|
1. Postquam
recitavit opiniones philosophorum de principiis, hic incipit eas
improbare. Et dividitur in duas partes. Primo improbat singulas
opiniones. Secundo recolligit ea quae dicta sunt, et continuat se ad
sequentia, ibi, quoniam ergo dictas causas et cetera. Prima
dividitur in duas partes. Primo reprobat opiniones eorum qui
naturaliter locuti sunt. Secundo reprobat opiniones illorum qui non
naturaliter sunt locuti, scilicet Pythagorae et Platonis, eo quod
altiora principia posuerunt quam naturales, ibi, quicumque vero et
cetera. Circa primum duo facit. Primo improbat opiniones eorum qui
posuerunt unam causam materialem. Secundo eorum qui posuerunt plures,
ibi, idem quoque et si quis. Circa primum duo facit. Primo improbat
opiniones praedictas in generali. Secundo in speciali, ibi, et ad
hoc et cetera. Improbat autem in generali triplici ratione. Prima
ratio talis est. Quia in rebus non solum sunt corporea, sed etiam
quaedam incorporea, ut patet ex libro de anima. Sed ipsi non
posuerunt principia nisi corporea: quod ex hoc patet, quia ipsi
ponebant, unum omne idest universum esse unum secundum substantiam, et
esse unam naturam quasi materiam, et eam esse corpoream, et habentem
mensuram idest dimensionem: corpus autem non potest esse causa rei
incorporeae; ergo patet quod in hoc deliquerunt insufficienter rerum
principia tradentes. Et non solum in hoc, sed in multis, ut ex
sequentibus rationibus apparet.
2. Deinde cum
dicit de generatione hic ponit secundam rationem quae talis est.
Quicumque habet necesse determinare de motu, oportet quod ponat causam
motus: sed praedicti philosophi habebant necesse tractare de motu:
quod ex duobus patet: tum quia ipsi conabantur dicere causas
generationis et corruptionis rerum, quae sine motu non sunt: tum etiam
quia de rebus omnibus naturaliter tractare volebant: naturalis autem
consideratio requirit motum, eo quod natura est principium motus et
quietis, ut patet secundo physicorum: ergo debebant tractare de
causa, quae est principium motus. Et ita cum illam auferrent causam,
nihil de ea dicendo, patet etiam quod in hoc deliquerunt.
3. Deinde cum
dicit amplius autem hic ponit tertiam rationem. Quaelibet enim res
naturalis habet substantiam, idest formam partis, et quod quid est,
idest quidditatem quae est forma totius. Formam dicit, inquantum est
principium subsistendi: et quod quid est, inquantum est principium
cognoscendi, quia per eam scitur quid est res: sed praedicti
philosophi formam non ponebant esse alicuius causam: ergo
insufficienter de rebus tractabant, in hoc etiam delinquentes, quod
causam formalem praetermittebant.
4. Deinde cum
dicit nullus enim hic reprobat opiniones eorum in speciali: et hoc
dupliciter. Primo quantum ad hoc quod ponebant elementa praeter ignem
esse principia. Secundo quantum ad hoc quod praetermittebant terram,
ibi, si vero est, quod est generatione et cetera. Primo ergo resumit
eorum positionem, qui videlicet ponebant esse elementum quodlibet
simplicium corporum praeter terram. Et rationem opinionis ostendit,
quia ipsi videbant simplicia corpora ex invicem generari, ita quod
quaedam fiunt ex illis per concretionem sive per inspissationem, sicut
grossiora ex subtilioribus.
5. Ostendit
etiam modum procedendi contra eorum opiniones ex eorum rationibus.
Ponebant enim hac ratione aliquod istorum esse principium, quia ex eo
generabantur alia concretione vel discretione. Qui duo modi multum
differunt quantum ad prioritatem vel posterioritatem eius ex quo aliquid
generatur. Nam secundum unum modum videtur esse prius id ex quo
generatur aliquid per concretionem. Et hanc rationem primo ponit.
Secundum vero alium modum videtur esse prius illud, ex quo generatur
aliquid per rarefactionem; et ex hoc sumit secundam rationem.
6. Quod enim
illud ex quo generatur aliquid per concretionem sit primum, hoc
attestatur opinioni, quae nunc habetur, quod illud sit elementum
maxime omnium, ex quo alia fiunt per concretionem. Quod quidem patet
per rationem, et eorum positiones. Per rationem quidem: quia id ex
quo fiunt alia per concretionem est hoc quod est subtilissimum inter
corpora, minutissimas partes habens. Et hoc esse videtur simplicius.
