|
1. Hic
disputat contra opinionem Platonis: et dividitur in duas partes.
Primo disputat contra eius opinionem, quantum ad hoc quod ponebat de
rerum substantiis. Secundo quantum ad hoc quod de rerum principiis,
ibi, omnino autem sapientia. Prima dividitur in duas partes. Primo
enim disputat contra hoc quod ponebat substantias species. Secundo
quantum ad hoc quod ponebat de mathematicis, ibi, amplius si sunt
numeri. Circa primum duo facit. Primo enim disputat contra ipsam
positionem Platonis. Secundo contra rationem ipsius, ibi, amplius
autem secundum quos et cetera. Dicit ergo primo, quod Platonici
ponentes ideas esse quasdam substantias separatas, in hoc videntur
deliquisse, quia cum ipsi quaerentes causas horum sensibilium entium,
praetermissis sensibilibus, adinvenerunt quaedam alia nova entia
aequalia numeris sensibilibus. Et hoc videtur inconveniens: quia qui
quaerit causas aliquarum rerum, debet ipsas certificare, non alias res
addere, ex quarum positione accrescat necessitas inquisitionis: hoc
enim simile est ac si aliquis vellet numerare res aliquas, quas non
putet se posse numerare sicut pauciores, sed vult eas numerare
multiplicando eas per additionem aliquarum rerum. Constat enim quod
talis stulte movetur, quia in paucioribus est via magis plana, quia
melius et facilius certificantur pauca quam multa. Et numerus tanto
est certior quanto est minor, sicut propinquior unitati, quae est
mensura certissima. Sicut autem numeratio est quaedam rerum
certificatio quantum ad numerum, ita inquisitio de causis rerum est
quaedam certa mensura ad certificationem naturae rerum. Unde sicut
numeratae pauciores res facilius certificantur quantum ad earum
numerum, ita pauciores res facilius certificantur quantum ad earum
naturam. Unde cum Plato ad notificandum res sensibiles tantum,
multiplicaverit rerum genera, adiunxit difficultates, accipiens quod
est difficilius ad manifestationem facilioris, quod est inconveniens.
2. Et quod
ideae sint aequales numero, aut non pauciores sensibilibus, de quibus
Platonici inquirunt causas (quibus Aristoteles se connumerat, quia
Platonis discipulus fuit) et determinaverunt procedentes de his
sensibilibus ad praedictas species, manifestum est si consideretur,
qua ratione Platonici ideas induxerunt: hac, scilicet, quia videbant
in omnibus univocis unum esse in multis. Unde id unum ponebant esse
speciem separatam. Videmus tamen, quod circa omnes substantias rerum
aliarum ab ideis invenitur unum in multis per modum univocae
praedicationis, inquantum inveniuntur multa unius speciei et hoc non
solum in sensibilibus corruptibilibus, sed etiam in mathematicis, quae
sunt sempiterna: quia et in eis multa sunt unius speciei, ut supra
dictum est. Unde relinquitur quod omnibus speciebus rerum sensibilium
respondeat aliqua idea. Quaelibet igitur earum est quoddam aequivocum
cum istis sensibilibus, quia communicat in nomine cum eis. Sicut enim
Socrates dicitur homo, ita et illa. Tamen differunt ratione. Ratio
enim Socratis est cum materia. Ratio vero hominis idealis est sine
materia. Vel secundum aliam literam, unaquaeque species dicitur esse
aliquid univocum, inquantum scilicet est unum in multis, et convenit
cum illis de quibus praedicatur, quantum ad rationem speciei. Ideo
autem dicit aequales, aut non pauciores, quia ideae vel ponuntur solum
specierum, et sic erunt aequales numero istis sensibilibus, si
numerentur hic sensibilia secundum diversas species, et non secundum
diversa individua quae sunt infinita. Vel ponuntur ideae non solum
specierum, sed etiam generum; et sic sunt plures ideae quam species
sensibilium, quia ideae tunc erunt species omnes, et praeter haec
omnia et singula genera. Et propter hoc dicit aut non pauciores
quidem, sed plures. Vel aliter, ut dicantur esse aequales,
inquantum ponebat eas esse sensibilium; non pauciores autem sed
plures, inquantum ponebat eas non solum species sensibilium, sed etiam
mathematicorum.
