|
1. Positis
opinionibus antiquorum de causa materiali et efficiente, hic tertio
ponit opinionem Platonis, qui primo manifeste induxit causam
formalem. Et dividitur in partes duas. Primo enim ponit opinionem
Platonis. Secundo colligit ex omnibus praedictis quid de quatuor
generibus causarum ab aliis philosophis sit positum, ibi, breviter et
recapitulariter et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit
opinionem Platonis de rerum substantiis. Secundo de rerum
principiis, ibi, quoniam autem species et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ponit opinionem Platonis quantum ad hoc quod posuit
ideas. Secundo quantum ad hoc quod posuit substantias medias,
scilicet mathematica separata, ibi, amplius autem praeter sensibilia.
Dicit ergo primo, quod post omnes praedictos philosophos supervenit
negocium Platonis, qui immediate Aristotelem praecessit. Nam
Aristoteles eius discipulus fuisse perhibetur. Plato siquidem in
multis secutus est praedictos philosophos naturales, scilicet
Empedoclem, Anaxagoram et alios huiusmodi, sed alia quaedam habuit
propria praeter illos praedictos philosophos, propter philosophiam
Italicorum Pythagoricorum. Nam ipse ut studiosus erat ad veritatis
inquisitionem, ubique terrarum philosophos quaesivit, ut eorum dogmata
sciret. Unde in Italiam Tarentum venit, et ab Archita Tarentino
Pythagorae discipulo de opinionibus Pythagoricis est instructus.
2. Cum enim
naturales philosophos, qui in Graecia fuerunt, sequi videret, et
intra eos aliqui posteriores ponerent omnia sensibilia semper esse in
fluxu, et quod scientia de eis esse non potest, quod posuerunt
Heraclitus et Cratylus, huiusmodi positionibus tamquam novis Plato
consuetus, et cum eis conveniens in hac positione ipse posterius ita
esse suscepit, unde dixit particularium scibilium scientiam esse
relinquendam. Socrates etiam, qui fuit magister Platonis, et
discipulus Archelai, qui fuit auditor Anaxagorae, propter hanc
opinionem, quae suo tempore surrexerat, quod non potest esse de
sensibilibus scientia, noluit aliquid de rerum naturis perscrutari,
sed solum circa moralia negociatus est. Et ipse prius incepit in
moralibus quaerere quid esset universale, et insistere ad definiendum.
3. Unde et
Plato tamquam eius auditor, recipiens Socratem, idest sequens
suscepit hoc ad inquirendum in rebus naturalibus, quasi in eis hoc
posset evenire, ut universale in eis acciperetur de quo definitio
traderetur, ita quod definitio non daretur de aliquo sensibilium, quia
cum sensibilia sint semper transmutantium, idest transmutata, non
potest alicuius eorum communis ratio assignari. Nam omnis ratio
oportet quod et omni et semper conveniat, et ita aliquam
immutabilitatem requirit. Et ideo huiusmodi entia universalia, quae
sunt a rebus sensibilibus separata, de quibus definitiones
assignantur, nominavit ideas et species existentium sensibilium: ideas
quidem, idest formas, inquantum ad earum similitudinem sensibilia
constituebantur: species vero inquantum per earum participationem esse
substantiale habebant. Vel ideas inquantum erant principium essendi,
species vero inquantum erant principium cognoscendi. Unde et
sensibilia omnia habent esse propter praedictas et secundum eas.
Propter eas quidem inquantum ideae sunt sensibilibus causae essendi.
Secundum eas vero inquantum sunt eorum exemplaria.
4. Et quod hoc
sit verum, patet ex eo, quod singulis speciebus attribuuntur multa
individua univocorum, idest multa individua univocae speciei
praedicationem suscipientia et hoc secundum participationem; nam
species, vel idea est ipsa natura speciei, qua est existens homo per
essentiam. Individuum autem est homo per participationem, inquantum
natura speciei in hac materia designata participatur. Quod enim
totaliter est aliquid, non participat illud, sed est per essentiam
idem illi. Quod vero non totaliter est aliquid habens aliquid aliud
adiunctum, proprie participare dicitur. Sicut si calor esset calor
per se existens, non diceretur participare calorem, quia nihil esset
in eo nisi calor. Ignis vero quia est aliquid aliud quam calor,
dicitur participare calorem.
5. Similiter
autem cum idea hominis separata nihil aliud habeat nisi ipsam naturam
speciei, est essentialiter homo. Et propterea ab eo vocabatur per se
homo. Socrates vero vel Plato, quia habet praeter naturam speciei
principium individuans quod est materia signata, ideo dicitur secundum
Platonem participare speciem.
