum visus quam ad obiectum tactus. Quod ex
hoc patet, quod obiectum visus omne corpus habens aliquam quantitatem
aliquo modo consequitur, non autem obiectum tactus.
9. Deinde cum
dicit animalia quidem prosequitur de ordine cognitionis. Et primo
quantum ad bruta animalia. Secundo quantum ad homines, ibi, alia
quidem igitur et cetera. Circa vero bruta animalia tangit primo quidem
id in quo omnia animalia communicant. Secundo id in quo animalia
differunt, et seinvicem excedunt, ibi, ex sensibus. Communicant
autem omnia animalia in hoc quod naturaliter sensus habent. Nam ex hoc
animal est animal, quod habet animam sensitivam, quae natura est
animalis, sicut forma unicuique propria est natura eius. Quamvis
autem omnia animalia sensum habeant naturaliter, non tamen omnia habent
omnes sensus, sed solum perfecta. Omnia vero habent sensum tactus.
Ipse enim est quodammodo fundamentum omnium aliorum sensuum. Non
autem habent omnia sensum visus, quia sensus visus est omnibus aliis
perfectior in cognoscendo, sed tactus magis necessarius. Est enim
cognoscitivus eorum, ex quibus animal constat, scilicet calidi,
frigidi, humidi et sicci. Unde sicut visus inter omnes est perfectior
in cognoscendo, ita tactus est magis necessarius, utpote primus
existens in via generationis. Ea enim quae sunt perfectiora, secundum
hanc viam, sunt posteriora respectu illius individui, quod de
imperfecto ad perfectionem movetur.
10. Deinde cum
dicit ex sensibus ponit diversitatem cognitionis, quae est in brutis:
et tangit etiam tres gradus cognitionis in huiusmodi animalibus.
Quaedam enim sunt, quae licet sensum habeant, non tamen habent
memoriam, quae ex sensu fit. Memoria enim sequitur phantasiam, quae
est motus factus a sensu secundum actum, ut habetur in secundo de
anima. In quibusdam vero animalibus ex sensu non fit phantasia, et
sic in eis non potest esse memoria: et huiusmodi sunt animalia
imperfecta, quae sunt immobilia secundum locum, ut conchilia. Cum
enim animalibus cognitio sensitiva sit provisiva ad vitae necessitatem
et ad propriam operationem, animalia illa memoriam habere debent, quae
moventur ad distans motu progressivo: nisi enim apud ea remaneret per
memoriam intentio praeconcepta, ex qua ad motum inducuntur, motum
continuare non possent quousque finem intentum consequerentur.
Animalibus vero immobilibus sufficit ad proprias operationes,
praesentis sensibilis acceptio, cum ad distans non moveantur; et ideo
sola imaginatione confusa habent aliquem motum indeterminatum, ut
dicitur tertio de anima.
11. Ex hoc
autem, quod quaedam animalia memoriam habent, et quaedam non habent,
sequitur quod quaedam sunt prudentia et quaedam non. Cum enim
prudentia ex praeteritorum memoria de futuris provideat (unde secundum
Tullium in secundo rhetoricae, partes eius ponuntur memoria,
intelligentia, et providentia), in illis animalibus prudentia esse
non potest, qui memoria carent. Illa vero animalia, quae memoriam
habent, aliquid prudentiae habere possunt. Dicitur autem prudentia
aliter in brutis animalibus, et aliter hominibus inesse. In hominibus
quidem est prudentia secundum quod ex ratione deliberant quid eos
oporteat agere; unde dicitur sexto Ethicorum, quod prudentia est
recta ratio agibilium. Iudicium autem de rebus agendis non ex rationis
deliberatione, sed ex quodam naturae instinctu, prudentia in aliis
animalibus dicitur. Unde prudentia in aliis animalibus est naturalis
aestimatio de convenientibus prosequendis, et fugiendis nocivis, sicut
agnus sequitur matrem et fugit lupum.
12. Inter ea
vero, quae memoriam habent, quaedam habent auditum et quaedam non.