3. Deinde cum
dicit amplius autem hic disputat contra Platonem quantum ad rationem
suae positionis. Et circa hoc duo facit. Primo tangit modos in
generali, quibus rationes Platonis deficiebant. Secundo exponit
illos in speciali, ibi, quia secundum rationes scientiarum. Dicit
ergo primo, quod secundum nullum illorum modorum videntur species
esse, secundum quos nos Platonici ostendimus species esse. Et hoc
ideo quia ex quibusdam illorum modorum non necessarium est fieri
syllogismum, idest quasdam rationes Platonis, quia scilicet non de
necessitate possunt syllogizare species esse: ex quibusdam vero modis
fit syllogismus, sed non ad propositum Platonis: quia per quasdam
suas rationes ostenditur, quod species separatae sunt quarumdam rerum,
quarum esse species Platonici non putaverunt similiter, sicut et
illarum quarum putaverunt, esse species.
4. Deinde cum
dicit quia secundum hic prosequitur istos modos in speciali. Et primo
prosequitur secundum, ostendendo quod sequitur per rationem Platonis
species esse aliquorum, quorum species non ponebat. Secundo
prosequitur primum, ostendens quod rationes Platonis non sunt
sufficientes ad ostendendum esse ideas, ibi, omnium autem dubitabit
aliquis et cetera. Circa primum ponit septem rationes: quarum prima
talis est. Una rationum inducentium Platonem ad ponendum ideas
sumebatur ex parte scientiae: quia videlicet scientia cum sit de
necessariis, non potest esse de his sensibilibus, quae sunt
corruptibilia, sed oportet quod sit de entibus separatis
incorruptibilibus. Secundum igitur hanc rationem ex scientiis
sumptam, sequitur quod species sint omnium quorumcumque sunt
scientiae. Scientiae autem non solum sunt de hoc quod est esse unum in
multis, quod est per affirmationem, sed etiam de negationibus: quia
sicut sunt aliquae demonstrationes concludentes affirmativam
propositionem, ita sunt etiam demonstrationes concludentes negativam
propositionem: ergo oportet etiam negationum ponere ideas.
5. Deinde cum
dicit et secundum hic ponit secundam rationem. In scientiis enim non
solum intelligitur quod quaedam semper se eodem modo habent, sed etiam
quod quaedam corrumpuntur; aliter tolleretur scientia naturalis, quae
circa motum versatur. Si igitur oportet esse ideas omnium illorum quae
in scientiis intelliguntur, oportet esse ideas corruptibilium inquantum
corruptibilia, hoc est inquantum sunt haec sensibilia singularia; sic
enim sunt corruptibilia. Non autem potest dici secundum rationem
Platonis, quod scientiae illae, quibus intelligimus corruptiones
rerum, intelligantur corruptiones horum sensibilium; quia horum
sensibilium non est intellectus, sed imaginatio vel phantasia, quae
est motus factus a sensu secundum actum, secundum quod dicitur in
secundo de anima.
6. Deinde cum
dicit amplius autem hic ponit tertiam rationem, quae continet duas
conclusiones, quas certissimis rationibus dicit concludi. Una est,
quia si ideae sunt omnium, quorum sunt scientiae, scientiae autem non
solum sunt de absolutis, sed etiam sunt de his quae dicuntur ad
aliquid, sequitur hac ratione faciente quod ideae sunt etiam eorum quae
sunt ad aliquid: quod est contra opinionem Platonis; quia cum ideae
separatae sint secundum se existentes, quod est contra rationem eius
quod est ad aliquid, non ponebat Plato eorum quae sunt ad aliquid,
aliquod esse genus idearum, quia secundum se dicuntur.
7. Alia
conclusio est quae ex aliis rationibus certissimis sequitur, quod
scilicet sit tertius homo. Quod quidem tripliciter potest intelligi.
Uno modo quod intelligatur, quod homo idealis sit tertius a duobus
hominibus sensibilibus, qui communis hominis praedicationem
suscipiunt. Sed haec non videtur eius esse intentio, licet non
tangatur secundo elenchorum: haec enim est positio contra quam
disputat: unde ad hoc non duceret quasi ad inconveniens.