6. Hoc autem
nomen participationis Plato accepit a Pythagora. Sed tamen
transmutavit ipsum. Pythagorici enim dicebant numeros esse causas
rerum sicut Platonici ideas, et dicebant quod huiusmodi existentia
sensibilia erant quasi quaedam imitationes numerorum. Inquantum enim
numeri qui de se positionem non habent, accipiebant positionem,
corpora causabant. Sed quia Plato ideas posuit immutabiles ad hoc
quod de eis possent esse scientiae et definitiones, non conveniebat et
in ideis uti nomine imitationis. Sed loco eius usus est nomine
participationis. Sed tamen est sciendum, quod Pythagorici, licet
ponerent participationem, aut imitationem, non tamen perscrutati sunt
qualiter species communis participetur ab individuis sensibilibus, sive
ab eis imitetur, quod Platonici tradiderunt.
7. Deinde cum
dicit amplius autem hic ponit opinionem Platonis de mathematicis
substantiis: et dicit quod Plato posuit alias substantias praeter
species et praeter sensibilia, idest mathematica; et dixit quod
huiusmodi entia erant media trium substantiarum, ita quod erant supra
sensibilia et infra species, et ab utrisque differebant. A
sensibilibus quidem, quia sensibilia sunt corruptibilia et mobilia,
mathematica vero sempiterna et immobilia. Et hoc accipiebant ex ipsa
ratione scientiae mathematicae, nam mathematica scientia a motu
abstrahit. Differunt vero mathematica a speciebus, quia in
mathematicis inveniuntur differentia secundum numerum, similia secundum
speciem: alias non salvarentur demonstrationes mathematicae scientiae.
Nisi enim essent duo trianguli eiusdem speciei, frustra demonstraret
geometra aliquos triangulos esse similes; et similiter in aliis
figuris. Hoc autem in speciebus non accidit. Nam cum in specie
separata nihil aliud sit nisi natura speciei, non potest esse
singularis species nisi una. Licet enim alia sit species hominis,
alia asini, tamen species hominis non est nisi una, nec species
asini, et similiter de aliis.
8. Patet autem
diligenter intuenti rationes Platonis, quod ex hoc in sua positione
erravit, quia credidit, quod modus rei intellectae in suo esse sit
sicut modus intelligendi rem ipsam. Et ideo quia invenit intellectum
nostrum dupliciter abstracta intelligere, uno modo sicut universalia
intelligimus abstracta a singularibus, alio modo sicut mathematica
abstracta a sensibilibus, utrique abstractioni intellectus posuit
respondere abstractionem in essentiis rerum: unde posuit et mathematica
esse separata et species. Hoc autem non est necessarium. Nam
intellectus etsi intelligat res per hoc, quod similis est eis quantum
ad speciem intelligibilem, per quam fit in actu; non tamen oportet
quod modo illo sit species illa in intellectu quo in re intellecta: nam
omne quod est in aliquo, est per modum eius in quo est. Et ideo ex
natura intellectus, quae est alia a natura rei intellectae,
necessarium est quod alius sit modus intelligendi quo intellectus
intelligit, et alius sit modus essendi quo res existit. Licet enim id
in re esse oporteat quod intellectus intelligit, non tamen eodem modo.
Unde quamvis intellectus intelligat mathematica non cointelligendo
sensibilia, et universalia praeter particularia, non tamen oportet
quod mathematica sint praeter sensibilia, et universalia praeter
particularia. Nam videmus quod etiam visus percipit colorem sine
sapore, cum tamen in sensibilibus sapor et color simul inveniantur.
9. Deinde cum
dicit quoniam autem hic ponit opinionem Platonis de rerum principiis:
et circa hoc duo facit. Primo ponit quae principia rebus Plato
assignavit. Secundo ad quod genus causae reducuntur, ibi, palam
autem ex dictis et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit
cuiusmodi principia Plato assignaverit. Secundo ostendit quomodo
Plato cum Pythagoricis communicet, et in quo differat ab eis, ibi,
unum tamen substantiam. Dicit ergo primo, quod quia secundum
Platonem species separatae sunt causae omnibus aliis entibus, ideo
elementa specierum putaverunt esse elementa omnium entium. Et ideo
assignabant rebus pro materia magnum et parvum, et quasi substantiam
rerum, idest formam dicebant esse unum. Et hoc ideo, quia ista
ponebant esse principia specierum. Dicebant enim quod sicut species
sunt sensibilibus formae, ita unum est forma specierum. Et ideo sicut
sensibilia constituuntur ex principiis universalibus per participationem
specierum, ita species, quas dicebat esse numeros, constituuntur
secundum eum, ex illis, scilicet magno et parvo. Unitas enim
diversas numerorum species constituit per additionem et subtractionem,
in quibus consistit ratio magni et parvi. Unde cum unum opinaretur
esse substantiam entis, quia non distinguebat inter unum quod est
principium numeri, et unum quod convertitur cum ente, videbatur sibi
quod hoc modo multiplicarentur diversae species separatae ex una quae
est communis substantia, sicut ex unitate diversae species numerorum
multiplicantur.