Quaecumque autem auditum non habent, ut apes, vel si quod aliud
huiusmodi animal est, licet prudentiam habere possint, non tamen sunt
disciplinabilia, ut scilicet per alterius instructionem possint
assuescere ad aliquid faciendum vel vitandum: huiusmodi enim instructio
praecipue recipitur per auditum: unde dicitur in libro de sensu et
sensato, quod auditus est sensus disciplinae. Quod autem dicitur apes
auditum non habere, non repugnat ei, quod videntur ex quibusdam sonis
exterreri. Nam sicut sonus vehemens occidit animal, et scindit
lignum, ut in tonitruo patet, non propter sonum, sed propter
commotionem aeris vehementem in quo est sonus: ita animalia, quae
auditu carent, iudicium de sonis non habendo possunt per sonos aereos
exterreri. Illa vero animalia, quae memoriam et auditum habent, et
disciplinabilia et prudentia esse possunt.
13. Patet
igitur tres esse gradus cognitionis in animalibus. Primus est eorum,
quae nec auditum nec memoriam habent: unde nec disciplinabilia sunt,
nec prudentia. Secundus est eorum quae habent memoriam, sed non
auditum; unde sunt prudentia, et non disciplinabilia. Tertius est
eorum, quae utrumque habent, et sunt prudentia et disciplinabilia.
Quartus autem modus esse non potest, ut scilicet sit aliquod animal,
quod habeat auditum, et non habeat memoriam. Sensus enim, qui per
exterius medium suum sensibile apprehendunt, inter quos est auditus,
non sunt nisi in animalibus quae moventur motu progressivo, quibus
memoria deesse non potest, ut dictum est.
14. Deinde cum
dicit alia quidem ostendit gradus cognitionis humanae. Et circa hoc
duo facit. Primo namque ostendit in quo cognitio humana excedit
praedictorum cognitionem. Secundo ostendit quomodo humana cognitio per
diversos gradus distribuatur, ibi, fit autem ex memoria. Dicit ergo
in prima parte, quod vita animalium regitur imaginatione et memoria:
imaginatione quidem, quantum ad animalia imperfecta; memoria vero
quantum ad animalia perfecta. Licet enim et haec imaginationem
habeant, tamen unumquodque regi dicitur ab eo quod est principalius in
ipso. Vivere autem hic non accipitur secundum quod est esse viventis,
sicut accipitur in secundo de anima: cum dicitur, vivere viventibus
est esse. Nam huiusmodi vivere animalis non est ex memoria et
imaginatione, sed praecedit utrumque. Accipitur autem vivere pro
actione vitae, sicut et conversationem hominum vitam dicere solemus.
In hoc vero, quod cognitionem animalium determinat per comparationem
ad regimen vitae, datur intelligi quod cognitio inest ipsis animalibus
non propter ipsum cognoscere, sed propter necessitatem actionis.
15. Supra
memoriam autem in hominibus, ut infra dicetur, proximum est
experimentum, quod quaedam animalia non participant nisi parum.
Experimentum enim est ex collatione plurium singularium in memoria
receptorum. Huiusmodi autem collatio est homini propria, et pertinet
ad vim cogitativam, quae ratio particularis dicitur: quae est
collativa intentionum individualium, sicut ratio universalis
intentionum universalium. Et, quia ex multis sensibus et memoria
animalia ad aliquid consuescunt prosequendum vel vitandum, inde est
quod aliquid experimenti, licet parum, participare videntur. Homines
autem supra experimentum, quod pertinet ad rationem particularem,
habent rationem universalem, per quam vivunt, sicut per id quod est
principale in eis.
16. Sicut autem
se habet experimentum ad rationem particularem, et consuetudo ad
memoriam in animalibus, ita se habet ars ad rationem universalem.
Ideo sicut perfectum vitae regimen est animalibus per memoriam adiuncta
assuefactione ex disciplina, vel quomodolibet aliter, ita perfectum
hominis regimen est per rationem arte perfectam. Quidam tamen ratione
sine arte reguntur; sed hoc est regimen imperfectum.