Unde si simplex est prius composito, videtur quod hoc sit primum.
Per eorum vero positiones: quia quicumque posuerunt ignem esse
principium, posuerunt ipsum primum esse principium, quia est
subtilissimum corporum. Similiter autem alii visi sunt hanc rationem
sequi, existimantes tale esse elementum corporum, quod est subtiles
partes habens. Quod ex hoc patet, quod nullus posteriorum prosecutus
est poetas theologos, qui dixerunt terram esse elementum. Et
manifestum est quod hoc renuerunt ponere, propter magnitudinem
partialitatis idest propter grossitiem partium. Constat autem quod
quodlibet aliorum trium elementorum accepit aliquem philosophorum, qui
iudicavit ipsum esse principium. Sed quia non dixerunt terram
principium esse, ideo non potest dici quod hoc non dixerunt, quia
esset contra communem opinionem. Nam multitudo hominum hoc
existimabat, quod terra esset substantia omnium. Et Hesiodus etiam,
qui fuit unus de theologicis poetis, dixit quod inter alia corpora
primum facta est terra. Et sic patet quod opinio quod terra esset
principium, fuit antiqua, quia ab ipsis poetis theologicis posita,
qui fuerunt ante naturales philosophos: et publica, quia in eam
consenserunt plures. Unde restat quod hac sola ratione posteriores
naturales evitaverunt ponere terram esse principium, propter grossitiem
partium. Sed constat quod terra habet grossiores partes quam aqua, et
aqua quam aer, et aer quam ignis, et si quid est medium inter ea
grossius est quam ignis. Unde patet, sequendo hanc rationem, quod
nullus eorum recte dixit, nisi qui posuit ignem esse principium. Nam
ex quo ratione subtilitatis aliquid ponitur principium, necessarium est
illud poni primum principium quod est omnium subtilissimum.
7. Deinde cum
dicit si vero hic ponit aliam rationem, per quam e converso videtur
quod terra sit maxime elementum. Constat enim quod illud quod est in
generatione posterius, est prius secundum naturam; eo quod natura in
finem generationis tendit, sicut in id quod est primum in eius
intentione. Sed quanto aliquid est magis densum et compositum, tanto
est etiam posterius generatione: quia in via generationis ex
simplicibus proceditur ad composita, sicut ex elementis fiunt mixta,
et ex mixtis humores et membra: ergo illud quod est magis compositum et
spissum illud est prius secundum naturam. Et sic sequitur contrarium
eius quod prima ratio concludebat, scilicet quod aqua sit prior aere,
et terra prior aqua quasi primum principium.
8. Est autem
attendendum quod differt quaerere illud quod est prius in uno et eodem,
et illud quod est prius simpliciter. Si enim quaeratur quid est prius
simpliciter, oportet perfectum esse prius imperfecto, sicut et actum
potentia. Nihil enim reducitur de imperfecto ad perfectum, vel de
potentia in actum, nisi per aliquod perfectum ens actu. Et ideo, si
loquamur de primo universi, oportet ipsum esse perfectissimum. Sed
respectu unius particularis, quod procedit de potentia in actum
perfectum, potentia est prius tempore actu, licet posterius natura.
Constat etiam quod primum omnium oportet esse simplicissimum, eo quod
composita dependent a simplici et non e converso. Necessarium ergo
erat antiquis naturalibus quod utrumque attribuerent primo principio
totius universi, scilicet cum summa simplicitate maximam perfectionem.
Haec autem duo non possunt simul attribui alicui principio corporali.
Nam in corporibus generabilibus et corruptibilibus sunt simplicissima
imperfecta; ideo cogebantur quasi rationibus contrariis diversa
principia ponere. Praeeligebant autem rationem simplicitatis, quia
non considerabant res nisi secundum modum, secundum quem aliquid exit
de potentia in actum; in cuius ordine non oportet id quod est
principium esse perfectius. Huiusmodi autem contrarietatis dissolutio
haberi non potest, nisi ponendo primum entium principium incorporeum:
quia hoc erit simplicissimum, ut de eo inferius Aristoteles probabit.
9. Concludit
autem in fine quod de positionibus eorum, qui dixerunt unam causam
materialem, ea sufficiant quae ad praesens dicta.
