|
1. Hic
disputat contra opiniones Pythagorae et Platonis, qui altera
principia posuerunt quam naturalia. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit quod consideratio harum opinionum magis pertinet ad scientiam
praesentem, quam praedictarum. Secundo incipit contra eas disputare,
ibi, ergo qui Pythagorici sunt vocati. Dicit ergo primo, quod illi
qui faciunt theoricam, idest considerationem de omnibus entibus, et
ponunt, quod entium quaedam sunt sensibilia, quaedam insensibilia,
perscrutantur de utroque genere entium. Unde investigare de
opinionibus eorum, qui bene et qui non bene dixerunt, magis pertinet
ad perscrutationem quam proponimus tradere in hac scientia. Nam haec
scientia est de omnibus entibus, non de aliquo particulari genere
entis. Et sic illa quae pertinent ad omnia entis genera, magis sunt
hic consideranda quam illa quae pertinent ad aliquod particulare genus
entis et cetera.
2. Deinde cum
dicit ergo qui hic disputat contra opiniones praedictorum
philosophorum. Et primo contra Pythagoram. Secundo contra
Platonem, ibi, qui vero ideas. Circa primum duo facit. Primo
ostendit in quo Pythagoras conveniebat cum naturalibus, et in quo ab
eis differebat. Secundo disputat contra eius opinionem, ibi, ex quo
tamen modo motus et cetera. Sciendum est ergo, quod Pythagorici in
uno conveniebant cum naturalibus, in alio ab eis differebant.
Differebant quidem in positione principiorum; usi sunt enim principiis
rerum extraneo modo a naturalibus. Cuius causa est, quia principia
rerum non acceperunt ex sensibilibus sicut naturales, sed ex
mathematicis, quae sunt sine motu, unde non sunt naturalia. Quod
autem mathematica dicuntur esse sine motu, referendum est ad illas
scientias, quae sunt pure mathematicae, sicut arithmetica et
geometria. Astrologia enim considerat motum, quia astrologia est
media scientia inter mathematicam et naturalem. Principia enim sua
astrologia et aliae mediae applicant ad res naturales, ut patet secundo
physicorum.
3. Conveniebat
autem Pythagoras cum naturalibus quantum ad ea quorum principia
quaerebat. Disputabat enim et tractabat de omnibus naturalibus.
Tractabat enim de generatione caeli, et observabat omnia quae accidunt
circa partes caeli, quae dicuntur diversae sphaerae, vel etiam
diversae stellae: et quae accidunt circa passiones vel circa eclipses
luminarium, et quae accidunt circa operationes et circa motus corporum
caelestium, et circa eorum effectus in rebus inferioribus; et singulis
huiusmodi dispensabat causas, adaptando scilicet unicuique propriam
causam. Et videbatur etiam in hoc consentire aliis naturalibus, quod
solum sit illud ens, quod est sensibile, quod comprehenditur a caelo
quod videmus. Non enim ponebat aliquod corpus sensibile infinitum,
sicut alii naturales posuerunt. Nec iterum ponebat plures mundos,
sicut posuit Democritus. Ideo autem videbatur aestimare quod nulla
entia essent nisi sensibilia, quia non assignabat principia et causas
nisi talibus substantiis. Nihilominus tamen causae et principia, quae
assignabat, non erant propria et determinata sensibilibus, sed erant
sufficientia ascendere ad superiora entia, idest ad entia
intellectualia. Et erant adhuc magis convenientia quam rationes
naturalium, quae non poterant extendi ultra sensibilia, quia ponebant
principia corporea. Pythagoras vero, quia ponebat principia
incorporea, scilicet numeros, quamvis non poneret principia nisi
corporum sensibilium, ponebat tamen entium intelligibilium, quae non
sunt corpora, principia pene, sicut et Plato posterius fecit.
4. Deinde cum
dicit ex quo tamen hic ponit tres rationes contra opinionem
Pythagorae: quarum prima talis est. Pythagoras non poterat
assignare, quomodo motus adveniat rebus, quia non ponebat principia
nisi finitum et infinitum, par et impar, quae ponebat principia sicut
substantia, sive materialia principia. Sed oportebat eum concedere
motum rebus inesse. Quomodo enim esset possibile sine motu et
transmutatione esse generationem et corruptionem in corporibus, et
operationes eorum, quae geruntur circa caelum, quae per motus quosdam
fiunt? Patet quod nullo modo. Unde cum Pythagoras consideravit de
generatione et corruptione, et eis quae geruntur circa caelum, patet
quod insufficienter posuit non assignans aliqua principia motus.