17. Deinde cum
dicit fit autem ostendit diversos gradus humanae cognitionis. Et circa
hoc duo facit. Primo comparat experimentum ad artem quidem. Secundo
comparat artem speculativam ad activam, ibi, primum igitur conveniens
et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit generationem artis
et experimenti. Secundo praeeminentiam unius ad alterum, ibi, ad
agere quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit utriusque praedictorum generationem. Secundo manifestat per
exemplum, ibi, acceptionem quidem enim et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ponit generationem experimenti. Secundo artis
generationem ibi, hominibus autem et cetera. Dicit ergo primo, quod
ex memoria in hominibus experimentum causatur. Modus autem causandi
est iste; quia ex multis memoriis unius rei accipit homo experimentum
de aliquo, quo experimento potens est ad facile et recte operandum.
Et ideo quia potentiam recte et faciliter operandi praebet
experimentum, videtur fere esse simile arti et scientiae. Est enim
similitudo eo quod utrobique ex multis una acceptio alicuius rei
sumitur. Dissimilitudo autem, quia per artem accipiuntur
universalia, per experimentum singularia, ut postea dicetur.
18. Deinde cum
dicit hominibus autem ponit generationem artis: et dicit, quod ex
experientia in hominibus fit scientia et ars: et probat per
auctoritatem Poli, qui dicit, quod experientia facit artem, sed
inexperientia casum. Quando enim aliquis inexpertus recte operatur, a
casu est. Modus autem, quo ars fit ex experimento, est idem cum modo
praedicto, quo experimentum fit ex memoria. Nam sicut ex multis
memoriis fit una experimentalis scientia, ita ex multis experimentis
apprehensis fit universalis acceptio de omnibus similibus. Unde plus
habet hoc ars quam experimentum: quia experimentum tantum circa
singularia versatur, ars autem circa universalia.
19. Quod
consequenter per exempla exponit, cum dicit, acceptionem quidem
etc.: quia cum homo accepit in sua cognitione quod haec medicina
contulit Socrati et Platoni tali infirmitate laborantibus, et multis
aliis singularibus, quidquid sit illud, hoc ad experientiam pertinet:
sed, cum aliquis accipit, quod hoc omnibus conferat in tali specie
aegritudinis determinata, et secundum talem complexionem, sicut quod
contulit febricitantibus et phlegmaticis et cholericis, id iam ad artem
pertinet.
20. Deinde cum
dicit ad agere comparat artem ad experimentum per modum praeeminentiae.
Et secundum hoc duo facit. Primo comparat quantum ad actionem.
Secundo quantum ad cognitionem, ibi, sed tamen scire et cetera.
Dicit ergo, quod quantum ad actum pertinet, experientia nihil videtur
differre ab arte. Cum enim ad actionem venitur, tollitur
differentia, quae inter experimentum et artem erat per universale et
singulare: quia sicut experimentum circa singularia operatur, ita et
ars; unde praedicta differentia erat in cognoscendo tantum. Sed
quamvis in modo operandi ars et experimentum non differant, quia
utraque circa singularia operatur, differunt tamen in efficacia
operandi. Nam experti magis proficiunt in operando illis qui habent
rationem universalem artis sine experimento.
21. Cujus causa
est, quia actiones sunt circa singularia, et singularium sunt omnes
generationes. Universalia enim non generantur nec moventur nisi per
accidens, inquantum hoc singularibus competit. Homo enim generatur
hoc homine generato. Unde medicus non sanat hominem nisi per
accidens; sed per se sanat Platonem aut Socratem, aut aliquem
hominem singulariter dictum, cui convenit esse hominem, vel accidit
inquantum est curatus. Quamvis enim esse hominem per se conveniat
Socrati, tamen curato et medicato per accidens convenit: haec est
enim per se, Socrates est homo: quia si Socrates definiretur,
poneretur homo in eius definitione, ut in quarto dicetur. Sed haec
est per accidens, curatus vel sanatus est homo.