10. Deinde
cum dicit idem quoque hic ponit rationes contra ponentes plures causas
materiales. Et primo contra Empedoclem. Secundo contra
Anaxagoram, ibi, Anaxagoram et cetera. Dicit ergo primo, quod
idem accidit Empedocli qui posuit quatuor corpora esse materiam, quia
patiebatur eamdem difficultatem ex praedicta contrarietate. Nam ex
ratione simplicitatis, ignis videbatur esse maxime principium, alia
vero ratione terra, ut dictum est. Quaedam etiam inconvenientia
accidunt Empedocli eadem cum praedictis. Sicut de hoc quod non posuit
causam formalem, et de praedicta contrarietate simplicitatis et
perfectionis in corporalibus, licet contra eum non sit ratio de
ablatione causae moventis. Sed quaedam alia inconvenientia accidunt
ei, propria praeter ea quae accidunt ponentibus unam causam
materialem.
11. Et hoc
patet tribus rationibus. Quarum prima talis est. Quia prima
principia non generantur ex invicem, eo quod principia semper oportet
manere, ut dictum est primo physicorum. Sed ad sensum videmus quod
quatuor elementa ex invicem generantur, unde et de eorum generatione in
scientia naturali determinatur. Ergo inconvenienter posuit quatuor
elementa prima rerum principia.
12. Deinde
cum dicit et de moventium hic ostendit secundum inconveniens quod
pertinet ad causam moventem. Ponere enim plures causas moventes et
contrarias non omnino dictum est recte, nec omnino rationabiliter. Si
enim causae moventes accipiantur proxime, oportet eas esse contrarias,
cum earum effectus contrarii appareant. Si autem accipiatur prima
causa, tunc oportet esse unum, sicut apparet in duodecimo huius
scientiae, et in octavo physicorum. Cum igitur ipse intendat ponere
primas causas moventes, inconvenienter posuit eas contrarias.
13. Deinde
cum dicit et ex toto hic ponit tertiam rationem quae ducit ad
inconveniens, et est talis. In omni alteratione oportet esse idem
subiectum quod patitur contraria. Et hoc ideo, quia ex uno contrario
non fit alterum, ita quod unum contrarium in alterum convertatur,
sicut ex calido non fit frigidum, ita quod ipse calor fiat frigus vel e
converso, licet ex calido fiat frigidum suppositum uno subiecto
tantum, inquantum unum subiectum quod suberat calori, postea subest
frigori. Empedocles vero non posuit unum subiectum contrariis, immo
contraria in diversis subiectis posuit, sicut calidum in igne, et
frigidum in aqua. Nec iterum posuit istis duobus unam naturam
subiectam; ergo nullo modo potuit alterationem ponere. Et hoc est
inconveniens quod alteratio totaliter auferatur.
14. Deinde
cum dicit Anaxagoram vero hic prosequitur de opinione Anaxagorae: et
circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter opinio Anaxagorae est
suscipienda quasi vera, et quomodo quasi falsa in generali. Secundo
explicat utrumque in speciali, ibi, nam absurdo existente et cetera.
Dicit ergo primo quod si quis vult suscipere opinionem Anaxagorae
veram de eo quod posuit duo principia, scilicet materiam et causam
agentem, accipiat eam secundum rationem quam videtur ipse secutus,
quasi quadam necessitate veritatis coactus, ut sequeretur eos, qui
hanc rationem exprimunt. Ipse vero non articulavit eam, idest non
expresse distinxit. Eius ergo opinio est vera quantum ad hoc quod non
expressit, falsa quantum ad hoc quod expressit.
15. Et hoc in
speciali patet sic. Quia si totaliter accipiatur eius opinio secundum
quod in superficie apparebat ex eius dictis, apparebit maior absurditas
propter quatuor rationes. Primo, quia hoc ipsum quod est, omnia in
principio mundi fuisse permixta, est absurdum, cum distinctio partium
mundi aestimetur secundum sententiam Aristotelis sempiterna. Secunda
ratio est, quia impermixtum se habet ad permixtum sicut simplex ad
compositum: sed simplicia praeexistunt compositis, et non e converso:
ergo impermixta oportet praeexistere mixtis, cuius contrarium
Anaxagoras dicebat. Tertia ratio est, quia non quodlibet natum est
misceri cuilibet in corporibus; sed illa sola nata sunt adinvicem
misceri, quae nata sunt adinvicem transire per aliquam alterationem,
eo quod mixtio est miscibilium alteratorum unio. Anaxagoras vero
ponebat quodlibet esse mixtum cuilibet. Quarta ratio est, quia
eorumdem est permixtio et separatio: non enim dicuntur misceri nisi
illa quae apta nata sunt separata existere: sed passiones et accidentia
sunt permixta substantiis, ut Anaxagoras dicebat: ergo sequeretur
quod passiones et accidentia possent a substantiis separari, quod est
manifeste falsum. Istae igitur absurditates apparent, si consideretur
opinio Anaxagorae superficialiter.
