|
1. Hic
recolligit omnia quae ab antiquis de causis sunt dicta: et circa hoc
tria facit. Primo ostendit, quod priores philosophi nullam causam de
quatuor generibus causarum ab eis suprapositis addere potuerunt.
Secundo ostendit qualiter praedictas causas tetigerunt, ibi, sed
omnes obscure et cetera. Tertio concludit conclusionem principaliter
intentam, ibi, quod quidem igitur recte et cetera. Dicit ergo, quod
breviter et sub quodam capitulo sive compendio pertranseundo dictum
est, quid philosophi, et quomodo locuti sunt de principiis rerum et de
veritate, quantum ad ipsam rerum substantiam. Sed ex eorum dictis
tantum haberi potest, quod nullus eorum, qui de causis et principiis
rerum dixerunt, potuit dicere aliquas causas praeter illas, quae
distinctae sunt secundo physicorum.
2. Deinde cum
dicit sed omnes hic ponit qualiter illas causas posuerunt. Et primo in
generali. Secundo in speciali, ibi, illi namque et cetera. Dicit
ergo primo, quod non solum nihil addiderunt, sed quo modo
appropinquaverunt, et hoc non manifeste, sed obscure. Non enim
assignaverunt secundum quod genus causae principia ab eis posita rerum
causae essent; sed solum posuerunt illa, quae ad aliquod genus causae
adaptari possunt.
3. Deinde cum
dicit illi namque hic ostendit in speciali quomodo singulas causas
tetigerunt. Et primo quomodo tetigerunt causam materialem. Secundo
quomodo causam efficientem, ibi, alii vero. Tertio quomodo causam
formalem, ibi. Quod quid erat esse vero et cetera. Quarto quomodo
causam finalem, ibi, cuius vero causa et cetera. Dicit ergo primo,
quod illi, scilicet priores philosophi, omnes in hoc conveniunt, quod
dant rebus aliquod principium quasi materiam. Differunt tamen in
duobus. Primo, quia quidam posuerunt unam materiam, sicut Thales et
Diogenes et similes: quidam plures, sicut Empedocles. Secundo,
quia quidam posuerunt rerum materiam esse aliquod corpus, sicut
praedicti philosophi. Quidam incorporeum, sicut Plato qui posuit
dualitatem. Posuit enim Plato magnum et parvum, quae non dicunt
aliquod corpus. Italici vero, idest Pythagorici posuerunt
infinitum, quod iterum non est corpus. Empedocles vero quatuor
elementa quae sunt corpora. Similiter Anaxagoras posuit infinitatem
similium partium idest infinitas partes consimiles principia esse. Et
hi omnes tetigerunt talem causam, scilicet materialem. Et etiam illi
qui dixerunt aerem aut aquam aut ignem esse principium, vel aliquod
medium inter haec elementa, scilicet igne spissius, aere subtilius;
omnes enim tales praedicti tale corpus posuerunt esse primum elementum.
Et sic patet quod dicit, quod philosophi quantum ad haec, quae
praedicta sunt, posuerunt solam causam materialem.
4. Deinde cum
dicit alii quidem hic ponit opiniones de causa efficiente, dicens,
quod alii praedictorum philosophorum posuerunt cum causa materiali
causam unde principium motus: sicut quicumque posuerunt causam rerum
amorem, odium, et intellectum; aut qui faciunt aliqua principia
agentia praeter haec, sicut Parmenides qui posuit ignem quasi causam
agentem.
5. Deinde cum
dicit quod quid hic ponit opiniones de causa formali; et dicit quod
causa, per quam scitur quid est rei substantia, idest causam
formalem, nullus manifeste rebus attribuit, et si aliquid tangerent
antiqui philosophi quod pertineret ad causam formalem, sicut
Empedocles qui posuit os et carnem habere aliquam rationem per quam
sunt huiusmodi; non tamen hoc quod pertinet ad causam formalem ponebant
per modum causae.