22. Unde cum
ars sit universalium, experientia singularium, si aliquis habet
rationem artis sine experientia, erit quidem perfectus in hoc quod
universale cognoscat; sed quia ignorat singulare cum experimento
careat, multotiens in curando peccabit: quia curatio magis pertinet ad
singulare quam ad universale, cum ad hoc pertineat per se, ad illud
per accidens.
23. Deinde cum
dicit sed tamen comparat experimentum ad artem quantum ad cognitionem.
Et circa hoc duo facit. Primo ponit praeeminentiam artis ad
experimentum. Secundo probat, ibi, hoc autem est quia hi quidem et
cetera. Proponit autem praeeminentiam artis et scientiae quantum ad
tria. Scilicet quantum ad scire, quod quidem magis arbitramur esse
per artem quam per experimentum. Item quantum ad obviare, quod in
disputationibus accidit. Nam habens artem potest disputando obviare
his quae contra artem dicuntur, non autem habens experimentum. Item
quantum ad hoc quod artifices plus accedunt ad finem sapientiae, quam
experti, tamquam magis sit, idest contingat, scire sapientiam
sequentem omnia, idest dum sequitur universalia. Ex hoc enim artifex
sapientior iudicatur, quam expertus quia universalia considerat. Vel
aliter. Tamquam magis sit scire secundum sapientiam omnia sequentem,
idest universalia. Alia litera, tamquam magis secundum scire
sapientia omnia sequente: quasi dicat: tamquam sapientia sequente
omnia idest consequente ad unumquodque, magis sit secundum scire, quam
secundum operari: ut scilicet dicantur sapientes magis qui magis
sciunt, non qui magis sunt operativi. Unde alia litera hunc sensum
habet planiorem, qui sic dicit: tamquam secundum illud quod est scire
magis, omnes sequuntur sapientiam.
24.
Consequenter cum dicit hoc autem probat praedictam praeeminentiam
tripliciter. Prima probatio talis est. Illi, qui sciunt causam et
propter quid, scientiores sunt et sapientiores illis qui ignorant
causam, sed solum sciunt quia. Experti autem sciunt quia, sed
nesciunt propter quid. Artifices vero sciunt causam, et propter
quid, et non solum quia: ergo sapientiores et scientiores sunt
artifices expertis.
25. Primo
primam probat cum dicit, unde et architectores et cetera. Probatio
talis est. Illi qui sciunt causam et propter quid comparantur ad
scientes tantum quia, sicut architectonicae artes ad artes artificum
manu operantium. Sed architectonicae artes sunt nobiliores: ergo et
illi qui sciunt causas et propter quid, sunt scientiores et
sapientiores scientibus tantum quia.
26. Huius
probationis prima ex hoc apparet, quia architectores sciunt causas
factorum. Ad cuius intellectum sciendum est, quod architector dicitur
quasi principalis artifex: ab archos quod est princeps, et techne quod
est ars. Dicitur autem ars principalior illa, quae principaliorem
operationem habet. Operationes autem artificum hoc modo
distinguuntur: quia quaedam sunt ad disponendum materiam artificii,
sicut carpentarii secando ligna et complanando disponunt materiam ad
formam navis. Alia est operatio ad inductionem formae; sicut cum
aliquis ex lignis dispositis et praeparatis navem compaginat. Alia est
operatio in usum rei iam constitutae; et ista est principalissima.
Prima autem est infima, quia prima ordinatur ad secundam, et secunda
ad tertiam. Unde navisfactor est architector respectu eius qui
praeparat ligna. Gubernator autem, qui utitur navi iam facta, est
architector respectu navis factoris.
27. Et, quia
materia est propter formam, et talis debet esse materia quae formae
competat, ideo navisfactor scit causam, quare ligna debeant esse sic
disposita; quod nesciunt illi qui praeparant ligna. Similiter, cum
tota navis sit propter usum ipsius, ille qui navi utitur, scit quare
talis forma debeat esse; ad hoc enim debet talis esse, ut tali usui
conveniens sit. Et sic patet, quod ex forma artificii sumitur causa
operationum, quae sunt circa dispositionem materiae. Et ex usu
sumitur causa operationum, quae sunt circa formam artificiati.