8. Alio modo
potest intelligi, ut dicatur tertius homo, scilicet qui sit communis
et homini ideali et homini sensibili. Cum enim homo sensibilis et homo
idealis conveniant in ratione, sicut duo homines sensibiles, et sicut
homo idealis ponitur tertius praeter duos homines sensibiles, ita alius
homo debet poni tertius praeter hominem idealem et hominem sensibilem.
Et hoc etiam non videtur hic esse eius intentio, quia ad hoc
inconveniens statim alia ratione ducet: unde esset superfluum hic ad
idem inconveniens ducere.
9. Tertio modo
potest intelligi, quia Plato ponebat in quibusdam generibus tria,
quaedam scilicet sensibilia, mathematica et species, sicut in numeris
et lineis et omnibus huiusmodi. Non est autem maior ratio quare in
quibusdam rebus ponantur media quam in aliis; ergo oportebat etiam in
specie hominis ponere hominem medium, qui erit tertius inter hominem
sensibilem et idealem: et hanc etiam rationem in posterioribus libris
Aristoteles ponit.
10. Deinde
cum dicit et omnino hic ponit quartam rationem quae talis est.
Quicumque per suam rationem removet aliqua, quae sunt apud eum magis
nota quam ipsa positio, inconvenienter ponit. Sed istae rationes,
quas Plato posuit, de speciebus separatis, auferunt quaedam
principia, quae Platonici dicentes esse species magis volunt esse vera
quam hoc ipsum quod est, ideas esse: ergo Plato inconvenienter
posuit. Minorem autem sic manifestat. Ideae secundum Platonem sunt
priores rebus sensibilibus et mathematicis: sed ipsae ideae sunt numeri
secundum eum, et magis numeri impares quam pares, quia numerum imparem
attribuebat formae, parem autem materiae. Unde et dualitatem dixit
esse materiam. Sequitur ergo quod alii numeri sunt priores dualitate,
quam ponebat sicut materiam sensibilium, ponens magnum et parvum.
Cuius contrarium Platonici maxime asserebant, scilicet dualitatem
esse primam in genere numeri.
11. Item si,
sicut per superiorem rationem probatum est, oportet esse aliquas ideas
relationum, quae sint secundum se ad aliquid, et ipsa idea est prior
eo quod participat ideam, sequitur quod hoc ipsum quod est ad aliquid
est prius absoluto quod secundum se dicitur. Nam huiusmodi substantiae
sensibiles, quae participant ideas, absolute dicuntur. Et similiter
de omnibus est quaecumque illi qui sequuntur opinionem de ideis dicunt
opposita principiis per se notis, quae etiam ipsi maxime concedebant.
12. Deinde
cum dicit amplius autem hic ponit quintam rationem, quae talis est.
Ideae ponebantur a Platone, ut eis competerent rationes sive
definitiones positae in scientiis, ut etiam de eis scientiae esse
possent. Sed intelligentia una, idest simplex et indivisibilis, qua
scitur de unoquoque quid est, non solum est circa substantias sed etiam
de aliis, scilicet accidentibus. Et similiter scientiae non solum
sunt substantiae, et de substantia, sed etiam inveniuntur scientiae
aliorum, scilicet accidentium: ergo patet quod ad aestimationem,
secundum quam vos Platonici esse dicitis ideas, sequitur quod species
non solum essent substantiarum, sed etiam multorum aliorum, scilicet
accidentium. Et hoc idem sequitur non solum propter definitiones et
scientias, sed etiam accidunt multa alia talia, scilicet plurima, ex
quibus oportet ponere ideas accidentium secundum rationes Platonis.
Sicut quia ponebat ideas principia essendi et fieri rerum, et multorum
huiusmodi, quae conveniunt accidentibus.