6. Sed inter
alios maxime appropinquaverunt ad ponendum causam formalem qui posuerunt
species, et eas rationes qui ad species pertinent, sicut unitatem et
numerum et alia huiusmodi. Species enim et ea quae sunt modo praedicto
in speciebus, ut unitas et numerus, non suscipiuntur vel ponuntur ab
eis ut materia rerum sensibilium, cum potius ex parte rerum sensibilium
materiam ponant. Nec ponunt eas ut causas unde motus proveniat rebus,
immo magis sunt rebus causa immobilitatis. Quicquid enim necessarium
in sensibilibus invenitur, hoc ex speciebus causari dicebant, et
ipsas, scilicet species, dicebant esse absque motu. Ad hoc enim ab
eis ponebantur, ut dictum est, quod immobiles existentes uniformiter
se haberent, ita quod de eis possent dari definitiones et fieri
demonstrationes. Sed secundum eorum opinionem species rebus singulis
praestant quidditatem per modum causae formalis, et unitas hoc ipsum
praestat speciebus.
7. Deinde cum
dicit cuius vero hic ponit opiniones quorumdam de causa finali, dicens
quod philosophi quodammodo finem cuius causa motus et transmutationes et
actiones fiunt, dicunt esse causam, et quodammodo non dicunt, nec
dicunt eodem modo, quo vera causa est. Illi enim qui dicunt causam
esse intellectum vel amorem, ponunt eas causas quasi bonum. Dicebant
enim huiusmodi esse causas ut res bene se habeant. Boni enim causa
esse non potest nisi bonum. Unde sequitur quod ponerent intellectum et
amorem esse causam, sicut bonum est causa. Bonum autem potest
intelligi dupliciter. Uno modo sicut causa finalis, inquantum aliquid
fit gratia alicuius boni. Alio modo per modum causae efficientis,
sicut dicimus quod bonus homo facit bonum. Isti ergo philosophi non
dixerunt praedictas causas esse bonas, quasi horum causa aliquod entium
sit aut fiat, quod pertinet ad rationem causae finalis; sed quia a
praedictis, scilicet intellectu et amore, procedebat motus quidam ad
esse et fieri rerum, quod pertinet ad rationem causae efficientis.
8. Similiter
autem Pythagorici et Platonici qui dixerunt rerum substantiam esse
ipsum unum et ens, uni etiam et enti attribuebant bonitatem. Et sic
dicebant talem naturam, scilicet bonum, esse rebus sensibilibus causam
substantiae, vel per modum causae formalis, sicut Plato posuit, vel
per modum materiae sicut Pythagorici. Non tamen dicebant quod esse
rerum aut fieri esset huius causa, scilicet unius et entis, quod
pertinet ad rationem causae finalis. Et sic sicut naturales posuerunt
bonum esse causam, non per modum causae formalis, sed per modum causae
efficientis: ita Platonici posuerunt bonum esse causam per modum
causae formalis et non per modum causae finalis: Pythagorici vero per
modum causae materialis.
9. Unde patet
quod accidebat eis quodammodo dicere bonum esse causam, et quodammodo
non dicere. Non enim simpliciter dicebant bonum esse causam, sed per
accidens. Bonum enim secundum propriam rationem est causa per modum
causae finalis. Quod ex hoc patet, quod bonum est, quod omnia
appetunt. Id autem, in quod tendit appetitus, est finis: bonum
igitur secundum propriam rationem est causa per modum finis. Illi
igitur ponunt bonum simpliciter esse causam, qui ponunt ipsum esse
causam finalem. Qui autem attribuunt bono alium modum causalitatis,
ponunt ipsum esse causam, et hoc per accidens, quia non ex ratione
boni, sed ratione eius cui accidit esse bonum, ut ex hoc quod est esse
activum vel perfectivum. Unde patet quod isti philosophi causam
finalem non ponebant nisi per accidens, quia scilicet ponebant pro
causa, id cui convenit esse finem, scilicet bonum; non tamen
posuerunt ipsum esse causam per modum finalis causae, ut dictum est.
10. Deinde
cum dicit quod quidem hic concludit conclusionem principaliter
intentam, scilicet quod determinatio facta superius de causis quae et
quot sint, recta fuit. Huius enim testimonium videntur praebere
praedicti philosophi, nullum genus causae valentes addere supra
praedicta. Et haec utilitas provenit ex praedictarum opinionum
recitatione. Alia autem utilitas est, quia inde palam est, quod
principia rerum sunt quaerenda in ista scientia, ut omnia quae antiqui
posuerunt, et quae superius sunt determinata, aut aliquod horum.
Maxime enim haec scientia considerat causam formalem et finalem et
aliquo modo etiam moventem. Nec solum oportet praedictas opiniones
recitasse; sed post haec transeundo dicendum est quomodo quilibet horum
dixerit, et in quo bene, et in quo male; et quomodo ea quae dicuntur
de principiis habent aliquam dubitationem.
|
|