28. Et sic
manifestum est, quod architectores factorum causas sciunt. Illos
vero, scilicet manu artifices, iudicamus vel denominamus, sicut
quaedam inanimatorum. Et hoc non ideo quia faciunt operationes
artificiales, sed quia quae faciunt, incognita faciunt. Sciunt enim
quia, sed causas non cognoscunt; sicut etiam ignis exurit absque
aliqua cognitione. Est igitur quantum ad hoc similitudo inter
inanimata et manu artifices, quod sicut absque causae cognitione
inanimata operantur ut ordinata ab aliquo superiori intellectu in
proprium finem, ita et manu artifices. Sed in hoc est differentia:
quia inanimata faciunt unumquodque suorum operum per naturam, sed manu
artifices per consuetudinem: quae licet vim naturae habeat inquantum ad
unum inclinat determinate, tamen a natura differt in hoc, quod est
circa ea quae sunt ad utrumlibet secundum humanam cognitionem.
Naturalia enim non consuescimus, sicut dicitur in secundo Ethicorum.
Nec etiam cognitione carentium est consuescere. Haec autem quae dicta
sunt, sic sunt consideranda tamquam ex eis appareat, quod aliqui non
sunt sapientiores secundum quod est practicos, id est operatores esse,
quod convenit expertis; sed secundum quod aliqui habent rationem de
agendis, et cognoscunt causas agendorum, ex quibus rationes sumuntur:
quod convenit architectoribus.
29. Deinde cum
dicit et omnino ponit secundam rationem: quae talis est. Signum
scientis est posse docere: quod ideo est, quia unumquodque tunc est
perfectum in actu suo, quando potest facere alterum sibi simile, ut
dicitur quarto Meteororum. Sicut igitur signum caliditatis est quod
possit aliquid calefacere, ita signum scientis est, quod possit
docere, quod est scientiam in alio causare. Artifices autem docere
possunt, quia cum causas cognoscant, ex eis possunt demonstrare:
demonstratio autem est syllogismus faciens scire, ut dicitur primo
posteriorum. Experti autem non possunt docere, quia non possunt ad
scientiam perducere cum causam ignorent. Et si ea quae experimento
cognoscunt aliis tradant, non recipientur per modum scientiae, sed per
modum opinionis vel credulitatis. Unde patet quod artifices sunt magis
sapientes et scientes expertis.
30. Deinde cum
dicit amplius autem ponit tertiam rationem; quae talis est.
Cognitiones singularium magis sunt propriae sensibus quam alicui alteri
cognitioni, cum omnis cognitio singularium a sensu oriatur. Sed
tamen, nec unum, idest nullum sensum dicimus sapientiam, scilicet
propter hoc quod licet aliquis sensus cognoscat quia, tamen, non
propter quid cognoscit. Tactus enim iudicat quod ignis calidus est,
non tamen apprehendit propter quid: ergo experti qui habent singularium
cognitionem causam ignorantes, sapientes dici non possunt.
31. Deinde cum
dicit primum quidem comparat artem activam speculativae. Et circa hoc
duo facit. Primo ostendit, quod ars speculativa magis est sapientia
quam activa. Secundo respondet cuidam obiectioni, ibi, in
moralibus. Ostendit autem quod primo dictum est, tali ratione. In
quibuscumque scientiis vel artibus invenitur id propter quod homines
scientes prae aliis hominibus in admiratione vel honore habentur, illae
scientiae sunt magis honorabiles, et magis dignae nomine sapientiae.
Quilibet autem inventor artis habetur in admiratione, propter hoc quod
habet sensum et iudicium et discretionem causae ultra aliorum hominum
sensum, et non propter utilitatem illorum quae invenit: sed magis
admiramur, sicut sapientem et ab aliis distinguentem. Sapientem
quidem, quantum ad subtilem inquisitionem causarum rei inventae:
distinguentem vero, quantum ad investigationem differentiarum unius rei
ad aliam. Vel aliter, ab aliis distinguentem, ut passive legatur,
quasi in hoc ab aliis distinguatur. Unde alia litera habet,
differentem. Ergo scientiae aliquae sunt magis admirabiles et magis
dignae nomine sapientiae propter eminentiorem sensum, et non propter
utilitatem.