16. Tamen si
quis exequatur articulariter, idest distincte et manifeste perquirat
quod Anaxagoras vult dicere, idest ad quod eius intellectus tendebat,
licet exprimere nesciret, apparebit eius dictum mirabilius et subtilius
praecedentium philosophorum dictis. Et hoc propter duo. Primo, quia
magis accessit ad veram materiae cognitionem. Quod ex hoc patet, quia
in illa permixtione rerum quando nihil erat ab alio discretum, sed
omnia erant permixta, de illa substantia sic permixta, quam ponebat
rerum materiam, nihil vere poterat de ea praedicari, ut patet de
coloribus; non enim poterat de ea praedicari aliquis specialis color,
ut diceretur esse alba, vel nigra, vel secundum aliquem alium colorem
colorata; quia secundum hoc oporteret illum colorem non esse aliis
permixtum. Et similiter color in genere non poterat de ea praedicari,
ut diceretur esse colorata; quia de quocumque praedicatur genus,
necesse est aliquam eius speciem praedicari, sive sit praedicatio
univoca sive denominativa. Unde si illa substantia esset colorata, de
necessitate haberet aliquem determinatum colorem, quod est contra
praedicta. Et similis ratio est de humoribus idest saporibus, et de
omnibus aliis huiusmodi. Unde nec ipsa genera prima poterant de ipso
praedicari, ut scilicet esse qualis vel quanta vel aliquid huiusmodi.
Si enim genera praedicarentur, oportet quod aliqua specierum
particularium inesset ei; quod est impossibile, si ponantur omnia esse
permixta; quia iam ista species, quae de illa substantia diceretur,
esset ab aliis distincta. Et haec est vera natura materiae, ut
scilicet non habeat actu aliquam formam, sed sit in potentia ad omnes;
quia et ipsum mixtum non habet actu aliquid eorum quae in eius mixtionem
conveniunt, sed potentia tantum. Et propter hanc similitudinem
materiae primae ad mixtum, videtur posuisse mixtionem praedictam,
licet aliqua differentia sit inter potentiam materiae et potentiam
mixti. Nam miscibilia, etsi sint in potentia in mixto, tamen non
sunt in eo in potentia pure passiva. Manent enim virtute in mixto.
Quod ex hoc potest patere, quia mixtum habet motum et operationes ex
virtute corporum miscibilium; quod non potest dici de his, quae sunt
in potentia in materia prima. Est et alia differentia: quia mixtum
etsi non sit actu aliquod miscibilium, est tamen aliquid actu: quod de
materia prima dici non potest. Sed hanc differentiam videtur removere
Anaxagoras ex hoc, quod non posuit particularem aliquam mixtionem,
sed universalem omnium.
17. Secundo,
subtilius caeteris dixit, quia magis accessit ad verum cognitionem
primi principii agentis. Dixit enim omnia esse permixta praeter
intellectum; et hunc dixit solum esse impermixtum et purum.
18. Ex quibus
patet, quod ipse posuit duo esse principia, et ipsum intellectum
posuit esse unum, secundum quod ipse est simplex et impermixtus; et
alterum principium posuit materiam primam, quam ponimus sicut
indeterminatam, antequam determinetur, et antequam aliquam speciem
participet. Materia enim, cum sit infinitarum formarum, determinatur
per formam, et per eam consequitur aliquam speciem.
19. Patet
igitur quod Anaxagoras secundum illa quae exprimit, nec dixit recte,
nec plene. Tamen videbatur directe dicere aliquid propinquius
opinionibus posteriorum, quae sunt veriores, scilicet opinioni
Platonis et Aristotelis qui recte de materia prima senserunt, quae
quidem opiniones tunc erant magis apparentes.
20. Ultimo
excusat se Aristoteles a perscrutatione diligentiori harum opinionum,
quia sermones dictorum philosophorum sunt proprii sermonibus
naturalibus, ad quos pertinet tractare de generatione et corruptione.
Ipsi enim fere posuerunt principia et causas talis substantiae,
scilicet materialis et corruptibilis. Dicit autem fere, quia de aliis
substantiis non tractabant, quamvis quaedam principia ab eis posita
possent ad alia etiam extendere, ut patet de intellectu maxime. Quia
igitur non posuerunt principia communia omnibus substantiis, quod
pertinet ad istam scientiam, sed principia solum substantiarum
corruptibilium, quod pertinet ad scientiam naturalem; ideo diligens
inquisitio de praedictis opinionibus magis pertinet ad scientiam
naturalem quam ad istam.
|
|