10. Deinde
cum dicit unum tamen hic comparat opinionem Platonis Pythagorae. Et
primo ostendit in quo conveniebant. Secundo in quo differebant, ibi,
pro infinito. Conveniebant autem in duabus positionibus. Quarum
prima est quod unum sit substantia rerum. Dicebant enim Platonici,
sicut etiam Pythagorici, quod hoc quod dico unum non probatur de
aliquo alio ente, sicut accidens de subiecto, sed hoc signat
substantiam rei. Et hoc ideo, quia, ut dictum est, non
distinguebant inter unum quod convertitur cum ente, et unum quod est
principium numeri.
11. Secunda
positio sequitur ex prima. Dicebant enim Platonici (similiter ut
Pythagorici) numeros esse causas substantiae omnibus entibus. Et hoc
ideo quia numerus nihil aliud est quam unitates collectae. Unde si
unitas est substantia, oportet quod etiam numerus.
12. Deinde
cum dicit pro infinito hic ostendit in quo differebant. Et circa hoc
duo facit. Primo enim ponit differentiam inter eos. Secundo
differentiae causam, ibi, unum igitur et numeros et cetera. Est
autem ista differentia in duobus. Primo quantum ad hoc Pythagorici
ponebant (ut dictum est) duo principia, ex quibus constituebantur,
scilicet finitum et infinitum: quorum unum, scilicet infinitum, se
habet ex parte materiae. Plato vero loco huius unius quod Pythagoras
posuit, scilicet infiniti, fecit dualitatem, ponens ex parte materiae
magnum et parvum. Et sic infinitum quod Pythagoras posuit unum
principium, Plato posuit consistere ex magno et parvo. Et hoc est
proprium opinionis suae in comparatione ad Pythagoram.
13. Secunda
differentia est, quia Plato posuit numeros praeter sensibilia, et hoc
dupliciter. Ipsas enim species, numeros esse dicebat, sicut supra
habitum est. Et iterum inter species et sensibilia posuit mathematica
(ut supra dictum est) quae secundum suam substantiam numeros esse
dicebat. Sed Pythagorici dicunt ipsas res sensibiles esse numeros,
et non ponunt mathematica media inter species et sensibilia, nec iterum
ponunt species separatas.
14. Deinde
cum dicit unum igitur hic ostendit causam differentiae. Et primo
secundae. Secundo causas differentiae primae, ibi, dualitatem autem
fere et cetera. Dicit ergo quod ponere unum et numeros praeter res
sensibiles, et non in ipsis sensibilibus, sicut Pythagorici
fecerunt, et iterum introducere species separatas, evenit Platonicis
propter scrutationem, quae est in rationibus, idest propter hoc quod
perscrutati sunt de definitionibus rerum, quas credebant non posse
attribui rebus sensibilibus, ut dictum est. Et hac necessitate
fuerunt coacti ponere quasdam res quibus definitiones attribuuntur.
Sed Pythagorici qui fuerunt priores Platone, non participaverunt
dialecticam, ad quam pertinet considerare definitiones et universalia
huiusmodi, quarum consideratio induxit ad introductionem idearum.
15. Deinde
cum dicit dualitatem autem hic ostendit causam alterius differentiae,
quae scilicet ex parte materiae est. Et primo ponit causam huiusmodi
differentiae. Secundo ostendit Platonem non rationabiliter motum
esse, ibi, attamen e contrario. Dicit ergo quod ideo Platonici
fecerunt dualitatem esse numerum, qui est alia natura a speciebus,
quia omnes numeri naturaliter generantur ex dualitate praeter numeros
primos. Dicuntur autem numeri primi, quos nullus numerat, sicut
ternarius, quinarius, septenarius, undenarius, et sic de aliis. Hi
enim a sola unitate constituuntur immediate. Numeri vero, quos
aliquis alius numerus numerat, non dicuntur primi, sed compositi,
sicut quaternarius, quem numerat dualitas; et universaliter omnis
numerus par a dualitate numeratur. Unde numeri pares materiae
attribuuntur, cum eis attribuatur infinitum, quod est materia, ut
supra dictum est. Hac ratione posuit dualitatem, ex qua sicut aliquo
echimagio, idest ex aliquo exemplari omnes alii numeri pares
generantur.
16. Deinde
cum dicit attamen e contrario hic ostendit Platonem irrationabiliter
posuisse. Et circa hoc duo facit. Primo enim ex ratione naturali
ostendit hoc. Secundo etiam ponit rationem naturalem, quae Platonem
movebat ad suam opinionem, ibi, videtur autem ex una materia. Dicit
ergo quod quamvis Plato poneret dualitatem ex parte materiae, tamen e
converso contingit, sicut attestantur opiniones omnium aliorum
philosophorum naturalium, qui posuerunt contrarietatem ex parte
formae, et unitatem ex parte materiae, sicut patet primo physicorum.