32. Cum igitur
plures artes sint repertae quantum ad utilitatem, quarum quaedam sunt
ad vitae necessitatem, sicut mechanicae; quaedam vero ad
introductionem in aliis scientiis, sicut scientiae logicales: illi
artifices dicendi sunt sapientiores, quorum scientiae non sunt ad
utilitatem inventae, sed propter ipsum scire, cuiusmodi sunt scientiae
speculativae.
33. Et quod
speculativae scientiae non sint inventae ad utilitatem, patet per hoc
signum: quia, iam partis, id est acquisitis vel repertis omnibus
huiusmodi, quae possunt esse ad introductionem in scientiis, vel ad
necessitatem vitae, vel ad voluptatem, sicut artes quae sunt ordinatae
ad hominum delectationem: speculativae non sunt propter huiusmodi
repertae, sed propter seipsas. Et quod non sint ad utilitatem
inventae, patet ex loco quo inventae sunt. In locis enim illis primo
repertae sunt, ubi primo homines studuerunt circa talia. Alia litera
habet, et primum his locis ubi vacabant, id est ab aliis
occupationibus quiescentes studio vacabant quasi necessariis
abundantes. Unde et circa Aegyptum primo inventae sunt artes
mathematicae, quae sunt maxime speculativae, a sacerdotibus, qui sunt
concessi studio vacare, et de publico expensas habebant, sicut etiam
legitur in Genesi.
34. Sed quia
usus nomine artis fuerat et sapientiae et scientiae quasi
indifferenter, ne aliquis putet haec omnia esse nomina synonyma idem
penitus significantia hanc opinionem removet, et remittit ad librum
Moralium, idest ad sextum Ethicorum, ubi dictum est, in quo
differant scientia et ars et sapientia et prudentia et intellectus. Et
ut breviter dicatur, sapientia et scientia et intellectus sunt circa
partem animae speculativam, quam ibi scientificum animae appellat.
Differunt autem, quia intellectus est habitus principiorum primorum
demonstrationis. Scientia vero est conclusionis ex causis
inferioribus. Sapientia vero considerat causas primas. Unde ibidem
dicitur caput scientiarum. Prudentia vero et ars est circa animae
partem practicam, quae est ratiocinativa de contingentibus operabilibus
a nobis. Et differunt: nam prudentia dirigit in actionibus quae non
transeunt ad exteriorem materiam, sed sunt perfectiones agentis: unde
dicitur ibi quod prudentia est recta ratio agibilium. Ars vero dirigit
in factionibus, quae in materiam exteriorem transeunt, sicut
aedificare et secare: unde dicitur quod ars est recta ratio
factibilium.
35. Deinde cum
dicit cuius autem ostendit ex praehabitis principale propositum; quod
scilicet sapientia sit circa causas. Unde dicit quod hoc est cuius
gratia nunc sermonem facimus, idest ratiocinationem praedictam: quia
scientia illa quae denominatur sapientia, videtur esse circa primas
causas, et circa prima principia. Quod quidem patet ex praehabitis.
Unusquisque enim tanto sapientior est, quanto magis accedit ad causae
cognitionem: quod ex praehabitis patet; quia expertus est sapientior
eo qui solum habet sensum sine experimento. Et artifex est sapientior
experto quocumque. Et inter artifices architector est sapientior manu
artifice. Et inter artes etiam et scientias, speculativae sunt magis
scientiae quam activae. Et haec omnia ex praedictis patent. Unde
relinquitur quod illa scientia, quae simpliciter est sapientia, est
circa causas. Et est similis modus arguendi, sicut si diceremus:
illud quod est magis calidum, est magis igneum: unde quod simpliciter
est ignis, est calidum simpliciter.
|
|