5. Deinde cum
dicit amplius autem hic ponit secundam rationem. Pythagoras enim
ponebat ex numeris componi magnitudines. Sed sive hoc probet, sive
concedatur, non poterat ex numeris assignare causam, quare quaedam
sunt gravia, quaedam levia. Quod ex hoc patet, quia rationes
numerorum non magis adaptantur corporibus sensibilibus quam mathematicis
quae sunt non gravia et levia. Unde patet, quod ipsi nihil dixerunt
plus de corporibus sensibilibus, quam de mathematicis. Et sic patet,
quod cum corpora sensibilia, ut ignis et terra et huiusmodi, inquantum
talia, addant aliquid supra mathematica, nihil proprium de istis
sensibilibus dixerunt secundum veram aestimationem. Et sic iterum
patet, quod insufficienter posuerunt, praetermittentes assignare
causas eorum, quae sunt propria sensibilibus.
6. Deinde cum
dicit amplius autem hic ostendit tertiam rationem, quae procedit ex
hoc, quod Pythagoras videbatur ponere duo contraria. Ponebat enim ex
una parte, quod numerus et numeri passiones sunt causa eorum quae sunt
in caelo, et omnium generabilium et corruptibilium a principio mundi:
ex alia vero ponebat, quod non erat aliquis alius numerus praeter istum
numerum ex quo constituitur mundi substantia, numerum enim substantiam
rerum posuit. Hoc autem quomodo est accipere, cum idem non sit causa
suiipsius? Nam Pythagoras ex hoc dicit demonstrari, quod unumquodque
horum sensibilium est numerus secundum substantiam suam, quia in hac
parte universi sunt entia contingentia, de quibus est opinio, et quae
subsunt tempori inquantum aliquando sunt et aliquando non sunt. Si
autem generabilia et corruptibilia essent partim supra aut subtus, in
ordine universi esset inordinatio, vel per modum iniustitiae, dum,
scilicet, aliqua res sortiretur nobiliorem locum vel minus nobilem quam
sibi debeatur: aut per modum discretionis, inquantum corpus si
poneretur extra locum suum, divideretur a corporibus similis naturae:
vel per modum mixtionis et confusionis, dum corpus extra suum locum
positum oportet permisceri alteri corpori, sicut si aliqua pars aquae
esset in aliquo loco aeris, vel in loco terrae. Et videtur in hoc
tangere duplicem convenientiam corporis naturalis ad suum locum. Unam
ex ordine situs, secundum quod nobiliora corpora sortiuntur altiorem
locum, in quo videtur quaedam iustitia. Aliam autem ex similitudine
vel dissimilitudine corporum locatorum adinvicem, cui contrariatur
discretio et permixtio. Quia igitur res secundum quod determinatum
situm habent, in universo convenienter se habent, quia situs in modico
mutaretur sequeretur inconveniens, ut dictum et manifestum est, quod
omnes partes universi sunt ordinatae secundum determinatam
proportionem; omnis enim determinata proportio est secundum numeros.
Unde ostendebat Pythagoras, quod omnia entia essent numerus. Sed ex
alia parte videmus quod magnitudines constitutae in diversis locis sunt
plures et diversae, quia singula loca universi consequuntur propriae
passiones, quibus corpora diversificantur. Nam aliae sunt passiones
corporis existentis sursum et deorsum. Cum igitur Pythagoras ratione
praedicta dicat omnia sensibilia numerum, et videamus accidere
diversitatem in sensibilibus secundum diversa loca, utrum sit idem et
unus numerus tantum, qui est, in caelo, idest in toto corpore
sensibili quod in caelo includatur, de quo oportet accipere quod est
substantia uniuscuiusque sensibilis? Aut praeter hunc numerum qui est
substantia rerum sensibilium, est alius numerus qui est eorum causa?
Plato autem dixit alium numerum, qui est substantia sensibilium, et
qui est causa. Et quia ipse Plato existimavit sicut Pythagoras,
numeros esse ipsa corpora sensibilia et causas eorum, sed numeros
intellectuales aestimavit causas insensibilium, numeros vero sensibiles
causas esse et formas sensibilium. Quid quia Pythagoras non fecit,
insufficienter posuit.
7. Concludit
autem in fine quod ista sufficiant de Pythagoricis opinionibus, nam
eas tetigisse sufficit.
|
|