13. Sed ex
alia parte secundum quod Plato opinabatur de ideis, et secundum
necessitatem, qua sunt necessariae sensibilibus inquantum scilicet sunt
participabiles a sensibilibus, est necessarium ponere quod ideae sint
solum substantiarum. Quod sic patet. Ea quae sunt secundum accidens
non participantur: sed ideam oportet participari in unoquoque inquantum
non dicitur de subiecto. Quod sic patet. Quia si aliquod sensibile
participat per se duplo, idest duplo separato (sic enim appellabat
Plato omnia separata, scilicet per se entia): oportet quod
participet sempiterno; non quidem per se, quia tunc sequeretur quod
dupla sensibilia essent sempiterna, sed per accidens: inquantum
scilicet ipsum per se duplum quod participatur est sempiternum. Ex quo
patet quod participatio non est eorum quae accidentia sunt, sed
solummodo substantiarum. Unde secundum opinionem Platonis non erat
aliquod accidens species separata, sed solum substantia: et tamen
secundum rationem sumptam ex scientiis oportebat quod esset species
etiam accidentium, ut dictum est.
14. Deinde
cum dicit haec vero hic ponit sextam rationem, quae talis est. Istae
res sensibiles substantiam significant in rebus quae videntur et
similiter illic, ut in rebus intelligibilibus, quae substantiam
significant, quia tam intelligibilia quam sensibilia substantiam
ponebant: ergo necesse est ponere praeter utrasque substantias,
scilicet intelligibiles et sensibiles, aliquid commune eis quod sit
unum in multis: ex hac enim ratione Platonici ideas ponebant, quia
inveniebant unum in multis, quod credebant esse praeter illa multa.
15. Et quod
hoc ponere sit necessarium, scilicet aliquod unum praeter substantias
sensibiles et praeter species, sic ostendit. Aut enim ideae et
sensibilia quae participant ideas sunt unius speciei aut non. Si sunt
unius speciei, omnium autem multorum in specie convenientium oportet
ponere secundum positionem Platonis unam speciem separatam communem,
oportebit igitur aliquid ponere commune sensibilibus et ipsis ideis,
quod sit separatum ab utroque. Non potest autem responderi ad hanc
rationem quod ideae quae sunt incorporales et immateriales non indigent
aliis speciebus superioribus; quia similiter mathematica quae ponuntur
a Platone media inter sensibilia et species, sunt incorporea et
immaterialia: et tamen, quia plura eorum inveniuntur unius speciei,
Plato posuit eorum speciem communem separatam, qua etiam participant
non solum mathematica, sed etiam sensibilia. Si igitur est una et
eadem dualitas, quae est species vel idea dualitatis, quae quidem est
etiam in dualitatibus sensibilibus quae sunt corruptibiles, sicut
exemplar est in exemplato et in dualitatibus etiam mathematicis quae
sunt multae unius speciei, sed tamen sunt sempiternae, eadem ratione
in eadem dualitate, scilicet quae est idea et in alia quae est
mathematica, vel sensibilis, erit alia dualitas separata. Non enim
potest reddi propter quid illud sit, et hoc non sit.
16. Si autem
detur alia pars, scilicet sensibilia quae participant ideas non sunt
eiusdem speciei cum ideis: sequitur quod nomen quod dicitur de ideis et
de substantia sensibili dicatur omnino aequivoce. Illa enim dicuntur
aequivoce, quorum solum nomen commune est, ratione speciei existente
diversa. Nec solum sequitur quod sint quocumque modo aequivoca, sed
simpliciter aequivoca, sicut illa quibus imponitur unum nomen sine
respectu ad aliquam communicationem, quae dicuntur aequivoca a casu.
Sicut si aliquem hominem aliquis vocaret Calliam et aliquod lignum.
17. Hoc autem
ideo addidit Aristoteles quia posset aliquis dicere quod non omnino
aequivoce aliquod nomen praedicatur de idea et de substantia sensibili,
cum de idea praedicetur essentialiter, de substantia vero sensibili per
participationem. Nam idea hominis secundum Platonem dicitur per se
homo, hic autem homo sensibilis dicitur per participationem. Sed
tamen talis aequivocatio non est pura; sed nomen quod per
participationem praedicatur, dicitur per respectum ad illud quod
praedicatur per se, quod non est pura aequivocatio, sed multiplicitas
analogiae. Si autem essent omnino aequivoca a casu idea et substantia
sensibilis, sequeretur quod per unum non posset cognosci aliud, sicut
aequivoca non se invicem notificant.
|
|