Ponebant enim rerum materiam aerem, vel aquam, aliquid huiusmodi, ex
quo diversitatem rerum constituebant per rarum et densum, quae ponebant
quasi principia formalia. Non enim est rationabile ponere sicut Plato
posuit. Et hoc ideo quia ex materia viderunt philosophi multa fieri
per successionem formarum in ipsa. Illa enim materia, quae modo
substat uni formae, post modum substare poterit pluribus, uno corrupto
et alio generato. Sed una species sive una forma solum semel generat,
idest constituit aliquid generatum. Cum enim aliquid generatur accipit
formam quidem, quae forma eadem numero non potest alteri generato
advenire, sed esse desinit generato corrupto. In quo manifeste
apparet quod una materia ad multas formas se habet, et non e converso
una forma ad multas materias se habet. Et sic videtur rationabilius
ponere ex parte materiae unitatem, sed dualitatem sive contrarietatem
ex parte formae, sicut posuerunt naturales, quam e converso, sicut
posuit Plato.
17. Deinde
cum dicit videtur autem hic ponit rationem e converso ex his
sensibilibus acceptam secundum opinionem Platonis. Videbat enim
Plato quod unumquodque recipitur in aliquo secundum mensuram
recipientis. Unde diversae receptiones videntur provenire ex diversis
mensuris recipientium. Una autem materia est una mensura recipiendi.
Vidit etiam quod agens, qui inducit speciem, facit multas res speciem
habentes, cum sit unus, et hoc propter diversitatem quae est in
materiis. Et huius exemplum apparet in masculo et femina. Nam
masculus se habet ad feminam sicut agens et imprimens speciem ad
materiam. Femina autem impraegnatur ab una actione viri. Sed
masculus unus potest impraegnare multas feminas. Et inde est quod
posuit unitatem ex parte speciei, et dualitatem ex parte materiae.
18. Est autem
attendendum quod haec diversitas inter Platonem et naturales accidit
propter diversam de rebus considerationem. Naturales enim considerant
tantum quae sunt sensibilia, prout sunt subiecta transmutationi, in
qua unum subiectum successive accipit contraria. Et ideo posuerunt
unitatem ex parte materiae, et contrarietatem ex parte formae. Sed
Plato ex consideratione universalium deveniebat ad ponendum principia
sensibilium rerum. Unde, cum diversitatis multorum singularium sub
uno universali causa sit divisio materiae, posuit diversitatem ex parte
materiae, et unitatem ex parte formae. Et tales sunt mutationes
illorum principiorum, quae posuit Plato, idest participationes, vel
ut ita dicam influentias in causata: sic enim nomen immutationis
Pythagoras accipit. Vel immutationes dicit inquantum Plato mutavit
opinionem de principiis, quam primi naturales habuerunt, ut ex
praedictis patet. Et sic patet ex praedictis, quod Plato de causis
quaesitis a nobis ita definivit.
19. Deinde
cum dicit palam autem hic ostendit ad quod genus causae principia a
Platone posita reducantur. Dicit ergo, ex dictis palam esse quod
Plato usus est solum duobus generibus causarum. Causa enim ipsa,
idest causa, quae est causa ei, quod quid est, idest quidditatis
rei, scilicet causa formalis, per quam rei quidditas constituitur: et
etiam usus est ipsa materia. Quod ex hoc patet, quia species quas
posuit sunt aliis, idest sensibilibus causae eius quod quid est, idest
causae formales: ipsis vero speciebus causa formalis est hoc quod dico
unum, et illa videtur substantia de qua sunt species: sicut ens unum
ponit causam formalem specierum: ita magnum et parvum ponit earum
causam quasi materialem, ut supra dictum est. Et hae quidem causae,
scilicet formalis et materialis, non solum sunt respectu specierum,
sed etiam respectu sensibilium, quia unum dicitur in speciebus: idest
id quod hoc modo se habet ad sensibilia, sicut unum ad speciem, est
ipsa species, quia ea dualitas quae respondet sensibilibus pro materia
est magnum et parvum.
20. Ulterius
Plato assignavit causam eius quod est bonum et malum in rebus, et
singulis elementis ab eo positis. Nam causam boni ascribebat speciei,
causam vero mali materiae. Sed tamen causam boni et mali conati sunt
investigare quidam primorum philosophorum, scilicet Anaxagoras et
Empedocles, qui ad hoc specialiter aliquas causas in rebus
constituerunt, ut ab eis possent assignare principia boni et mali. In
hoc autem quod boni causas et mali tetigerunt, aliquo modo accedebant
ad ponendum causam finalem, licet non per se, sed per accidens eam
ponerent, ut infra dicetur.
|
|